F.94V
Henricus de Hassia
(Edidit Luciana Cioca)

F. 94v


oculis tanti Domini displicent vitemus et que placent faciamus? Timendum est valde ne forte contrarie se habere pro parvipensione et contemptu generandi nobis[1] imputetur, sicut hoc recte timuit propheta qui dixit et quando dixit: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes vie mee in conspectu tuo.

Quare vero pauperes et parvi status homines reverentius, ut querebatur, ad Deum se habere soleant, utpote orare flexis genibus, prostratis corporibus, elevatis manibus, percussis pectoribus? Alii autem quidam magni et divites non sic, sed stantes orant erectis cervicibus. Causa est quia miseria et paupertas ad Deum adiutorem devotius et humilius ut iuvet recurrere faciunt. Videmus enim quod qui magis indigent, humilius et reverentius adiuvari potentem implorant et exorant. Prosperitas autem et felicitas temporalis cervicem erigit superbire faciens et humiliari erubescens. Huic est quod multi divitum et potentum quibus de temporalibus nichil deest et totum de spiritualibus abest parum reverentie Deo exhibent, et id ipsum sepe non tam propter Deum quam propter populum. Unde sunt de illis nonnulli qui vix mitram ob reverentiam Christi in sacramento apparentis aut ipsis obviantis deponunt – taceo quod numquam genua flectunt. Sed attendite si forte excusabiles sint: sed unde certe ne genubus terram tangentes vestimenta maculent preciosa quibus induuntur aut ne fatigent nimis corpora delicata que gerunt. Aut forsan quod visa eukaristia aut Christo in illa eis obviante excusantur ex eo quod genua flectere non possunt impediti rostrum calceorum longissimis et ligaturum caligarum rigidissimis, nec talium quidam auderent ad reverentiam Dei se inclinare taceo in terram se curvare – quare hoc nisi quia timent ne appareat figura e vestibus turpissime acurtatis.

Secunda propositio principalis est quod omnis species honoris possibilis secundum omnem gradum et modum excellentie expressivum est Deo a creatura[2] exhibilis, loquendo de honore Dei accidentali extrinseco et non de gloria eius essentiali intrinseca. Patet ista propositio, quia alias Deus esset dignus aliqua glorificatione vel honorificatione exteriori que sibi exhiberi non posset, quod falsum et absurdum est, quia esse dignum aliquo presupponit in digno capacitatem illius cuius est dignus. Nullus enim dignus est aliquo quod sibi inesse non potest; ymmo blasphemia esse videtur dicere Deum aliquibus honoribus esse dignum quos nec habet, nec habebit, nec habere potest. Et ergo contrarium istius fuit rationabiliter Parisius publice[3] revocatum a quodam doctore excellenti qui in vesperiis suis contrarium ponere ausus fuit.

Sequitur ergo quod quamvis Deus infinitis laudibus, honoribus, et gloriis sit dignus quibus numquam extolletur, tamen nullis talibus est dignus que sibi exhiberi non possunt. Prima pars patet ex deductione propositionis prime. Secunda vero pars iam deducta est in probatione propositionis secunde.

Tertia propositio: quamvis Deus qualibet creatura posset maiorem creare qua excellentius sua dignitas exprimi posset, tamen universitas creaturarum quam de facto fecit videtur expressioni excellentie sue convenientissima fuisse. Apparet, quia cum Deus fecerit universa propter se ipsum – hoc est ad manifestandum creature gloriam suam, videtur dubium non esse quin de possibilibus quoad hoc fecit quod melius et convenientius erat. Hoc enim et natura et quilibet sapiens homo facere solet in singulis que agit.

Quarta propositio est quod tanta est divine dignitatis gloria ad intra quod sibi correspondere non potest gloria adequata ad extra. Patet, quia tanta est divine nature dignitas et perfectio quod nullis indiciis vel signis creatis vel creabilibus potest adequate representari vel exprimi, cum sit simpliciter infinita et immensa et ita omnino ineffabilis. Et ergo illud quod scriptum est laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius oportet intelligi quasi diceretur ‘laudate eum quantumcumque poteritis’, et adhuc debitam eius laudem non attingetis. Iuxta illud Ecc. 43, terribilis Dominus et magnus vehementer, et sequitur exaltate illum[4] quantum poteritis. Maior est enim omni laude. In quo Deus dissimilis est omni creature, quia nulla creatura est quin posset exhibitione laudis, honoris, et glorie dignior et maior ostendi et predicari quam est secundum veritatem quod de solo Deo fieri non potest, dicente Beato Augustino in Omelia 54 super illud Evanghelii Iohanni vocatis me magister et domine et bene dicitis sum etenim. “Bene,” inquit, “dicitis, quia verum dicitis; sum quippe ut dicitis. Homini preceptum est: non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui. Periculosum est enim sibi placere cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit Deum nosse, non illi, nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui se plene novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit.” Hec Augustinus.

Circa que queri potest an illi peccent qui sanctos excessive laudant.

Responditur breviter quod, si laudando dicantur fecisse que non fecerunt, vel si eis tribuantur virtutum excellentie quas non habuerunt aut status vel gradus glorie assignetur quem non meruerunt, certum habeo quod peccatur et quod sepe tali laude magis offenduntur sancti indiscretis et fatuis laudatoribus quam placentur. Testis est Augustinus Omelia qua supra, ubi resumens illud verbum Christi vocatis me magister etc., quasi diceret Dominus: “ideo bene dicitis, quia talis sum; nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi non essem talis male laudaretis.” Pro quo facit etiam preceptum decalogi de non perhibendo falsum testimonium quod convincitur perhibere qui excedit in laudando alium aut honorando, cum laudatio et honorificatio importet perhibitionem testimonii de excellentia alicuius. Sapienter ergo a philosophorum quodam dictum est “parce lauda[5] parciusque vitupera”, etiam quia virtus in intimis latet similiter et vicium quod sepe exterioribus indiciis virtutem se monstrat, ut in ypocritis manifestum est, qui difficulter a vere virtuosis distrui possunt. Nec peccatur[6] solum in hoc excessivis sermonibus, sed in quibusdam picturis et ymaginibus que veritati rei geste non correspondent, quas quidam fingunt pictores magis ut novitate rei lucra consequantur quam ut fidelium mentes ad devotionem excitentur, qualiter fieri non convenit, nec debet falsis ymaginibus sicut nec falsis sermonibus aut figmentorum narrationibus, quia christiana religio pro excitatione devotionis mendaciis non indiget. Que quidem religio in omnibus illis que hominem ad bonum salutare movere possunt lucida veritate habundat. Henricus de Hassia.