Nota de edificatione templi
Nota quod mortuo Nabuchodonosor rege Babilonis et interfecto filio eius, Balthasar, de quo Danielem 5: Darius Medus successit in regnum Caldeorum vel Babiloniorum quod idem est, quo mortuo successit Tyrus rex Persarum[1] , qui in primo anno regni sui remisit circiter quinquaginta milia Iudeorum de captivitate quibus prefecit Zorobabel et Ihesum Iozedech, magnum sacerdotem et precepit ut reedificarent templum Domini, et positis per eos iam fundamentis, opus fuit impeditum ex mandato successoris Tyri, scilicet Archaxarsus, qui dictus est Cabises et sic opus mansit imperfectum usque ad secundum Darii filii Iptapsus[2] , et illo anno Aggeus et Zacharias prophetaverunt exhortantes Zorobabel ducem et populum qui cum eo erant ut confidenter edificarent templum, quia iam esset tempus, scilicet septuaginta annorum post quod Ieremias prophetavit templum reedificandum. Henricus de Hassia.
Nota de duobus populis descendentibus a Esau et Iacob
Ydumei et populus Israelis descenderunt a duobus fratribus, scilicet ab Esau et Iacob, et tamen Ydumei populum Israelis multipliciter afflixerunt[3] et Moabite, qui etiam affines fuerunt Iudeis. Unde apparet quod affines contra affines pungnare quasi inplacabiliter offendit Deum.
Nota[4] quod opinio de angelis, scilicet quod plures sint eiusdem speciei est verisimilior
Minus[5] verisimilis est opinio, que ponit in natura angelica solum unum individuum sub una specie quam opinio que ponit sub qualibet[6] specie angelorum plura individua. Ratio est, quia prima opinio cogitur concedere innumerabiles nobis species rationalis nature totaliter dampnatas esse vel suo fine eternaliter frustrandas, quia tot species quot demones dampnati sunt. Alia autem opinio non cogitur hoc concedere, sicut clarum est advertenti. Henricus de Hassia[7] .
Nota quod ly ‘apparentia’ sumitur tripliciter
Apparentia uno modo accipi potest pro apprehensione complexe significati propositionis vere, hoc modo relucentia mentalis est quod ‘triangulum habere tres equales duobus’ diceretur et esset apparentia veritatis. Secundo modo sumitur pro simplici apprehensione vel apprehensionibus intuitivis[8] , que previe inclinant seu movent ad assensum de sic esse, aut fuisse, aut fore, aut posse esse etc., qualiter complexe propositionaliter intellectus apprehendit. Tertio modo accipitur pro ipsa apprehensione assensiva seu pro actu assensivo de sic esse etc. Henricus de Hassia.
Nota de persona ydemptica et non ydemptica
An eque vere et per se sit homo persona non ydemptica sicut ydemptica.
Respondetur quod vere et realiter et per idem in specie utraque persona, scilicet ydemptica et non ydemptica, est homo, licet non similiter, quia una per hoc, quod natura totalis humana, alia vero solum per hoc quod supplet personaliter subsistere illius. Et iterum, quia impossibile est personam ydempticam esse et non esse hominem. Persona vero non ydemptica sine hoc quod sic homo esse potest, nichilominus in sensu diviso, etiam persona ydemptica potest esse quando non est homo, licet non possit esse persona quin esset homo. Persona ydemptica nature humane, qualis est persona Sortis ratione unionis informative anime ad corpus non contrahit denominationem a predicatis forme vel anime, repungnantibus persone ydemptice, alioquin oporteret concedi Sortem esse immortalem, perpetuum et indivisibilem, quia talia[9] insunt forme substantiali vel anime eius, a qua habet esse homo, esse animal, et a qua denominatur rationalis, liber cognoscitivus. Henricus de Hassia.
Nota quare boni et mali sint in Ecclesia
Dyabolus, quantum potuit, cooperatus fuit, ut perfidi, perditi et perversi homines essent[10] incorporati Ecclesie, ut essent sibi instrumenta pervertendi fideles et destruendi Ecclesiam Dei, ita est intentio dyaboli.
Intentio autem Dei qua tales in Ecclesia multiplicari permittit est salus et perfectio virtutis et fidei electorum. Unde, quia dyabolus ab initio temptavit impedire salutem fidelium et destruere Ecclesiam Christi per homines malos qui foris[11] erant, et non potuit, ideo Caludius temptavit post idem facere per homines perversos qui tamquam amici intra Ecclesiam sunt. Per illos enim facilius et amplius Ecclesia destrui potest quam per manifestos inimicos, quia ab illis magis caveri potest quam ab inimicis familiariter coniunctis.
Itaque quod olim operatus est dyabolus qua electos Dei per infideles tyrannos, modo operatur per quosdam iniquos Christianos qui presunt et alios divites et potentes in seculo. Nonne isti sunt qui hoc tempore tyrannica impietate opprimunt graviter inopes Dei electos. Utique isti et ceteri Christiani perversi sunt propter quorum malam vitam infideles refugiunt religionem Christi. Sunt propter quos blasphematur[12] nomen Christi in gentibus. Sunt qui iam noviter conversos de Iudeis aut gentibus scandalizant et duplo filios Iehenne faciunt quam erant.
Cur tam pauci de Iudeis, qui inter Christianos morantur, convertuntur, nisi propter malam vitam quam vident in Christianis? Cur conversi plurimum revertuntur ad vomitum vel peiores fiunt quam erant, nisi propter impietatem et avaritiam Christianorum, qua obstante Iudei conversi inter Christianos necessitatem vite habere non possunt?
Iam refriguit, certum est, illa caritas, iam omnino exsiccata est illa pietas qua tempore nascentis Ecclesie fiebant collecte per apostolos inter ditiores fideles pro pauperibus ad Christum conversis.
Ubi est caritas illa modo in ditissimis Christianis, clericis et laicis, qui citius mille conversos permitterent propter victus defectum averti a Christo, quam hoc de superfluis eorum divitiis interciperent, quos ad fastum aut voluptatem tenent, canibus suis, avibus et famulis inutilibus laute provident, et pauperes ad Christum conversos omnino deficere[13] permittunt?
Certe, si homo dives qui permittit pauperem mori fame, dicitur occidere ipsum; ab equali vel fortiori ille qui conversum ad fidem permittit propter inopiam ad infidelitatem reverti, reus est[14] dampnationis eius et precipue qui conversorum de Iudaismo bona temporalia tollunt sibi in fiscum, et ipsos permittunt mendicitatis miseria ad vomitum compelli aut sub fide peiores quam erant fieri.
O, quante domus et quam solempnia palatia edificantur a divitibus laicis et clericis superflue pro ipsorum solatiis et nemo cogitat fundare pro edificando templum Deo vivum aliquod pauper hospitabile pro neccesitate pauperum conversorum aut[15] convertendorum ex Iudaismo, ex fide Christi!
Et, sicut omnes illi sunt graviter rei dampnationis pereuntium, per oppositum, qui noviter conversis providendo ipsos in fide conservant, fermant et usque ad perfectum producunt, magnum eterne vite meritum sibi acquirunt, quia non est minus iam acquisita conservare et augere quam de novo non habita acquirere[16] .
Minus est longe filios gignere quam genitos in scientiis et virtutibus perficere. Primum enim possunt bestie, secundum vero solum rationales creature. Plus est utique plantulam novellam enutrire, fovere, domesticare et usque ad fructum bonum producere quam fuit ipsam primo plantare. Unde patet quod maius est seu maioris meriti iam fidelem qui est in statu dampnationis, hoc est in peccato mortali, reducere verbo doctrine aut exemplo vite ad statum salutis quam Iudeum aut hereticum vel alias infidelem reducere ad fidem, quia non sequitur: iste est reductus ad fidem, igitur est in caritate[17] vel statu salutis. Plus ergo facit qui reducit peccatores iam fideles ad iustitiam quam qui infideles reducit ad veritatis notitiam. Pro quo facere videtur illud Apostoli: operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Henricus de Hassia[18] .