F. 92r
Nota[1] quod anime in Purgatorio nec possunt mereri nec demereri
Hic duo queri possunt: primo, an etiam anime penas Purgatorii pacienter ferendo vel alio actu mereri possint citiorem liberationem a penis; secundo, queritur an ibidem per impacientiam in penis vel per aliquem actum alium peccare possint saltem venialiter.
Videretur quantum ad primum dubium quod sic, cum anime existentes in Purgatorio nondum sint in termino, sed adhuc in via, longe ab adeptione finalis beatitudinis habentes usum rationis cum libertate voluntatis. Contrarium tamen videretur ex hoc quod actio hominum meritoria et penitentia salubris solum se extendit ad tempus presentis vite, post quod non restat nisi vel supplicia pro peccatis recipere vel premia pro virtutibus, et hoc tamquam probabilius in hac materia tenendum est.
Quantum ergo ad secundum dubium, videtur quod anime que separantur a corporibus in caritate sic confirmentur in eadem, quod amplius peccare non possint mortaliter, quia secundum Beatum Gregorium, qualis anima exit de corpore, talis presentatur in iudicio particulari, in quo determinatur ad penam temporalem si invenitur in caritate cum reatu ad penam vel in culpa veniali. Sed obicit aliquis et dicit: quid prohibet, postquam anima determinata est ad penas Purgatorii, quod gravitate penarum ad impatientiam flectatur et quandoque usque ad blasphemiam Dei, que mortalis culpa est?
Responditur quod communis Dei ordinatio prohibet, qua disposuit omnem hominem ultimo mortuum in caritate salvandum esse, similiter nullam mortalem culpam post mortem esse remittendam. Ex quibus sequitur quod non stat cum lege Dei ordinata quod anima in caritate separetur a corpore et post in statu spiritus separati peccet mortaliter.
Sed dicet aliquis: ex quo non[2] repungnat confirmatum in caritate peccare venialiter? queritur quid prohibeat animas in Purgatorio saltem venialem culpam undecumque contrahere posse ac pe hoc suas penas prolongare, non potest dici quod conditio status et temporis prohibeat eo quod tempus merendi et demerendi animarum sit solum tempus per quod homo anministrat corpora, quo transacto amplius solum eis restat vel pati supplicium pro sceleribus vel recipere premium pro virtutibus, quia, si ista esset causa non peccandi in purgatorio, erit eadem causa non peccandi in Inferno, taliter quod nulla anima ad infernum deputata peccabit amplius nec peccando penam suam augebit; hoc autem non videtur, sed potius quod anime penis Inferni[3] terribiliter agitate omnis specie liberationis ablata Deum blasphemare incipiant, cum nulla virtute aut equitatis iudicio refrenentur, sicut nec demones et ita saltem usque ad diem iudicii merentur penas suas augeri[4], quid vero post fiat Deus novit, homo ignorat[5]. Quid est dicendum nisi quod impeccabilitas animarum in Purgatorio proveniat ex speciali dispositione divine bonitatis qua factum est quod sicut nec mortaliter, ita nec venialiter peccare permittantur. Vel dicendum quod nulla acerbitate penarum flecti aut precipitari ad peccandum possunt, eo quod certificate de sua beatitudine summa pacientia cum gratiarum actione tollerent suas penas quantascumque quas iusto et misericordi Dei iudicio[6] cognoscunt sibi inflictas atque debitas.
Ex hiis sequuntur duo: primum est quod, licet anime pro statu earum in Purgatorio possint bene et recte agere, atque penitentie affici secundum habitam caritatem, tamen ex hoc nec caritatem augeri merentur, nec penam diminui. Istud manifestum est ex solutione primi dubii.
Secundum est quod, licet in Purgatorio animarum pene possint augeri, tamen hoc ex peccatis ibi comissis non potest fieri. Secunda pars huius propositionis manifesta est ex solutione secunde[7] questionis. Prima pars patet, quia hoc potest contingere: si ex hiis que morientes hic reliquerunt ex hiis rebus, causis vel doctrinis, occasionaliter post mortem mala fiant, ut si talium occasione multi errent, vicia incurrant, quibus dampnentur vel Dei honor minuatur.
Discutendum est ergo diligenter morientibus que et qualia in rebus, negotiis et operibus ab hac vita distedentes hic relinquant, quia si relicta proficiunt multis ad salutem vel ex illis plura bona fiant, erit eis in alleviationem penarum. Si vero occasio fuerit malorum ut errorum et vitiorum, erit in penarum aggravationem. Henricus de Hassia.
Nota de inspiratione
Queri potest an Deus uno modo vel simili inspiret bonos et malos.
Pro quo est advertendum quod intelligentia humana multis modis supernaturaliter iuvatur a Deo in cognitione veritatis.
Primo, sola elevatione potentie intellective. Sicut enim naturaliter unus homo habet intellectum longe acutiorem sive ingenium subtilius alio qui ceteris paribus quantum ad species intellectuales et fantasmata non poterit attingere vel difficillime questiones quas naturaliter ingeniosior deducunt, ita et[8] suo modo Deus omne ingenium naturale quantumcumque rude potest quantum vult supernaturaliter subtiliare et elevare nulla mutatione facta in speciebus et fantasmatibus; sed homine quoad acquisitionem talium suis viribus relicto hoc modo videtur Deus etiam quorumdam philosophorum intelligentias qui debitum veritatis zelum habuerunt direxisse, quod enim multi eorum a Deo fuerunt specialiter directi, dicit Augustinus 3 De civitate. Hoc etiam modo intellectus lumine fidei confortatus potest plus in cognitione veritatis quam tali lumine carens ceteris paribus, quia lumen illud intellectualem potentiam acuit et vigorat, igitur.
Secundus modus iuvandi supernaturaliter potentiam intellectivam est eam sicut naturaliter est applicare ad fantasmata materie huius vel illius et dare desiderium vehemens considerandi vel mussandi circa materiam datam.
Tertius modus est ultra hoc[9] iuvando desuper intellectum in combinatione fantasmatum discursiva quod pertinet ad tertiam operationem intellectus.
Quartus modus est novas rerum species et fantasmata homini imprimendo quod iuvamine pertinet ad primam operationem intellectus, que est simplicium apprehensio.
Quintus modus est dirigendo intellectum in compositione et divisione simpliciter apprehensorum quo iuvamine fit quod intellectus format affirmationes et negationes quas sine illo nullam occasionem formandi habuisset. Hoc ergo iuvamine pertinet ad secundam operationem intellectus, sicut tertius modus pertinet ad tertiam operationem eius, que est elicitio vel syllogizatio.
Istis modis omnibus nichil prohibet Deum simpliciter illuminare bonos et malos; sunt tamen in quibus differenter illuminat hos et illos. Primo, quia in illuminando malos non illabitur eis immediate in ratione speciei respectu illorum que vident, qualiter tamen secundum opinionem aliquorum illapsus fuit mentibus sanctorum prophetarum qui propter hoc dicuntur legisse quasi in libro increato ea que predixerunt.
Secundo, quia malos sic inspirat quod aliquando preter eorum intentiones qualiter futurum est, dicunt sicut factum est in Caypha.
Tertio, quia Deus bonos illuminat quandoque solum ad ipsorum consolationem, quandoque simul et aliorum. Malos autem non sic, sed utitur eis tamquam candelabro non recipiente lumen quod aliis defert.
Itaque viso ex hiis in quibus similiter et in quibus dissimiliter Deus se habet in illuminatione vel directione intellectus bonorum et malorum in cognitione rerum laborantium.
Pro complemento huius materie dico primo quod spiritus creatus primo et quarto modis humanum intellectum