non esse creaturam. Igitur nullum tale est asserendum.
Utraque consequentia est bona, ut notum est. Et antecedens cuilibet homini non habenti de hoc specialem revelationem est dubium, cum nec fides, nec ratio, nec auctoritas nos de hoc certificet, igitur consequens a nullo tali homine est negandum.
Ex prima parte sequitur corollarie et eius probatione, quod non est de ratione forme seu alicuius habentis ad aliquod formabile habitudinem formalem ipsam non esse personam. Patet, quia, <si> divina sapientia esset formalis beatitudo creature, ipsa esset forma eius vel habens formalem habitudinem ad ipsam tamquam ad formabile, nec tamen propter hoc desineret nec[1] desinere posset esse persona.
Secundo sequitur ex eadem probabilitate non esse inconveniens personam formaliter denominative uniri persone. Patet, quia, si homo vel angelus formaliter esset beatus, divina sapientia non propter hoc desineret esse persona.
Tertio sequitur esse probabile naturas duarum personarum taliter unitive concurrere vi cuius unionis utraque contraheret denominationem alterius et cum hoc utraque maneret persona. Patet, quia eadem facilitate qua predicta concederentur concedi posset quod Deus angelo, vel homini, vel alteri persone sic se uniret quod talis non ypostatice, sed formaliter concretive differetur Deus, et econtra Deus, angelus, vel homo. Nec ex hoc aliquis eorum desineret esse persona, ut notum est.
Quarto sequitur ex prima parte quod, quamvis Deus sit beatus beatitudine creata, non tamen ex hoc oportet creaturam esse beatam formaliter beatitudine increata. Prima pars patet de beatitudine creata anime Christi qua eadem numero Christus Deus est beatus. Secunda pars patet ex secunda parte conclusionis.
Quintum: quante divina sapientia potest ad extra participative dare sapere per essentiam tante potest in natura eadem per actus inherentiam.
Sextum: probabile est dicere Deum posse magis se communicare ad extra secundum perfectionem sapientie quam active potentie. Patet, quia impossibile est fieri aliquam creaturam que posset producere omnem effectum quem Deus potest producere, cum nulla se ipsam possit producere; et tamen non est nobis evidenter impossibile cognoscere omnia que Deus cognoscit, ymmo multi opinati sunt hoc de anima Christi; igitur.
Nota quod univoce aliquid predicatur de Deo et creaturis
Nota propositionem istam magistri Pauli quod quantumcumque res sint diversimode seu dispariter[2] cognoscentes, non propter hoc ly ‘sapientia’ vel ‘esse sapiens’ dicitur de eis equivoce, sed univoce.
Probatur, quia dicitur de eis secundum eandem rationem, scilicet istam, esse vel posse esse rectum iudicium vel posse recte iudicare de omnibus pertinentibus ad ambitum sue cognoscivitatis, quia sapiens est qui potest recte iudicare de omnibus etc., ut patet in prohemio Metaphysice.
Ex premissa propositione sequitur alia propositio corollarie, scilicet talis quod omne predicatum perfectionis simpliciter, quod dicitur de Deo et creatura, de ipsis univoce predicatur. Patet, quia, sicut ly ‘sapientia’ vel ‘esse sapiens’ in genere habet unam rationem communem Deo et creaturis, ita pari ratione cuiuslibet predicati perfectionis simpliciter dicibilis de Deo et creaturis potest una ratio communis assignari, non enim videtur maior ratio de uno quam de alio.
In hac conclusione incepit secundus articulus quem habes integraliter in sexterno et in cedula.
Conclusio prima[3]: divina sapientia omnia factibilia secundum omnes perfectiones et modos essendi seu positive <se> habendi eis possibiles in se ab eterno imitabiliter exemplavit.
Probatur: sapientia divina omnia factibilia secundum omnes perfectiones et modos essendi seu positive se habendi eis possibiles secundum proprias rationes suas distinctas notitialiter ab eterno predestinavit et prediffinivit ea productive continendo, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex descriptione[4] ydealis seu exemplaris continentie que secundum quod trahi potest ex dictis beati Augustini 83 Questionum, questione 46, et Dionysii capitulo 5 De divinis nominibus, et aliorum doctorum non est aliud in genere describendo quam descriptio exemplaris in qua[5] res aliqua producibilis effigiative vel productive secundum propriam rationem continetur. Antecedens[6] etc[7].
Quod Deus possit se ipso beatificare creaturas formaliter probatur Christus secundum etc.
Christus secundum Apostolum est Dei virtus et Dei sapientia; sapientia autem omnia potest, ut habetur supra 7 capitulo; igitur.
[1] nec] vel ms., sed coni.
[2] seu dispariter] sup. l. ms.
[3] conclusio prima] in marg. B
[4] descriptione] seu add. sed del. B
[5] qua] p. c. B
[6] antecedens] p. c. B
[7] antecedens etc.] quere in cedula add. in marg. B