F. 18R
ANONYMUS
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 18R


Deum sibi carum. Et hoc si sit caritas in subiecto apto secundum talem caritatem ferri in rem amorose. Si enim poneretur in lapidem, etc.

Contra secundam partem conclusionis prime: omnis actus a maiori caritate procedens est magis meritorius, igitur. Probatur: si non, illud maxime esset quia aliquando voluntas cum maiori conatu et fervore mediante minori caritate agit. Sed hoc non, igitur. Probatur minor, quia sicut ignis mediante maiori caliditate semper plus agit, sic et voluntas mediante maiori gratia intensiorem actum producit.

Nota: si essent duae caliditates eque intense in materiis eque raris et si una ipsarum materierum condensaretur sive ad generationem novarum partium caliditatis, ista caliditas postea ferventius ageret et intensius. Sic ymaginandum est in proposito quod stat duas voluntates habere eque intensas caritates et unam ipsarum cum maiori conatu et ferventius agere et intensiorem actum producere. Primo ex eo quod forte una istarum voluntatum est disposita dispositione generata per peccata venialia, que dispositio, licet non remittat caritatem, ipsa tamen caritatem ebetat et obtundit, sicut humiditas caliditatis actionem, et sic talis dispositio impedit productionem effectuum caritatis. Alio modo ex eo quia voluntas est agens liberum, quare una istarum potest preter actionem instrumenti, quod est caritas, intendere suam actionem et intensiorem actum producere, et illud potest dici fervor vel maior conatus voluntatis, cum voluntas sic ex libertate generat intensiorem actum quam sit actus quod[1] inclinatur precise a caritate. Item, si aliquando etiam intensior actus procedit a voluntate habente equalem vel minorem caritatem, ille tamen actus non est magis meritorius, igitur. Probatur, quia actus quoad[2] maiorem intensionem non procedit a radice meriti, scilicet caritate, sed sola libertate voluntatis, quia voluntas ex sua libertate ultra inclinationem caritatis intendit actum. Libertas autem voluntatis non est radix meriti, alias omnes actus eliciti voluntatis essent meritorii. Ibi potest dici quod actus non dicitur precise meritorius a caritate, alias enim omnes essent eque meritorii qui ab equali caritate procederent. Sed dicitur meritorius a latione voluntatis mediante caritate in obiectum, ita quod dicitur magis meritorius vel secundum maiorem conatum et lationem voluntatis, et sic non attenditur esse meritum precise ex caritate, sed ex caritate et conatu voluntatis, sicut maior actio caliditatis in materia densa non consurgit precise ex caliditate, sed ex duobus, scilicet caliditate et unione partium subiecti etc.


Utrum Deus sit simpliciter conceptibilis et proprie diffinibilis.

Contra tertiam conclusionem. Deus non est proprie diffinibilis descriptive in hac via, igitur. Probatur, quia non possumus habere in hac vita proprietates Deo adequate convenientes, igitur. Probatur: omnes proprietates de Deo per nos cognite possunt alteri competere, igitur. Probatur, quia Deus potest producere ad extra unam aliam essentiam cum Deo eque perfectam qua producta ei competerent omnes proprietates que nobis de Deo sunt cognite ut universaliter, perfectum, quo melius cogitari non potest etc. Probatur, quia quemlibet perfectionem simpliciter Deus potest communicare creature ymmo actu communicavit sibi participationem ut esse, esse substantiam etc. modo immensitas non repugnat creature ymmo dicitis met in tertio corrolario quod potest esse creatura infinite cognitiva. Si dicitis quod est una proprietas consequens naturam specificam Dei quam Deus non potest communicare aliis sicut risibilitas speciem humanam, tunc quia illa non est nobis nota in hac via, talis proprietas cum sole sint nobis note ille quas creaturis communicavit per participationem, sequitur adhuc quod in via non sit[3] possibilis eius diffinitio sic descriptiva. Si dicitur quod Deus est independenter et alia creatura dependenter, consequentia apparet si Deus potest sibi omnia alias communicare. Videtur etiam quod sibi possit dare ut illa habeat independenter, et etiam dependenter habere et independenter non dicunt diversas perfectiones, sed forte diversos modos habendi perfectiones, sicut esse a se et esse ab alio non dicunt perfectiones distinctas, sed diversos modos habendi eandem perfectionem, alias Patri competeret aliqua perfectio que non Filio in divinis, et sic humanitas Christi non videtur esse perfectior ex unionem ipsius ad Verbum, sed eandem habet perfectionem, sed perfectiori modo forte. Et etiam si dependenter habere diceret minorem perfectionem, tunc semper quod ab alio dependeret ceteris paribus esset imperfectius. Consequens falsum, quia caliditas aque dependet in conservari et esse a caliditate ignis; et non est minus perfecta, sed eiusdem speciei cum ea.

Secundo non possumus habere diffinitionem Dei quidditativam, igitur. Probatur, quia non possumus habere Dei differentiam essentialem. Antecedens probatur, quia differentia essentialis rei debet connotare partem eius essentialem ex communiter concessis, et quia Deus non habet partes essentiales, igitur eius non erit diffinitio quidditativa, quia non potest eius haberi essentialis differentia. Confirmatur, quia si sic maxime esset quod differentia talis esset connotativa Dei per modum essentialis qualitatis vel perfectionis essentialis, sed talem habere conceptum non accidentaliter connotativum est impossibile, igitur. Probatur, quia haberet duos modos significandi, substantivum[4] et connotativum, secundum quorum utrumque significaret Deum precise secundum suam essentiam, igitur essent synonimi, quare non potius esset unus ipsorum[5] connotativus quam alter, et quia non ambo, igitur neuter. Nec videtur quod talis conceptus deberet dici differentia essentialis Dei cum non videatur iam aliter significare quam ly Deus geminatum. Si dicitur quod connotat per modum essentialis perfectionis, queritur vel significat Deum precise secundum illud quod est essentie et sic ly Deus significat. Si per modum perfectionis, tunc accidentaliter significat, quia perfectio est idem quod complementum, et dicitur perfectio inquantum completum, et hoc est habitudo quedam accidentaliter importata.

Item per idem arguitur contra primum corrolarium eiusdem conclusionis. Tales differentie essentiales omnino idem significarent et eodem modo substantive et connotative quia semper Deum secundum suam essentiam igitur essent synonime et sic non specie distincte. Antecedens patet quia non plures in Deo essentiales perfectiones nec illa essentia potest adequate essentialiter diversimode importari nisi in ordine ad operationes diversas et extrinsece, quare connotative recte sicut in homine licet sint diverse proprietates, non tamen sumuntur ab istis diverse essentiales differentie, sed una solum, scilicet rationale, que importat partem essentie hominis que est causa tam risibilitatis quam susceptionis distinctive etc. Et non potest illa omnia diversimode essentialiter importari licet accidentaliter in ordine ad illas diversas operationes unde forte rationale et risibile significant eodem modo animam, sed risibile connotat ultra actum ridendi.

Contra primam partem secunde conclusionis et contra primum eius corrolarium: si possemus habere in hac via conceptum Dei proprium vel iste esset eiusdem speciei cum conceptu Dei intuitivo et sibi synonimus vel alterius speciei. Non alterius, alias eiusdem rei essent plures conceptus absoluti adequati non synonimi, quod non videtur. Quomodo enim different cum idem et eodem modo significarent quia uterque substantiatur specialissime absolute. Si synonimus, sequitur quod per[6] r istum deberet res semper apparere in prospectu sicut per intuitivum et tantum haberet viator gaudium per illum sicut beatus per alium.

Item si sic maxime per effectus, sed nullus est effectus Dei adequatus quo quocumque effectu dato qui nobis apparuit illius potest esse alia causa secunda causa immediata, igitur. Et sic etiam non possumus ex effectibus devenire in notitiam cause secunde, igitur, quia nullus apparet illius effectus etc.

Item nullus potest esse conceptus singularis Socratis absolutus, igitur nec Dei. Antecedens probatur, quia alias possibile esset quem simul assentire duobus contradictoriis et assentire uni propositioni et dissentire sibi synonime vel scire unam et dubitare aliam sibi synonimam. Patet, quia presentetur Socrati ovum unum cuius abstrahat singularem conceptum si est possibile, qui conceptus maneat in intellectu Socratis et removeatur ovum et idem reponatur. Dicatur tamen Socrati quod sit aliud ovum, tunc iterum abstrahat conceptum singularem qui sit B et primus A. Isti sunt synonimi et Socrates concedit illam ‚A non comedis’ et similiter illam ‚B comedis’ que sunt contradictorie, quod est [18v]