[136r] Prov. Ire cathenatus nescit canis inveteratus.
Christus in verbis habuit contradictores, in factis observatores, et in tormentis irrisores, … 20.
Saltem misericordiam et pacientiam eius debemus erubescere si eius iustitiam noluimus formidare. Non gloriaretur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. Sed in hoc glorietur qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra, Ier. 9, g.
Utrum theologia existens scientia practica sit in omnibus aliis scientiis consona.
Conclusio prima: quamvis processus theologicus non sit vere demonstrativus, tamen est et dici potest scientificus.
Patet, cum ipse non sit ex primis et immediatis, nec etiam ex reducentibus in illa in lumine naturali.
Secunda pars patet auctoritatibus sanctorum et probatur, quia omnis processus talis quo per viam artis ex premissis seu principiis tanta certitudine concluduntur conclusiones quantam de communi lege capere potest viator circa materiam subiectam est vere scientificus.
Sed sic est de processu theologice veritatis, igitur.
Corollarium primum: in theologia multiplex invenitur processus requirens notitiam fide simplicium altiorem.
Secundum: ex multis propositionibus sacre Scripture potest theologus plures conclusiones vere scire sive inferre quam nec philosophus in naturali lumine ex eis posset elicere, nec aliquis ex sola fide.
Tertium: ex studio theologico non solum acquiritur ultra fidem simplicium habitus fidei declarativus, sed etiam sine formidine adhesivus.
Secunda conclusio: licet aliqua notitia theologica unius veritatis theologice sit speculativa et aliqua practica, totalis tamen theologia dici debet practica scientia.
Prima pars patet de speculativo habitu illius ‘Deus est trinus et unus’. Sed de practico patet de habitu illius ‘Deus est cultu latrie venerandus’.
Secunda pars probatur, quia quilibet totalis habitus includens aliquos habitus practicos et aliquos speculativos, ex quorum speculativorum propositionibus tamquam ex principiis propositiones practicorum secuntur, convenienter denominatur practicus. Sed sic est de totali habitu theologicali, igitur illa pars vera.
Corollarium primum: non quilibet habitus practicus a quolibet habitu speculativo distinguitur subiecto.
Secundum: quilibet practicus habitus a quolibet speculativo distinguitur obiecto.
Tertium: quilibet habitus practicus a quolibet speculativo proprio fine distinguitur.
Tertia conclusio: nulla veritas theologica est alicui alteri scientie dissona. Patet, “cum omnes scientie sint verorum et omne verum vero consonat”, 1 Ethicorum.
Corollarium primum: principia naturalia dicta et tamen fidei repungnantia non sunt naturalis luminis principia.
Secundum: argumentationes Aristotelis 8 Physicorum de eternitate mundi non sunt processus demonstrativi.
Utrum omnis error veritati katholice oppositus sit censendus hereticus.
Conclusio prima: non est in potestate intellectus humani concurrente voluntatis imperio respectu cuiuslibet obiecti in se causare assensum verum vel erroneum.
Probatur: intellectus precise ex se etiam adiuncto imperio voluntatis non potest assentire cuilibet propositioni sibi proposite, igitur. Consequentia nota et antecedens patet de illis ‘rex sedet’, ‘Deus est incarnatus’.
Corollarium primum: nulla ratio sufficienter potest movere intellectum infidelis ad assentiendum fidei articulis seu veritatibus katholicis. Patet, quia tunc infidelis ad assensum articulorum fidei posset cogi. Consequens falsum, et contra beatum Augustinum dicentem: “Cetera potest homo nolens credere aut non nisi volens”. Et omelia 26 super Ioh.: “Intrare potest ecclesiam nolens.”
Secundum: Etsi queratur aliqua apparentia cum imperio voluntatis ad assentiendum articulis seu veritatibus katholicis, non tamen ex assensu vel dissensu articulorum etc. quis dicitur fidelis vel infidelis.
Prima pars patet, quia intellectus cum voluntate non sufficiunt, quod probatur, quia non sufficiunt in se causare opinionem, igitur a fortiori nec fidem. Antecedens patet, quia proposita propositione dubia intellectus numquam assentiet nisi aliqua apparentia moveatur etc.
Secunda pars patet, quia quis dicitur fidelis a fide, sicut album ab albedine. Sed infidelis potest assentire articulis, sicut fidelis dissentire eisdem, igitur.
Tertium: non quilibet assensus erroneus respectu cuiuscumque obiecti est intellectui humano ad culpam imputandus. Patet per Augustinum in Enchiridion dicentem: “In multis errare quidem nullum est peccatum.” Secundo, quia stat intellectum invincibiliter errare, igitur.
Conclusio secunda: etsi aliquis periculose erret, si non credit sicut Ecclesia in hiis que sunt in fide explicite determinata et ad salutem neccesaria, in casu tamen stat ipsum non errare periculose si[1] crederit[2] non sicut credit ecclesia[3].
Prima pars probatur, quia quicumque non credit illa que sunt credenda et necessaria ad salutem errat periculose, igitur.
Secunda pars probatur, quia ad credendum sicut credit Ecclesia requiritur habitus infusus a Deo. Sed ille non est in potestate credentis, igitur non tenetur sic credere. Tenet consequentia, quia nullus errat periculose non credendo taliter qualiter credere non est in sua potestate, igitur.
Corollarium primum: Ecclesia non obligat nec obligare intendit omnem fidelem ad credendum sicut ipsa credit, quia hoc non est in potestate credentis.
Secundum: extra fidem Ecclesie non est fides sufficiens ad salutem. Patet, quia fides Ecclesie est de hiis que sunt necessaria ad salutem, igitur.
Tertium: probabiliter aliquis ex culpa sua tenetur credere aliter quam credit Ecclesia. Patet, quia Ecclesia tenetur credere quod existens in peccato mortali est extra gratiam et ille tenetur credere quod sit in gratia, igitur. Illud corollarium ponitur ab aliquibus etc.
Tertia conclusio: licet quilibet assensus erroneus in hiis que sunt necessaria ad salutem repungnet alicui veritati catholice explicite vel implicite, non tamen quilibet talis dicendus est heresis sive hereticus proprie.
Prima pars patet, cum veritas katholica sufficienter contineat omnes veritates ad salutem necessarias, igitur prima pars vera.
Secunda pars patet, etc.
Corollarium primum: omne dogma perversum contrarium fidei orthodoxe potest dici heresis licet minus proprie. Patet, quia sic capit Ieronimus heresim super Epistolam ad Gal., ut ponatur illud argumentum in forma ante oppositum. Sic enim dicit Ieronimus ubi supra: inter heresim et scisma hoc arbitrio quod heresis perversum dogma habet scisma vero ab ecclesia pariter separat.
Secundum: licet generaliter quilibet ab Ecclesia et eius communione opere vel fide divisus posset dici hereticus, proprie tamen et solum ille qui falsam credulitatem pertinaciter tenet in hiis que per se sunt de fide religionis christiane.
Prima pars patet ex conclusione.
Secunda pars similiter, quia heresis proprie importat corrumptionem fidei christiane directe vel indirecte, explicite vel implicite.
Tertium: questio ut proponitur est falsa loquendo de heresi proprie dicta.
Utrum in divinis sit aliquid prius vel posterius, maius aut minus, superius vel inferius
Arguitur <quod> sic per illud Ioh. 6, Pater[4] maior me est, igitur.
In oppositum arguitur per illud Athanasii: “et in hac Trinitate nichil prius aut posterius, nichil maius” usque “coeterne sibi sunt et coequales” inclusive.
Conclusio prima: licet Filius in divinis sit a Patre per generationem, tamen Filius non est minor aut posterior eo in essentiali perfectione. Prima pars patet per illud Symboli Athanasii: Filius a Patre solo est. Secunda pars patet, quia si non, tunc non essent per omnia equales persone in divinis, quod est contra Symbolum
Nota quomodo debemus Christum sequi
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, Tit. 1.
Christus in corpore portavit nobis vulnera et nos debemus pro ipso portare in mente, quod facilius est.
Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, Iac. 4g. Melius esset eis viam veritatis non cognovisse quam post agnitionem recedere, 2 Pe. 2f.
Diversa itinere ambulat, si gaudia delectationesque appetit, cui dux suus viam amaritudinis ostendit, Gregorius omelia secunda, parte prima Luce 18[5], ecce ascendimus Ierosolimam, vidit et sequebatur illum. Videt et sequitur qui bonum quidem intelligit et bene operatur. Videt et non sequitur qui bonum quidem intelligit, sed bene operari contempnit, ubi supra.
Item, quia rerum corporalium [6] delectatione a gaudio eterno cecidimus cum qua amaritudine illuc redeatur, ostendit. Quid itaque homo pro se pati debet si tanta Deus pro hominibus pertulit, ubi supra.
Nosse te consumata est[7] iustia[8], Sap. 15. Qui dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit, mendax et in eo veritas non est, 1 Ioh. 2b