F.138V
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)


[138v] Vigilate[1] et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est. Caro autem infirma. Matth. 26: Ductus est illuc in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo. Matth. 4 a: Et ne nos inducas in temptationem. Matth. 6 b[2]: Fili, accedens ad servitutem Dei, per quam detur hereditas, quia Deo servire regnare est. Eccl. 2.[3] Sta in iustitia, id est, constans esto in iustitia ut sis servus fidelis. Et timore, ut sis servus humilitatis ne ammittatur hereditas, quia Eccl. 27: Si non in timore Domini tenueris te, etc. Felix copula timor et iustitia, quia iustitia sine timore surgitur in elationem, timor sine iustitia cadit in desperationem. Timor cum iustitia servat equitatem. Necesse enim habemus esse constantes, quia temptatio est vita hominis super terram. Iob Et quia multiplicem habemus, temptaret. Ideo dicit: Et prepara animam tuam ad temptationem, id est sollicite[4]. Previde[5] anime tue ne succumbat in temptatione. Matth. 26: Vigilate et orate, etc. Et bene supposito servitio preparat ad temptationem quia sicut militare non convenit nisi nebilibus, sic nec temptatio nisi Deus acceptis. Tob. 12: quia acceptus eras Deo, etc. Gregorius: Eos pulsare dyabolus negligit quos quiete viro possidere se sentit. Sed e contra, pharao[6] contemptus surgit in scandala.


Nota quomodo mors possit appeti[7]


Phil. 1: Cupio dissolvi et esse cum Christo.

Respondetur: Mors potest appeti propter desiderium patrie, sed non propter tedium presentis vite. Sed contra: Helias petiit mortem propter tedium presentis miserie 3 Reg. 19, et Jonas Jone: Tolle, queso, animam meam. Responsio: Helias et Jonas voluntate naturali volebant a miseria liberari, et hoc licet dum tamen sine disperatione. Hec Gorra Eccl. 2.


Nota de tribulatione[8]


Sustine[9], id est, sub te tene. Sustentationes Dei, id est tribulationes a Deo illatas que dicuntur sustentationes, quia Dominus per huiusmodi sustentat, per flagella enim erudit rationalem, reprimit concupiscibilem, humiliat irascibilem, protegit totum hominem. Unde[10] Ps.: Anima nostra sustinet Dominum; Ys. 25: Salvabit nos, Dominus, et sustinuimus eum. Et si solus sustinere non potes, coniungere Deo per amorem, et sic sustinere poteris. Unde Job 17: Libera me, Domine, et pone me, etc. Et sustine ut crescat in novissimo vita tua, id est, ut augeatur tibi meritum vite eterne. Bene crescit vita quando a miseria transitur ad iocunditatem. Gorra. Augustinus: Quod flagellum grano, quod fornax auro, quod lima fero, hoc tribulatio iusto.


Nota de timore Domini


Serva timorem illius[11] tanquam thesaurus sapientie; Ys. 33: Timor Domini ipse est thesaurus eius. Quidam habent timorem inter adversa, sed non servant inter prospera. Isti sunt qui non timent Deum, nisi quando tonat. Et in illo[12] veterasce, id est permane usque in finem; Prov. 28: Beatus homo qui semper est pavidus. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius, id est, expectate patienter misericordiam eius qui liberavit vos. Ps.: Oculi Domini super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordiam eius, ut eruat a morte animas eorum. Et non deflectatis ab illo per impatientiam, per inconstantiam, per desperationem, ut vobis possit dici illud Luc. 22: Vos estis qui permansistis mecum in temptatione mea ne cadatis. In Deo enim est perfecta stabilitas, extra ipsum est mobilitas, ideo qui ab ipso deflectit, necesse habet cadere. Ier. 17: Recedentes a te, in terra scribentur. Qui timetis Dominum, diligete illum, quia vero timentibus non sufficit credere, nec sperare, nisi assit dilectio[13]. Latera enim civitatis oportet equalia esse, ut dicitur Apoc. 21, Et illuminabuntur corda vestra, quia hec duo necessaria sunt in bonis simul: amore sine timore presumit, timor sine amore affligit. Ez. 1: Hec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis quoad dilectionem, et de igne fulgetur egrediens quoad timorem.


Nota de multitudine inimicorum invisibilium


Dyabolus apparuit cuidam sancto patri in specie medici portans diversas pixides, qui, cum quereret ab eo ad quid sibi tot pixides,volens uti elevationem* porrigam sibi statim aliam, id est si vicerit unam temptationem, statim immittam sibi aliam. Homo tot habet inimicos quot crines in capite[14].


Nota de temptatione


Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis. Orate ne intretis in temptationem. Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis, et positis genibus orabat dicens: Pater, si vis transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum. Et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram. Et cum surrexisset ab oratione et cum venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes pre tristitia. Et ait illis: Quare dormitis[15]? Surgite et orate, ne intretis in temptationem. Luc. 22[16]. Temptatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos temptari super illud quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere. 1 Cor. 10. Non temptabis Dominum Deum tuum. Deut. 6. Et Matth. 4. Proba me, Domine, et tempta me, ore renes meos et cor meum. Ps. 25. Noli esse quasi homo qui temptat Deum. Eccl. 8. Temptavit Deus Abraham. Gen. 22.

Fidelis Deus, id est verax in promissis. Ps.: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Qui non patietur vos temptari supra id quod potestis, quod utique posset dyabolus si permitteretur, quia non est potestas super terram que ei comparetur. Iob 40: Sed faciet cum temptatione etiam proventum, id est virtutis augmentatum[17]. Ys. 40: Dat lasso virtutem. Augustinus: Qui dat temptanti dyabolo licentiam? Ipse dat temptatis misericordiam, proventum inquam ita ut possitis sustinere ne deficiatis in luctu, sed vincatis quod fit per humilitatem, ut dicit Augustinus: Illi enim non crepant in fornace, qui non habent ventum superbie.

Unde Thomas ait Ioh. 11: Eamus et nos et moriamur cum illo. Et Petrus Ioh. 6: Domine, ad quem ibimus? Verba vite eterne habes. Ad evitandum temptationem recurrendum est ad orationem, de qua Matth. 6, Pater noster: Et ne nos inducas in temptationem. Sicut enim fur audito clamore fugit, et vicini veniunt ad succursum, ita clamor orationis dyabolum fugit, sanctos ad succurrendum excitat. Unde qui in temptatione positus non orat, socius videtur furoris, id est dyaboli et proditor Domini, cum videat hostem Domini sui parare insidias ad capiendum castrum eius, et non clamat. Temptationis initium est suggestio, medium consensus in delectationem vel in opus, consummatio est ipsum opus. Non dixit: Non temptemini. Impossibile est enim hominem temptari, sed: Ne intretis in temptationem, id est ne vos temptatio superet et teneat irretitos sicut pescis tenetur quando intrat nassam[18].


Footnotes

[1] Vigilate] Ne accesseris ad illum duplici corde, Eccl. 1, scilicet Deum. Augustinus: Non cordis passibus, sed mentis affectibus et vite moribus duplici corde accessus est bonus terminus optimus, sed modus malus. Duplici corde accedit qui non propter Deum, sed propter temporalia accedit. Matth. 7: Non potestis Deo servire et mammone. Ve duplici corde. Eccl. 2. Item: Duplici corde accedit cum extra profitetur quod corde non credit. Trene 1. Confitetur se nosse Deum, factis autem negant quod facit ficta fides. Item: Duplici corde accedit qui cum proposito recedendi accedit. Iac. 1: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Gorra. Bernhardus: Nos dormitamus, Domine, te pro nobis orante. Excita nos ut vigilemus ne in temptationes intremus. Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem in vobis Christus est, corpus quidem mortuum est propter peccatum. Spiritus vero vivit propter iustificationem. Rom. 8. nota in marg. sup. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hii filii Dei sunt. Rom. 8. Cui regni detur hereditas, quia si filius, et heres per Deum. Gal. 4. Spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Rom. 8. nota in marg. sin. ms.
[2] b] iter. in marg. sin. ms.
[3] Eccl. 2] add. in marg. dex. ms.
[4] sollicite] subditur necessitas constantie add. in marg. dex. ms.
[5] previde] Timor Domini expellit peccatum. Eccl. 1 in marg. sin. ms.
[6] pharao] pharoo ms
[7] appeti] Ratio fuit advocata spiritualitas in Christo, quando dixit: Non sic ego, sed sicut tu vis pater. Nota in marg. sin. ms.
[8] tribulatione] Peccata hominum in tribulatione dimittis Tob. 3 add. iuxta titulum ms.
[9] Sustine] Eccl. 2 sup. l. ms.
[10] Unde] Venite ad me omnes qui laboratis, etc. Matth. 11. Eccl. 2: Ve qui derelinquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas. Nota in marg. ms.
[11] illius] Eccl. 2 add. sup. l. ms.
[12] illo] Ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt. Luc. 8. in marg. ms.
[13] dilectio] Fidei est illuminare, caritatis inflammare. Gorra. Hier. Avis sine plumis volare nititur. nota in marg. ms.
[14] capite] Non interioribus, sed exterioribus, quas suscipit a Iudeis. add. sub l. ms.
[15] dormitis] Augustinus: Propter Christum pati humana temptatio est. in marg. ms.
[16] 22] De temptatione interiori mala, et tunc est permissio, quasi dicat: nulla peccati delectatio vos apprehendat, nisi forte venialis, sine qua vita humana non ducitur. Non enim est homo semper qui faciat bonum, et non peccet. 4 Reg. 6. in marg. ms.
[17] augmentatum] sed contra quod fit de licentia, licite fit, ergo licet dyabolo temptare. Respondetur: lincentia acciditur hic pro permissione, non pro concessione. Gorra. add. in marg. ms.
[18] nassam] Nota quod Dominus non inducit in temptationem causaliter, sed permissive vel deserendo, non efficiendo, et ita ne nos inducas in temptationem, id est ne nos permittas labi in consensum et delectationem sive opus. Aliud est temptari quod fit quando homo simpliciter pulsatur, aliud incidere in temptationes quod fit quando impulsus resistendo pungnat. Et hec duo sunt materia veritatis: aliud induci quod fit quando consentit et delectatur; aliud subduci quod fit quando decipitur, et hec sunt mala. nota in marg. ms.