F.99V
Henricus de Hassia
(Edidit Ioana Curuț)


[f. 99v] innocentie perseverabit, igitur Filius Dei sub eo incarnabitur. Et ita in aliis valent consequentie multe ex perseverantia status innocentie coassumpto divino proposito seu divina ordinatione hac vel illa que consequentie alias non valerent, sicut apparuit in aliquibus propositionibus premissis. Et hoc sit dictum de materia tacta in prima ratione, que militabat contra responsionem negativam ad motum dubium.

Ad secundam ergo rationem que probare videbatur omnes ad dyabolum pertinere in quorum propagatione parentes mortaliter peccaverunt, sicut est in omni propagatione illegittimorum, similiter et in quibusdam propagationibus perversis legittimorum.

Responditur ergo quod ex nullo peccato parentum quantumcumque magno in propagatione commisso argui potest fetum conceptum esse dampnandum aut ad dyabolum pertinere, sicut hoc clare patuit ex rationibus factis pro responsione negativa ad dubium.

Ex quo sequitur ulterius quod si etiam parentes aliqui a dyabolo agitati et incitati propagarent filium in nomine eius, in aliquo sacratissimo tempore aut loco intentione ut ipsum offerrent dyabolo adhuc ex hoc solo argui non posset fetum esse dyaboli, cum ipso in inferno eternaliter puniendum, quia si talis baptisetur recipiet gratiam in qua, si moriatur, dyabolus in ipso finaliter nichil habebit, quia salvabitur non minus arrestatus ab ipso quam alii infantes statim post baptismum mortui, igitur.

Sed ex alio arguitur aliquem esse de numero dampnandorum, videlicet quod vel in solo peccato originali moritur vel in peccato actuali, ut est de illis qui perdita gratia baptismali moriuntur in mortali, vel de illis qui moriuntur in utroque, scilicet originali et actuali, ut adulti non baptisati. Isti omnes et vere sunt quasi conceptus seu fetus adulterini ad regnum Dei non pertinentes, de quibus uno modo potest intelligi littera que dicit Multiplicabo conceptus tuos. Henricus de Hassia.


Nota quare continuatio speciei rebus sit indita


Queritur quare vis generativa vel individuorum per generationem multiplicativa a creatore sit rebus indita. Responditur quod hoc fecit Deus quatuor vel quinque de causis. Primo ut saltem eternitatem participarent species rerum ubi individua perpetuari naturaliter non possunt secundum sue nature conditionem. Non tamen intelligatur quod aliqua res sit, verbi gratia species leonis, que sit perpetua, sed intelligitur quod perpetue erit species leonis, id est semper erit aliquis leo, quamvis nullus leo mansurus sit usque in finem mundi, et ita de aliis intelligendum est.

Secunda causa multiplicationis individuorum per generationem sub una specie est conservatio et bene esse ipsorum individuorum: plura enim individua sub una specie mutuo se fovent et sibi melius provident et se conservant et defendunt[1] ubi unum individuum solitarie vivens se conservare non posset sicut manifestum est in apibus et in hominibus et in aliis animalibus gregalibus que similitudine politice vite gerunt et ideo scriptum est Ve soli quia si ceciderit non habet relevantem se Eccle., 4. Et iterum amicabilis[2] et socialis plurium in aliquo bono communicatio eligibilior est quam illius boni solitaria possesio dicentibus etiam philosophis quod nullius boni sine[3] amico est iocunda possessio. Et hinc est quod etiam summum bonum non solitarie sed a pluribus possidetur, scilicet Patre, Filio et Spiritu Sancto.

Tertia causa est utilitas et sustentatio hominis propter quem sunt pisces maris et aves celi et pecora campi quibus, si non benedixisset Deus ut in tot individua multiplicarentur, deficeret homini et esus carnium et piscium, et alia homini necessaria que ex animalibus requirere et accipere habet. Et idcirco plurimum animalibus homini utilioribus Deus magis benedixit ampliorem eis prolificendi fecunditatem conferendo ut ovibus et pecoribus, allecibus et similibus speciebus piscium, avium et animalium terrestrium utiliorum. Verum est tamen quod etiam aliquibus animalibus minus utilibus homini Deus magnam fecunditatem multiplicandi se dedit. Et hoc propter esum seu conservationem aliorum animalium perfectorum. Et iterum Deus contulit et confert quandoque fecunditatem multiplicativam respectu inutilium et nocivorum[4] vermium et animalium et hoc in plagam et penam superborum aut malorum hominum, sicut Deus superbiam Pharaonis regis Egipti plagavit per multiplicationem minimorum et vilium animalium ut cynifum, ranarum et muscarum, ut legitur in Exodo.

Quarta causa est ornatus mundi inferioris, nisi enim tot essent individua avium, silve et arbusta non sic resonarent garritibus et melodiis, nec aer sic ornaretur volucrum[5] volatibus nec campi et nemora sic delectarent ferarum cursibus etc. Ex[6] quibus omnibus infertur quod nichil prohibet, ymmo decet etiam in rebus perpetuis et eternis sub una specie esse plura individua, quia, ut patuit, corruptibilitas individuorum non est solum ratio et causa multiplicationis ipsorum in specie, sed multe alie cause huius multiplicationis sunt, ut patet ex iam dictis. Iterum cum sint tres persone realiter distincte quarum quelibet est Deus et eterna quare non essent plures[7] persone individuales angelice sub una specie. Verum quod aliqui doctores tenent quod in speciebus angelorum sit solum unum individuum sub una specie, quod, quamvis dicant, rationem non habent sufficientem. De hoc tamen tractari pertinet ad 2 Sententiarum. Quarta causa est ornatus etc[8].


Nota de scientia Adam


Rabbi Salomon dicit quod Adam ante peccatum non cognoverit malum, sed solum bonum. Hoc enim falsum est, cum eadem sit scientia contrariorum. Primi <parentes> ergo habuerunt notitiam speculativam boni et mali sibi oppositi, sed nondum habebant notitiam experimentalem mali transgressionis et secuture punitionis, quem modum cognoscendi malum primo post peccatum Ade receperunt ac per hoc tunc aperti fuerunt quantum ad hoc oculi eorum et consequenter filiorum.

Et dico quantum ad hoc, quia Adam respectu boni habuit duplex genus cognitionis, scilicet abstractive et intuitive seu experimentalis. Habuit enim experimentalem notitiam boni et delectabilis secundum intellectum et secundum omnem sensum, licet non omnis delectabilis, quia nondum sensit delectationem que est secundum virtutem generativam nec alias delectationes[9] sensuales et spirituales quas erat de post experturus.

Et nota quod proprie mutatio potentie perceptive de cognitione abstractiva ab absentiali in intuitivam seu experimentalem est apertio oculorum ad amplius[10], clarius et distinctius illud cognoscendum quod solum speculative vel abstractive cognoscebatur.

Ex istis sequitur quod sicut oculi Adam ante peccatum erant multiplicius et fixius aperti respectu boni quam mali, ita post peccatum eos sibi et filiis suis in penam aperti fuerunt oculi magis et tenacius atque fixius respectu mali quam boni. Pronior est enim sensus et celerior filiorum Adam ad malum quam ad bonum. Pronior est cogitatus eorum et tenacior et fixior circa vanitates et turpitudines quam circa honestates et res spirituales. Henricus de Hassia. [f. 100r]