F.154R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[154r] staret quod singulariter apprehenderent omnes homines utpote si solum tres essent in mundo, et simul enuntiarem hanc homo currit precise, in quo enim certum est quod sum pluri, non enuntiarem quod omnis homo curreret. Et eodem modo esse videtur si universalis conceptus esset tali modo sicut dictum est et per actualem apprehensionem adequate sumptum[1] a conceptu vel specie puro universaliter confuse representante denominatur intellectus cognoscere vel apprehendere esse suppositum istius universalis, quia qua ratione ab habente unum suppositorum cognoscitur tali modo universalem cognitionem et quodlibet. Nichil oportet concedi quod ab habente talem cognitionem universalem omnino et separate ab alia cognitione, in intellectu nichil cognosceretur, nec apprehenderetur[2], quia nec res universalis, nec singularis; quod nullus diceret. Intellectus enuntians de subiecto universali primo vel secundo vel tertio modo sumpto aliquod predicatum enuntiat illud indifferenter de quolibet suppositorum illius, sive attribuit illud cuilibet suppositorum illius indifferenter, quia universalis oportet quod nec[3] dicatur vel de aliquo enuntiari vel de quolibet, ut faciliter deduceretur.

Unde[4] apparet quod omnis habens actualem apprehensionem propositionalem precise secundum hanc faciliter deduceretur vocalem. Animal est homo denominat apprehendens quodlibet animal esse hominem, et non potest dari quare magis denominetur apprehendens cum apprehensione[5] complexa unum animal esse hominem quam aliud, igitur vel denominabitur nullum animal esse hominem vel quodlibet, et si hoc, illud est dupliciter vel copulative, et si sic, talis precisa complexione mentalis, cuius subiectum precise est conceptus unius universalis sive pluri universalem, quia talis complexio eodem modo denominaret apprehendentem. Propositionalis copulativa correspondens isti vocali omne animal est homo, si vero hoc fuit inconiunctim sic quod hiis talem apprehensionem complexam denominatur hoc apprehendens hoc animal esse hominem, hoc animal esse hominem, hoc animal esse hominem, talis modo complexa apprehensio de sui natura et secundum se sumpta nec est vera, nec falsa, cum non sit propositio, sed oratio plures. Et adhuc esset vicinior copulative apprehensioni quam disiunctive vel saltem non magis determinata et limitata ad disiunctivam apprehensionem quam copulativa, quia videtur esse prius disiunctione, igitur talis modo apprehensio complexa, ubi subiceretur terminus universalis de sui natura, magis debet ab humano intellectu resolui copulative quam disiunctive. Cui etiam consonat quod indefinita valet universalem et non particularem, quare signum particulare sit nota disiunctionis. Concluditur ergo quod universalisatio dicit aliquid ultra subiectam precisam termini universalis in mentali enuntiatione quod sint in isto capitulo inquirendum.

3m capitulum[6]

Non[7] est aliquod sinkategorema naturaliter significans quod tamquam determinatio advenens conceptui universali ipsum distribuit ita quod hoc sit ipsum distribui cum signo determinari. Patet hoc, quia ex dictis de natura propositionis, in qua subicitur talis terminus universalis precise, non est quod significat copulative predicatum[8] de quolibet, pro quo supponit subiectum. Igitur si propter adventum alicuius talis modi conceptus sinkategorematici determinatim qualiscumque termini universalis copulative significaretur, tunc ista significatio esset precise ex parte illius conceptus sinkategorematici et per consequens huiusmodi conceptus sinkategorematicus equipolleret isti copulative iste homo currit, et iste homo currit, igitur significaret copulative yppostatice, igitur esset propositio, quia omnis conceptus complexus vel incomplexus signo enuntiative[9]