F. 56V
Anonymus
(Edidit Daniel Coman)

[56v] <Corollaria tertie conclusionis>


Corollarium primum tertie conclusionis: quantum quis imperative ab intus afficitur tantum precise per eum ad extra delinquitur. Patet ex conclusione.

Secundum: non semper sequitur ‘hoc peccatum gravius per leges punitur, igitur gravius committitur’. Patet, quia aliquis excommunicatur propter violentam iniectionem manuum in clericum, et non propter homicidium layci, et etiam Ecclesia iudicat de manifestis et plus respicit aliquando ad dampnandum quam peccatum maxime leges humane.

Tertium: modus intensio et extensio actus culpam aggravant, non motus. Et intelligo sic, scilicet modum primum quod quis aliquid vult per modum simplicis complacentie vel modo optativo vel imperativo. Secundum hoc bene vel male vult de intensione, scilicet conatus vel fervoris de extensione, quia secundum quod actus exteriores extenduntur, sic etiam interiores.


Nota[1] sequitur: ‘hoc predicatum convenit Deo, igitur dicit perfectionem simpliciter’.


Nota: Deus non potest ad extra producere creaturam non annichilabilem, nec potest complacenter inevitabiliter producere ad extra sicut ad intra produxit. Ratio, quia hoc repugnaret creature dependenti a Deo quod non esset a Deo annichilabilis, et sic potest communicare omnem perfectionem creature[2] non repugnantem sibi.


Nota quod esse immensum, esse necessarium, esse ab alio et consimilia non sunt perfectionis simpliciter, nec dicuntur perfectiones simpliciter, nec denominationes[3] perfectionum simpliciter, sed sunt modi perfectionum, unde una res habet esse suum mense, alia immense, et sic dicit modum habendi perfectionem. Unde Pater communicavit Filio omnem perfectionem, sed non omnem modum habendi perfectionem, sed solum illos que non repugnant Filio, modo non esse ab alio repugnat Filio. Henricus de Hassia.


Utrum pro originali culpa debeatur sola carentia divine visionis pro pena.


Et arguitur quod non per beatum Augustinum in libro De fide ad Petrum, capitulo 5, ubi dicit: “firmissime tene et nullatenus dubites parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc seculo transeunt eterni ignis supplicio puniendos”.

Oppositum arguitur: decedentes in peccato originali tantum non habuerunt aliquam delectationem inordinatam, igitur questio vera. Consequentia tenet ex hoc quia pena ignis aut sensus debetur ratione inordinate delectationis communiter per doctores. Antecedens est[4] notum.

Pro questione premitto primo declarationes terminorum. Secundo, conclusiones.

Quoad[5] primum nota quod quia originalis culpa, secundum aliquos doctores, esset privatio originalis iustitie debite inesse, ideo primo videndum est quid sit originalis iustitia. Unde, secundum doctores, originalis iustitia est concreata rectitudo, seu consentanea equitas, vel iusta subiectio corporis ad animam vivificantem et sensualitatis ad rationem et mentis ad Deum. Dico ‘corporis ad animam’, quia ipsum per eam non erat moribundum aliqua indispositione vel improportione, nec putrefactibile, nec per aliquod extrinsecum lesibile, nec senescibile, nec debibile, nec venenabile. Dico ‘sensualitatis ad rationem’, quia desideria carnis fuissent conformia desideriis spiritus. Dico ‘libere mentis ad Deum’, quia ipsa nulla inclinatione terrore vel difficultate fuisset a Deo aversa.

Ex predictis infero principaliter tria.

Prima propositio ex illo: quilibet homo de posteritate Ade, cuius ipse erat capud, obligatur et tenetur habere iure nature originalem iustitiam. Patet, quia recta ratio dictat ut corpus anime, sensualitas rationi, libera mens Deo consentanee subiciantur, quia hoc ordinavit, disposuit, et donavit Deus.

Secunda: Adam recepit originalem iustitiam in suos naturali[6] propagine et Deo coefficiente transfundendam. Patet, quia taliter eum Deus creavit.

Tertia: originalis iustitia erat maximum bonum citra gratiam gratum facientem. Patet, quia sufficit ad moraliter bene agere, licet ad meritorie indiguerat bono altiori.

Secundo[7], esset sciendum quod originalis culpa, secundum Scotum 2 Sententiarum, distinctione 34, est privatio originalis iustitie debite, id est accepte ex divina ordinatione a primo parente; vel, secundum alios, est captivitas hominis ex Adam ad originalem iustitiam hereditarie obligati. Et volo per captivitatem hominis intelligere aversionem mentis libere a Deo, mortalitatem corporis, et pungnam sensualitatis ad rationem.

Ex quibus infero quattuor.

Primum, quod non solum anima, verum etiam totus[8] homo culpam contraxit originalem. Patet ex descriptione habita.

Secunda propositio: non oportet quod quilibet homo contraxerit originale. Patet, quia non quilibet fuit ex carne peccati, ut patet de Christo.

Tertia: non quelibet iniustitia est spontanea operatione proprie voluntatis acquisita. Patet ex dictis.

Quarta: originale peccatum prout originale precise ex diuturnitate temporis non gravatur. Patet, quia non est dabilis circumstantia aggravans ipsum ut sit, cum non sit voluntarium formaliter.

Tertio[9], noto circa illum terminum ‘pena’ quod pena solet dupliciter capi. Uno modo proprie pro penali effectu istius qui pro culpa personali punitur, ut si homicida pro homicidio decapitetur. Et sic capio hic. Alio modo communiter pro penali effectu alicuius qui punitur non pro personali culpa, sed alterius, cuius esset obnoxius ex divina dispositione. Et sic non capio in presenti.

Quarto[10], noto circa hoc complexum ‘sola carentia divine visionis’ per quod intelligo penam dampni tantum illud clarum est per doctores communiter.

Quinto, sciendum quod questio supponit unum et aliud querit. Supponit enim culpam originalem esse et inflictam generi humano et deinde querit an pro ea debeatur sola carentia divine visionis pro pena.

Unde quantum ad suppositum sit ista prima conclusio: