[64v] eo quod a potentia tali, nec eo quod a[1] caritate tamquam ex qualitate, sed eo quod a caritate ut sic procedit, vel eo quod a subiecto caro vel habente caritatem ut sic, ut[2], si effectus proveniret ex albo ut sic, non ex subiecto albedinis absolute considerato nec ex albedine absolute considerata. Sed Henricus de Hassia dicit quod hoc non est verum, quia caritas est radix esse meritorii et ergo nichil meritorium esset nisi quod a tali radice procedit, sicud si liberalis actum aliquem facit circa pecuniam ex affectione alia a libertate, non dicitur liberaliter facere, dicit ergo quod si quis in caritate facit actum moraliter bonum non ex caritate, quod talis meretur premium temporale.
Nota: Henricus de Hassia dicit quod caritas non potest esse quin sit caritas, sicut aliqui dicunt quod li ‘caritas’ connotat esse carum etc., dicit quod[3] hoc non est verum.
Item, Deus ordinavit quod ad A dispositionem confert gratiam gratis datam, igitur Deus acceptat pro gratia gratis[4] data, ergo gratia gratis data illa datur ex merito, igitur quis meretur primam gratiam. Item, quare actus ex caritate procedens est[5] meritorius vite eterne nisi quia Deus decrevit dare ad talem actum? Ergo ita in proposito dicitur quod non sequitur ‘Deus ordinavit A dare ad B, igitur recipit B pro A in ratione meriti’. Alias oporteret dicere quod sacerdos per signa sua mereretur transubstantiationem panis in corpus Christi. Sed oportet addere quod B dignificet subiectum pro A et faciat iustum, modo caritas dignificat hominem, igitur homo ex ea dicitur mereri. Sed opera naturalia non dignificant ita quod faciant iustum – haec Henricus de Hassia.
Item ponatur ut tu dicis quod existens in mortali culpa habeat gratiam sive caritatem per potentiam absolutam et ille potest ex ea diligere Deum super omnia, igitur ipse meretur vitam eternam in culpa. Consequens falsum. Et probatur consequentia, quia bene sequitur ‘ille facit opus ex caritate, igitur meretur’.
Respondeo quod non valet. Sed illa consequantia est bona ‘lex communis seu ordinata stat et ille elicit actum ex caritate, igitur meretur vitam eternam’. Sed modo prima pars antecedentis esset falsa, quia Deus de lege communi non permittit caritatem homini in culpa mortali, licet absolute possit.
Henricus de Hassia dicit quod homo sine caritate potest opus eque perfectum, eque intensum facere, et eque bonum, solum illo dempto, quod non dicitur nec est meritorium nisi ex caritate procedit, ut opus liberalitatis vel alterius virtutis. Unde sic concedit quod anima per bona opera potest elevari sufficienter ad faciendum bona opera et perfectissima quando tamen non sunt meritoria nisi ex caritate procedant.
Sed[6] tunc est dubitatio: quare Deus non acceptat talia bona[7] opera[8] ad meritum nisi ex caritate procedant?
Solutio: quod Deus facit propter nos ut ipsum requiramus et ad ipsum confugiamus. Unde si ex naturalibus mereremur, non requireremus Deum. Unde sicud constituit nobis finem supernaturalem, sic etiam vult ut ipsum requiramus pro fine tali et pro medio supernaturali hoc acquirendo, alias non diligeremus eum, sed in nobis confidentiam poneremus.
Contra hoc quod dicitur quod voluntas existens in caritate potest bonum opus facere caritate non coagente. Contra: fiat opus a voluntate quod a caritate natum est fieri et tamen non fiat ab ea. Arguitur sic: posita sunt omnia ad hoc quod caritas agat et ipsa est agens naturale, igitur ipsa cooperatur. Henricus de Oyta dicit secundum Hugonem et Augustinum quod voluntas habet se sicut equus, modo equus substantiam ambulationis potest producere, sed non recte, nec[9] regulariter. Sic voluntas potest substantiam actus producere, sed non recte saltem meritorie nisi dirigatur. Spiritus igitur Sanctus est sessor[10] qui movet et vibrat voluntatem mediante caritate creata ad recte operandum. Et quando Spiritus Sanctus sic vibrat, caritas cooperatur, et quando non, non, etiam licet opus esset bonum. Sed queritur quare Spiritus Sanctus movet voluntatem per caritatem ad unum opus non ad aliud.
Respondendum est quia liber.
Item, voluntas quandoque divertit se ad alias affectiones vel habitus ex quibus operatur non requirendo Spiritum Sanctum aut caritatem.
Item, signo dispositionem certi gradus, verbi gratia quattuor graduum ad quam Deus dat gratiam gratis datam, quam etiam divido in quattuor partes, tunc sequitur quod ad unum gradum dispositionis debeat dare unam quartam gratie gratis date, sicut est in aliis actionibus. Et sic concluditur quod ad quantamcumque sive quamcumque modicam dispositionem Deus semper dat gratiam gratis datam.
Respondeo quod Deus decrevit ad certam dispositionem dare gratiam gratis datam et ad nullam minorem dare aliquid ex beneplacito et non esset sicud in actionibus naturalibus.
Sed contra: stantibus equalibus dispositionibus in duobus Deus uni confert gratiam et non alteri, ut in pueris quorum unus pervenit ad gratiam baptismalem et alter non. Et patet de Iacob et Esau. Posset dici quod hoc esset verum de occultis iudiciis Dei, secundum Apostolum.
Item, dicitur quod non disposuit ad aliquam dispositionem dare et ad quamlibet tantam, licet disposuit quod nulli vellet dare nisi tantam haberet et quod ad nullam minorem vellet.
Item, peto quanta dispositio requiritur ad hoc quod Deus conferat gratiam gratis datam et consequenter gratiam gratificantem.
Respondetur quod non potest humanitus sciri quanta dispositio prerequiratur et hinc est quod nullus potest scire utrum sit in caritate vel non, dignus amore vel odio.
Henricus[11] de Hassia dicit quod sit opinio valde probabilis quod homo ex puris naturalibus non potest aliquid plus se diligere. Et cum arguitur ‘intellectus potest dictare quod aliquid esset plus se diligendum et voluntas[12] potest se conformare’ etc., respondeo opinio<ni> negando antecedens pro prima parte. Sed dicit: licet intelectus posset iudicare quod[13] aliquid esset melius se, tamen non iudicat quod hoc ab ipso sit