F.111V
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)


[f. 111v] et ante lapsum moriatur sine dolore contritionis et salvetur, quia, si iustorum quidam non indigent penitentia, ut innuitur verbis Christi, ubi ait: Gaudium est angelis Dei[1] super uno peccatore penitentiam agente quam super 99 iuiustis[2] stis qui penitentia non indigent[3] etc.; maxime autem de illis iustis esse videntur qui adhuc stant in sua prima[4] innocentia; igitur. Cum predictis igitur stat quod non est de necessitate salutis pati persecutionem uel adversitates aut tribulationes ab extrinseco pro iustitia et veritate. Patet, quia adminus ut visum est stat aliquem adultum nichil talium pati et tamen salvari, igitur. Illud igitur quod scribitur 2 Ad Thymoteum 3: omnes qui pie in Christo vivere[5] volunt[6] persecutionem patientur, intelligendum est ut communiter seu de communi cursu vel aliter magis ad intentionem apostoli, omnes qui pie in Christo vivere volunt, imitari[7] id est[8] qui pietatem Christi imitati compatiendo perditioni hominum volunt constanter arguere errores et vitia[9] omnium absque dubio persecutiones patientur[10] . Ymo adhuc hodie qui tales esse[11] vellent a Christianorum potentibus, taceo de gentilibus [12] martiriis[13] , afficerentur crudelibus. Sed quid nunc tale est tempus quod nulli pro iustitia aut veritate martires esse volunt, sed omnes confessores mori comodis huius vite nimis delectati[14] . Hoc de illo.

Secundo elicitur ex premissis quod ex differentia vel disparitate hominum in habundantia et defectu temporalium argui non potest sufficienter hunc esse prescitum et illum predestinatum.

Tertium est quod nec hoc constare potest ex quantitate aut diuturnitate paupertatis et miserie in hoc mundo tollerate. Ista simul patent, quia stat prescitum de extrema miseria huius mundi ire ad penas inferni et electum de tantis miseriis vel maioribus ire ad gaudia celi. Item, quia stat ditiorem in hoc seculo de salvandis esse et pauperiorem ad dampnandos pertinere. Item, quia sicut stat aliquem perverse divitiis subesse, ita et miseriis, et quam perverse continget aliquem agere, tam perverse continget alium pati; et ergo pati miserias[15] de se non plus sanctificat quam eis carere habendo[16] divitias possunt, tamen ex diferentiis[17] hominum in predictis simul et ex qualitate vite uniuscuiusque sumi probabilia argumenta reprobationis huiusmodi et predestinationis illius. Itaque visis causis ex parte reproborum quare providentie optimi gubernatorum mundi non repugnant ipsos plerumque largius ceteris temporalibus habundare[18] . Videndum est consequenter de causis eiusdem rei ex parte electorum ubi supponendum est quod, ut congrue salutem consequantur electi, Deus moderatur regnum mundi in dispositione eventuum bonorum et malorum, iubendo ac permittendo ut ipsorum exigit salus temporum cursus in pace et guwerris, in pluviis et ventis, in fame et habundantiis, in sanitate et pestulentiis, in prosperitate et adversitate, hec et similia. Etsi etiam ad reservationem malitie reproborum ex divina[19] benignitate non casu sed certo et proviso ordine versentur in mundo, tamen, quia Deo precipue cura est de hominibus ad suam gloriam predestinatis, igitur secundum quod salus illorum exigit, omnia principaliter moderatur et dispositis finis enim quare vivunt reprobi, quare dicentur, quare in mundo regnent et durentur[20] . Quis est nisi electi ad gloriam Dei in regno celesti? Ita quod opinor[21] ex hoc quod si non citius presens mundi cursus terminetur quam ultimus nascatur electus et moriatur, tamen ad longius [f. 112r]