F.67V
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

F. 67v


proprietatem[1], nec alienitatem.

Quinto[2]: divina natura sic intime unitur nature humane ut ipsa dicatur homo quare igitur natura humana non dicitur concretive Deus, cum etiam intime uniatur nature divine, ymmo eadem unio est et intimitas. Dicitur quod diversitas est, quia ad hoc quod A denominetur a B concretive requiritur ut B innitatur ipsi A; modo natura humana innititur Deo, igitur Deus dicitur homo; sed Deus non innititur humane nature; ergo humana natura non dicitur Deus.

Sexto[3]: divina natura est non homo, igitur non est homo. Aliqui negant antecedens et cum arguitur eis sic ‘divina natura est Pater et ille non est homo, igitur divina natura est non homo,’ negant consequentiam. Sed dicunt quod bene sequitur ‘igitur divina natura est aliquis qui non est homo.’ Et illi forte simpliciter negarent illam ‘Pater est non homo.’

Sed contra: Pater non est homo et ipse est, igitur Pater est non homo – a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito. Et illi fundant se in illo quod li ‘non’ perfecte infinitet. Illi ergo dicunt[4] quod talis consequentia est bona ‘essentia est nulla[5] res que est homo, igitur essentia est non homo,’ ita quod li ‘nulla’ perfecte[6] distribuat.

Ad argumentum aliter dicitur negando primam consequentiam. Sed bene sequitur ‘divina natura est non homo, igitur ipsa est aliquid vel aliquis qui non est homo.’

Septimo[7] sic: Verbum est homo. Vel sic: si Verbum est homo et quia Verbum est divina essentia, igitur essentia divina est homo. Consequens videtur falsum, quia sic essentia divina esset genita et humanata. Consequentia videtur falsa. Concedendum est quod essentia divina est homo eo quod ipsa est ydemptice Verbum quod est homo. Consequenter concedendum quod ipsa est humana et quod ipsa est genita temporaliter.

Sed[8] contra illud octavo arguit Henricus de Hassia: essentia divina est homo, ergo quidquid est essentia divina est homo, ergo Pater est homo. Vel sic: qualiscumque[9] est aliqua res, talis est quelibet que est illa; sed essentia divina vere[10] est homo; ergo quelibet que est illa denominatur ‘homo;’ et quia Pater est illa res, igitur Pater est homo.

Respondeo quod bene concluditur quod Pater est res que est homo, quia Pater est essentia que est homo. Unde, licet essentia sit ydemptice Filius et Pater sit essentia, tamen Pater non est Filius.


Nota quare Verbum dicitur incarnatum et non Pater[11]


Nono[12] arguitur confirmando idem, quia essentia dicitur homo eo quod est ydemptice Verbum, quod quidem Verbum vere et realiter est homo, ergo similiter Pater est homo eo quod ipse est essentia que vere et realiter est homo. Vel cur tam varie?

Respondetur notando quod Verbum primo et per se inquantum persona secunda in divinis sive ratione proprietatum personalium terminat subsistentiam nature humane, ideo Verbum dicitur incarnatum et non Pater vel Spiritus Sanctus. Et essentia non terminat subsistentiam nature humane secundum se vel secundum ea que sunt essentie, licet secundum ea que sunt persone Verbi, et ergo essentia non primo et per se dicitur homo sicud Verbum, sed quodammodo per accidens, scilicet ratione huius quod ipsa est[13] ydemptice Verbum.

Per hoc ad argumentum respondeo assignando cur tam varie quod essentia dicitur, et est homo eo quod ipsa est ydemptice Verbum quod primo et per se est homo; sed Pater non est ydemptice aliquid quod primo et per se sit homo. Licet enim ipse sit essentia que est homo, tamen ipse non est essentia que primo et per se sit homo. Et consequenter dico quod istud argumentum esset bonum: essentia divina primo et per se secundum ea que sunt essentie est homo; et Pater est essentia, igitur Pater est homo et Spiritus Sanctus est essentia; igitur Spiritus Sanctus est homo. Sed antecedens est falsum.

Decimo[14]: Bernardus dicit quod anima, corpus, et divinitas sunt una persona, sicud tres persone sunt una essentia.

Respondeo uno modo quod, si li ‘una persona’ est nominativi casus, tunc est falsa. Si vero est ablativi casus, tunc est vera. Et est tunc sensus quod anima, caro, et divinitas sunt una persona, id est sunt suppositaliter in una persona vel subsistunt in una persona, sic quod una persona dat esse personale illis tribus naturis vel facit suppositaliter subsistere divinam naturam divisim et alias coniunctim.

Et similiter debent intelligere doctores sic loquentes, et sic possunt auctoritates in propria forma salvari. Et hec est solutio Henrici de Hassia, qui etiam addit quod tres nature non sunt ydemptice una persona, sed sunt suppositaliter in una.

Alii dicunt quod debet intelligere quod una persona subsistit in illis tribus et, licet ille sensus sit verus, tamen primus est melior, quia secundum eum salvatur auctoritas in propria forma.


Nota quid sit de ratione unionis[15]


Undecimo[16], doctores dicunt quod non potest esse maior unio rerum diversarum specierum et intimior quam divinitatis ad humanitatem, igitur videtur quod ex duabus naturis, divina scilicet et humana, fiat unum compositum.

Respondetur negando consequentiam, quia de ratione unionis non est ut ex ea constituatur compositive unum. Unde trium personarum in divinis que sunt eiusdem speciei maxima est unio in una essentia, que tamen nichil constituunt compositive. Verum quod rerum diversarum specierum non est maior unio quam naturarum divine et humane.

Sed queritur tunc: unde consurgit quod res alique unum constituunt?

Dicitur quod non est ratione unionis, sed est ratione conditionis rerum unitarum vel unibilium, ita quod potest dici quod alique res sunt talis conditionis quod, cum uniuntur, quod tunc talem unionem quodammodo consequitur constitutio unius et quod earum unio non est formaliter constitutio unius, ymmo posset earum unio stare absque constitutione unius, sed constitutio eam presupponit. Vel aliter posset dici quod de ratione unionis in genere non est unum constituere, sed de ratione cuiusdem speciei unionis hoc est.

Duodecimo[17]: mens rationalis dicitur sancta ab unione sanctificativa Spiritui Sancto qui non innititur sibi, igitur sic quis concretive potest dici Deus.

Respondeo quod mens rationalis dicitur sancta a Spiritu Sancto sanctificante non[18] tamquam ab actu formali; et ergo sic etiam quis a Deo non potest concretive denominari tamquam ab actu, quia ad hoc requiretur quod Deus inniteretur ei.

Notandum[19] tamen hic quod li Deus capitur tripliciter. Primo, aliquid[20] dicitur Deus substantialiter sicud communiter utimur eo, et sic nichil potest dici Deus nisi verus Deus, nec sic aliquid potest concretive Deus appelari a substantia Dei. Secundo modo, aliquid dicitur Deus per gratiam adoptionis, et sic dicimus quem esse Filium Dei qui est in gratia eius, et sic capitur ibi: Ego dixi dii estis. Tertio modo capitur nuncupative, et sic dyabolus potest dici Deus; sic capitur ibi: omnes dii gentium demonia; sic omne illud quod quis statuit sibi Deum seu finem dicimus esse Deum ipsius; sic dicimus quod “gulosi Deus est venter et avari pecunie” etc.

Decimo tertio[21] :pars innititur toti, ergo econverso totum parti ut forma composito et econverso. Et implicat contradictionem illud compositum esse et non inniti forme substantiali, ergo hec innitentia videtur esse maior quam innitentia qua effectus innititur cause prime eo quod non videtur contradictionem implicare creaturam esse et eam cause prime non inniti.

Hoc arguit Henricus de Hassia[22]

Sed videtur michi posse dici


Footnotes

[1] add. supra pag.: Nota quod in materia ineffabilis incarnationis Filii Dei qua taliter Deus factus est homo quod nichil factum est Deus, quamvis factum sit quod Deus est homo corporeus etc. Henricus de Hassia. Natura alicuius persone potest communicari persona non communicata, ut est de facto in divinis. Henricus de Hassia
[2] quinto nota illud argumentum et sequens add in marg. ms.
[3] sexto add. in marg. ms.
[4] dicunt] differunt add. sed del. ms.
[5] nulla] corr. ms.
[6] perfecte] distinguat add. sed del. ms.
[7] septimo add. in marg. ms.
[8] octavo add. in marg. ms.
[9] qualiscumque] corr. iter. ms.
[10] vere] h add. sed del. ms.
[11] nota – pater] in marg. ms.
[12] nono add. in marg. ms.
[13] est] aliquid add. sed del. ms.
[14] Bernardus decimo add. in marg. ms.
[15] nota – unionis] in marg. ms.
[16] undecimo add. in marg. ms.
[17] duodecimo add. in marg. ms.
[18] non] tamen ab add. sed del.
[19] ly Deus capitur tripliciter add. in marg.
[20] aliquid] Deus add. sed del.
[21] decimo tertio add. in marg.
[22] add. infra pag.: Henricus de Hassia: per hoc quod persona Filii Dei incepit unitive supplere [personaliter add. sed del.] proprium personaliter subsistere nature humane mortalis propter quod nomina concreta et abstracta que de persona ydemptica illius nature vere dicta fuissent, ut sunt ‘homo,’ ‘animal,’ [corporeum add. sed del.] aut verificabantur ut ‘corporeum,’ ‘passibile,’ ‘mortale,’ translata fuerunt vere et realiter in personam non ydempticam nature eiusdem proprium subsistere supplentem; et hoc modo, licet mirabiliter, tamen non minus veraciter factum est quod vere et realiter denominative ‘Deus est homo,’ ‘Deus est corporeus,’ ‘albus’ etc.