F. 58R
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

[58r] propter naturalem inclinationem, et simul cum hoc culpabilis propter actus deordinationem que duo simul stare non possunt. Nec dici potest quod natura humana hoc ex peccato originali quod inclinat ad actum generandi, quia talis inclinatio fuisset in statu innocentie, quamvis non prevenisset rationem ante actum, nec rationem absorbuisset in actu et ideo quia natura ad hoc inclinat, oportet dicere quod hec inclinatio a Deo est, et per consequens quod posset fieri virtuose si homo velit, quia contradictio est dicere quod homo inclinetur ad aliquid faciendum a Deo inclinatione nature et rationis, et non possit illud facere virtuose. Unde tenendum est quod actus generandi virtuose et meritorie exerceri potest infra limites coniugii.

Secundo notandum circa bona matrimonii supradicta que dicuntur actum carnalem excusare[1] et honestare, que sunt hec: fides, proles et sacramentum; quod fides in proposito non est fides theologica de qua dicitur Hebr. 11, sed est quedam virtus moralis contenta sub iustitia per quam homo adimplet efficaciter illud quod promisit. Unde ad fidem istam inter coniuges conservandam requiritur quod neuter alteri corpus suum deneget, nec alieno concedat ad opus carnale, iuxta sponsionem quam in facie Ecclesie contraxerunt. Bonum autem prolis addit supra prolem educationem ad cultum Dei. Unde qui habet multos filios et male[2] educatos prolem habet, sed non bonum prolis. Similiter istud bonum in intentione sufficienter excusat matrimonium et honestat, dato quod numquam habeatur in effectu, sicut patet qui mutuo reddendo debitum non necessario peccant. Et in omnibus generaliter dicendum quod intentio bone prolis est bonum prolis et est ante prolem. Bonum autem sacramenti est inseparabilitas personarum in matrimonio coniunctarum representans inseparabilem unionem Christi et Ecclesie. Deus constituit coniugium in Paradyso ante peccatum. Unde notant doctores quod coniugium institutum est in officium et in remedium. In officium nature ut fiat propagatio speciei. In remedium concupiscentie ut consulatur infirmitati et vitetur culpa. Prima institutio fuit in statu innocentie tantum. In statu nature lapse est matrimonium institutum et in officium et in remedium, et ideo apud Deum status coniugalis est approbatus et sanctus.


Utrum actus matrimonialis possit fieri virtuose.

Quod non, Ex. 19: precipitur populo quod per triduum non appropinquaret ad uxores suas quando legem fuerunt accepturi. Sed, si possent hoc fecisse virtuose, non fuisset impedimentum a sanctitate, ergo fieri non potest virtuose.

Secundo, concupiscentia carnalis sive carnis semper turpis est, ergo non potest fieri sine peccato; sed actus matrimonialis sine tali concupiscentia fieri non potest; igitur.

Tertio, illud quod corrumpit in homine actum rationis nullo modo fit virtuose, quia omnis actus virtutis determinatur a recta ratione sapientis, 3 Ethicorum; sed delectatio actus carnalis corrumpit actum rationis, quia impossibile est in illa delectatione aliquid intelligere, sicut dicitur 6 Ethicorum; ergo impossibile est quod ille actus fiat virtuose.

Quarto, dimittere illud[3] quod est meritorium non est laudabile; sed dimittere actum copule carnalis est meritorium; ergo exercere talem actum non est laudabile, ergo nec virtuosum.

Quinto, 32, quaestione 2, “Connubia”: “Connubia legittima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, cum coniugales actus geruntur, presentia Spiritus Sancti dabitur, et si propheta esse videatur qui officio generationis obsequitur”; sed nullus actus est meritorius nisi per presentiam Spiritus Sancti; ergo.

Ad oppositum, actus quo impletur preceptum est meritorius; sed actus matrimonialis est huiusmodi. Probatur: quia 1 Cor. 7, vir uxori debitum reddat; similiter et uxor viro.

Secundo, quidquid potest fieri sine peccato, potest fieri virtuose; sed sine peccato[4] potest homo vel mulier nubere, quia 1 Corinthios 7, virgo non peccat si nubat.

Tertio, nichil cadit sub consilio dando persone quantumcumque infirme nisi quod potest fieri virtuose et meritorie; sed sub consilio dicitur personis infirmis, qui virginitatem servare non possunt, <1> Tim[5]. 5: volo minores viduas nubere, filios procreare.

Ad questionem dicendum est quod sic. Ad cuius evidentiam dicenda sunt sex.

Primo[6], quod actus matrimonialis potest fieri sine peccato. Istud patet per rationes ad oppositum. Et similiter dicere aliquem statum esse in Ecclesia auctenticum per[7] sacramentum cuius actus non possit fieri virtuose, nichil aliud est quam dampnare sacramentum Ecclesie. Item[8], inclinatio naturalis et recta ratio dictant quod facienda sit humani generis propagatio, donec Deus revelaverit oppositum, quia constat quod fuit preceptum et adhuc est non quidem multitudini pro qualibet persona, sed multitudini pro aliqua vel aliquibus personis, ergo oportet dicere quod alique persone possunt illud preceptum sine peccato implere.

Secunda conclusio[9]: quod actus talis potest fieri meritorie. Probatur sic: quidquid potest fieri virtuose, potest fieri meritorie ab existente in gratia, quia nichil plus requiritur ad actum meritorium nisi quod homo existens in gratia operetur servando circumstantias virtutis, in materia, in fine, et aliis puta quod faciat “quando oportet et sicut oportet” etc. Sed actus generandi potest fieri ab existente in gratia cum istis circumstantiis; igitur.

Tertia conclusio est: quod tantum duobus modis potest actus carnalis esse meritorius, videlicet quando causa movens ad actum est religio vel iustitia. Religio movet quando fit precipue sive[10] precise causa prolis procreande ad cultum Christi. Iustitia movet quando fit causa reddendi debitum et servandi fidem promissam in contractu matrimoniali. Ista conclusio probatur sic: quia actus talis non potest esse meritorius nisi bona matrimonii illum actum honestent que sunt fides et proles, id est intentio fidei servande et prolis procreande; ergo.

Quarta[11] conclusio est quod quandocumque libido est causa movens ad actum talem, actus ille est peccatum aliquale. Probatur: nullum de bono matrimonii movet si tantum libido movet, ergo actus non excusatur a peccato, quia, ut dictum est, actus non excusatur a peccato nisi propter aliquod duorum bonorum matrimonii.

Quinta[12] conclusio est: libido excedens, si est causa movens ad actum carnis inter coniuges, est peccatum mortale. Voco autem libidinem excedentem quando tanta est quando non habet respectum ad limites matrimonii, quin eandem cognosceret[13] in illo fervore dato quod numquam eius uxor esset. Hec conclusio satis patet: quia nec movet pro tunc bonum prolis, nec bonum iustitie fidei, sed tantum libido, et hoc ultra leges matrimonii per causam, ergo equipollet fornicationi.

Sexta[14] conclusio: quod superflua libido in osculis, tactibus, et abusus in modo delectandi sunt peccata mortalia de facili, sed circumstantias oportet relinquere discretioni boni viri. Conclusio patet, quia bona matrimonii talem libidinem non excusant, licet ista videantur vilia et a sancta contemplatione valde distantia; non debent tamen esse ignota, neque predicatoribus, neque pastoribus, quorum interest semper esse generales medicos animarum.

Ad rationes.

Ad primam, de precepto Dei facto populo quod per triduum ab uxoribus abstinerent ante legem datam, dicendum est quod a minoribus bonis