F. 5R
MAGISTER PAULUS /MAGISTER NICOLAUS DE ANASKILCH
(Edidit A. Baneu, M. Brinzei)

conferendo spiritualem gratiam.

Corollarium primum: actus oblationis eukaristie ex caritate procedens validior est saltem extensive actu ex equali caritate procedente in alia materia sacramentali quacumque. Patet ex prima parte conclusionis.

Corollarium secundum: excellentior fuit actus quo Christus se obtulit hostiam Deo Patri in ara crucis quam ille quo se in cena dedit discipulis. Patet ex secunda parte conclusionis.




Magistri Nicolai de Anaskilch


Utrum spiritus angelici cogitationes hominum possint intueri.

Quod sic, quia possunt menti hominis illabi, igitur. Consequentia tenet, quia quod illabitur menti fit ei intimum, et per consequens cognoscit eius intima. Antecedens patet per Glossam super illo Luc. 4: Ecce homo habens demonem, ubi Glossa: Intraverat Dyabolus. Unde exivit Christus. Sed Christus non exivit de corpore, sed de spiritu; ergo dyabolus subintrat spiritum.

Oppositum patet per illud 3 Reg. 8: Tu solus nosci corda hominum.

Nota: quadruplex est spiritus secundum Bernardum Super Canticam, scilicet divinus, angelicus, humanus et brutalis.

Nota secundo quod spiritus angelici in genere duplex est notitia, scilicet propria seu naturalis et revelata. Item angeli beati est duplex notitia, scilicet matutina et vespertina. Matutina est cognitio rerum in verbo divino, sed vespertina est rerum in proprio genere.

Nota tertio quod intueri est certitudinaliter seu evidenter cognoscere.

Conclusio prima: quamvis spiritus angelici possint sibi corpora assumere, tamen non possunt in eis opera que proprie conveniunt vite animali ratione huius assumptionis perficere.

Prima pars patet ex diversis passibus Sacre Scripture, ut de angelo Thobie, de angelis apparentibus Abrahe.

<Primum> Item Bernardus Super Cantica omelia 3: Discurrere et de loco ad locum moveri non est nisi corporum. Sed angelus malus ad ministerium discurrit et de loco ad locum movetur, et non per corpus naturaliter sibi unitum, igitur per corpus angelicum. Secunda pars probatur, quia non uniuntur illis corporibus informative, ergo non vivificant illa corpora informatione; sed opera animalis vite proprie non exercentur nisi mediante corpore vivo, igitur. Licet huiusmodi corpora appareant vivere, tamen ratione talis assumptionis non vivunt proprie.

Secundum, etsi demon semen veri possit in uterum mulieris transportare, ipse tamen non potest naturaliter hominem generare. Prima pars patet, quia potest esse succubus respectu viri et incubus respectu mulieris. Secunda patet ex secunda parte conclusionis.

Tertium: si demon vim generativam virilis seminis usque in uterum virginis potest conservare, tunc ipsa manente a viro incognita potest naturaliter generare. Ex quo sequitur quod aliquis potest esse alicuius pater naturaliter cuius matrem numquam cognovit carnaliter[1][2].

secunda conclusio] in marg. [3]. Quamquam sit possibile spiritus angelicos hominum corpora penetrare et in eis morando ipsa vexare, ipsos tamen impossibile est hominis mentem propria virtute substantialiter inhabitare. Prime secunde pars ex multis locis Sacre Scripture et specialiter ex ewangeliis in quibus legitur homines