Utrum quelibet creatura rationalis videns clare divinam essentiam videat ex hoc benedicte Trinitatis quamlibet personam
[vide f. 108r-v]
[f. 104v] Arguitur quod non. Angeli beati vident clare divinam essentiam et non quamlibet personam benedicte Trinitatis, igitur. Antecedens pro prima parte notum est, quia visio clara divine essentie est de ratione beatitudinis. Pro secunda parte patet per illud Is. 63 quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?, quod est dictum angelorum de Christo in eius ascensione quasi non noscentes ipsum, qui tamen est secunda persona in divinis, igitur.
Oppositum arguitur, quia videre clare divinam essentiam est Deum videre sicut est, I Ioh. 3, et hoc est ipsum videre unum in essentia est trinum in personis, cum sit essentialiter trinus in personis et unus in esentia, igitur.
Nota: duplex est visio vel cognitio Dei, videlicet intuitiva et abstractiva. Intuitiva, que et facialis dicitur, est qua cognitor immediate in seipso nude sit, quod non per medium prius cognitum in quod terminetur notitia, et hoc est ipsum videre clare. Sed abstractiva est qua non sit nude et immediate cognitor in seipso, sed mediante alio prius cognito in quod terminatur prius[1] cognitio. Istam distinctionem vult Apostolus I Cor. 13 ubi dicit: videmus nunc per speculum et in enigmate, quoad abstractionem, tunc autem facie ad faciem, quoad intuitivam.
Conclusio prima[2]. Quamvis rationalis creatura videat clare divinam essentiam, non tamen per aliquam similitudinem creatam a visione distinctam ipsius essentie divine sicuti est representativam. Prima pars patet de creatura rationali beata cuius beatitudo consistit ad minus partialiter in clara Dei visione, iuxta illud Ioh. 17 hec est vita eterna, ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Secunda pars probatur, quia talis visio esset enigmatica et obscura, eo quod esset per medium inferioris gradus ratione cuius cognitio Dei in via dicitur enigmatica.
Corollarium primum[3]. Ad videndum clare divinam essentiam requiritur de potentia Dei ordinata quidam habitus infusus qui vocatur lumen glorie distinctus a beatifica visione et elevativus create potentie. Prima pars patet[4] per Clementinam De hereticis “Ad nostrum” per quam Ecclesia dampnat negantes lumen glorie elevativum potentie create. Secunda pars probatur quia visio beatifica presupponit lumen glorie tamquam dispositivum et elevativum potentie ad videndum Deum clare.
Secundum[5] <corollarium>: licet beatis in patria conveniat clara Dei visio, non tamen convenit puris viatoribus sine speciali privilegio. Prima pars patet ex dictis. Secunda pars probatur per beatum Augustinum 12 Super Genesim ad litteram, et Ad Paulinam de videndo Deum, ubi dicit quod Moyses ex Dei privilegio speciali adhuc mortalem vitam agens Deum per essentiam vidit tamquam futurus Iudeorum doctor. Similiter patet de Paulo II Cor. 12 scio hominem ante 14 annos raptum usque ad tertium celum et sequitur et vidit archana que non licet homini loqui, ubi dicit Glossa quod vidit clare divinam essentiam.
Tertium[6] <corollarium>. Non potest homo de potentia Dei ordinata videre Deum per essentiam, nisi moriatur vel mens sua a sensibus corporalibus abstrahatur.
Patet prima pars per illud Ex. 32 non videbit me[7] homo et vivet, ubi Glossa quamdiu hic mortaliter vivitur videri per quasdam ymagines Deus potest, sed per ipsam nature sue speciem non potest.
Secunda pars patet per Glossam super illud II Cor. 12 prius allegatum scio hominem etc. et sequitur: sed an in corpore vel extra corpus nescio, ibi Glossa quasi dicens non humano sensu vidi, ut etsi in corpore anima existente viderit, non sit contra illud quod dicit Dominus Moysi non videbit me homo et vivet, tunc enim Apostolus non vixit ut homo secundum usum sensuum corporis, sed ablatus est omnis sensus[8] hominis, quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem quando in eius ineffabilis lucis visionem assumitur. Hec Glossa.
Secunda conclusio[9]. Non repungnat creature Deum videre clare et ipsum non amare. Probatur: stante actu intellectus potest suspendi actus voluntatis per Dei potentiam absolutam, igitur.
Corollarium primum[10]. Clara seu intuitiva Dei visio non repungnat absolute odio divino. Patet, quia dampnatus manens dampnatus posset intuitive videre Deum.
Secundum[11] <corollarium>. Clara visio divine essentie non sufficienter infert carentiam iehennalis miserie.
Tertium[12] <corollarium>. Sola intuitiva[13] vel clara visio divine essentie non aufert statum vie.
Tertia conclusio[14]. Quamquam tam essentia divina quam quelibet persona divina sit conceptu sibi proprio conceptibilis, nulla tamen[15] earum sine alia earumdem, nec essentia sine personis in via vel in patria est aliqualiter cognoscibilis. Prima pars probatur, quia alia est ratio propria divine essentie, alia persone, et similiter cuiuslibet persone est ratio aliqua[16] propria que non est ratio alterius, sed cuilibet rationi alicuius rei proprie correspondet conceptus proprius eiusdem rei a quo talis ratio sumitur, igitur. Secunda pars probatur per dictum Christi Ioh. 14 ubi Philippo dicenti Domine, ostende nobis Patrem[17] respondit Philippo qui videt me etc. et subiungit rationem dicens: quomodo tu dicis „ostende nobis Patrem”? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Ex quo patet quia ista consequentia est bona: Pater est in Filio et Filius in Patre, ergo qui videt Filium videt et Patrem et econverso. Alias probo: Christus non esset sufficiens cum[18]