F.92V
Henricus de Hassia
(Edidit Luciana Cioca)

F. 92v


illuminare non potest per se sive immediate, quia nec intellectum elevare nec novas species imprimere.

Secundo dico quod, sicut Deus predictis modis intellectum hominis[1] dirigere solet et illuminare, ita proportionaliter illis modis consuevit dyabolus intellectum hominis pervertere et obscurare.

Tertio dico conclusive quod, licet mens humana predictis modis supernaturaliter in cognoscendo iuvetur, tamen non potest vel difficillime scire quando hoc fit et quando non. Apparet, quia in potestate hominis est cogitare quando vult et de quibus vult, et per consequens ex viribus suis potest cogitare simile ei quod Deus aliquo dictorum modorum facit menti occurere.

Item, quia similia occurere possunt homini ex occulta operatione maligni spiritus. Est tamen pro discretione talium respiciendum acute ad finem eorum que occurrunt et ad eorum qualitatem ut si vana vel opertuam. Similiter ad tempus et locum in quibus occurrunt, et ad dispositionem et operationem hominis pro tempore quo occurrunt et qualiter homo ante dispositus fuit.

Hiis diligenter attentis adiuncto dicto Apostoli non simpliciter negative intellecto qualiter etiam intelligere potest quo dicit non sumus sufficientes aliquid eo ex nobis tamquam ex nobis, aliquid suppositum utile aut conferens ad eternam salutem potest quandoque satis cognosci quid de illis internis occursibus sit a Deo et quid aliunde, utpote a spiritu proprio vel maligno.

Secundo dico quod stat intellectum alicuius dictis modis supernaturaliter iuvari et tamen ipsum in processu inquisitivo in multis errare. Patet, quia non est idem intellectum in cognoscendo supernaturaliter iuvari et Deum facere ipsum assentire complexo alicui propositionali, ut ex qualitate iuvaminis secundum modos predictos satis haberi potest.

Item, illa iuvamina sunt de gratiis gratis datis et ita homo potest illis abuti, vel eis non ut debet uti, in inquisitione veritatis non sequitur ergo. Sibille gentiles aut christiane fuerunt quantum ad intellectum supernaturaliter directe et adiute, igitur omne quod vel per modum doctrine scripserunt est verum et omne quod futurum esse dixerunt eveniet.

Henricus de Hassia.


Nota de ieiunio et abstinentia


Nota quod duplex est discrasia, qua una est naturalis et alia moralis, una infert mortem corporis et alia anime, quas si adinvicem comparare velimus, invenietur quod prima plurimum dependet a secunda, quia quod inter mille homines vix unus et sepissime nullus pervenit ad durationem vel periodum vite individuali complexioni sue debitam unde illud nisi ex hoc quod homines peccant et errant in regnando suam vitam naturalem vel animalem.

Peccant dico et errant circa 12 res que sunt: cibus et potus, repletio ex inanicio, sompnus et vigilia, labor et quies, celum et aer, letitia et tristitia. Et reducuntur ad 6 res que secundum medicos dicuntur res innaturales a quibus corpora humana diversimode transmutantur et disponuntur secundum excessum vel diminutionem vel secundum debitam proportionem.

Potest ergo homo in regimine sui[2] circa istas res multipliciter peccare et errare quandoque tantum quod incidit mortem, quandoque quod solum incidit morbum, et quandoque quod incidit discrasiam aliquam. Verbi[3] gratia: circa cibum et potum errare potest et peccare homo in quali et in quanto. In quali quidem si ipse non discernat qualiter debet qualis vel cuius speciei cibus et potus pro tempore et loco magis sue complexioni conveniat pro conservatione debite sanitatis. In quanto vero peccatur quando etiam de cibis et potibus convenientissimis sumitur ultra necessitatem nature vel citra. Et hoc potest esse dupliciter: primo modo sic quod excessus vel defectus sit talis aut tam parvus quod eius continuatio non ducit hominem extra latitudinem sanitatis. Secundo modo potest esse tantus excessus quod immediate vel post eius continuatione ponit hominem extra talem latitudinem. Idem facit nimius defectus cibi et potus seu nimis parcus talium usus, ymmo peius facit, quia periculosior est[4] multo talis defectus quam ceteris paribus tantus excessus, quia ut medici sentiunt morbi qui ex inanitione provenerunt, difficilius curari possunt morbes qui ex repletione acciderunt.

Et ergo huiusmodi defectus sollicita discretione[5] cavendi sunt ab illis qui ieiuniis et abstinentiis quacumque occasione se affligunt utpote vel satisfaciendo pro peccatis vel pro conpescendis concupisciis vel pro virtutum exercitiis aut acquirendis scientiis. Pro omnibus enim hiis rationabile et discretum ieiunium utile est et multum confert.

Unde valde desipere est et Deo simpliciter displicens abuti per indiscretionem observantiis ad spiritualem perfectionem inventis et institutis ut si quis taliter ieiunet quod se non solum ad spiritualia non habilitat, sed omnino in utilem reddit, quia hoc est quasi suum peccatum in Deum retorquere. Dicendo observantia quam posuisti michi stultum me fecit quemadmodum Adam de sua uxore dixit. Ieiunium autem recta discretione mensuratum non solum est ab excessibus in cibo et potu, sed etiam a talium qualitate et quantitate que convenientissima esset sanitati et fortitudini[6] corporis humani fomite infecti et corrupti.

Abstinentia a qualitate cibi et potus est quando mutantur cibi meliores in viliores, ut carnes in pisces, vinum in cervisiam vel aquam, butirum in oleum, caseus in tortam, ova in olera et huiusmodi. Quia ex quo, ut dictum est, ieiunium tendit ad repressionem vitiorum et erectionem virtutum, rationale est quod non solum sit in abstinentia a quantitate vel numerositate refectionis, sed etiam a cibis et potibus quorum usus corpus inflammat, passiones excitat, et stimulos agitat vitiorum luxurie, ire, gule etc.

Et iterum, abdicatis cibis et potibus vitiorum fomites et semina pullulare facientibus adhuc verum ieiunium requirit etiam abstinentiam a quantitate nutrimenti religiosi, sobrii, et casti. Tum quia etiam in tali nutrimento potest committi excessus ponens extra latitudinem sanitatis, tum[7] iterum quia vituperabilior est excessus in nutrimentis vilibus et insipidis quam in cibis et potibus delicatis.

Ex istis volo deducere tria corollaria, quorum primum est quod ratio non dicat omnem gradum vel statum sanitatis vel corporalis[8]