habet colligantiam cum aliquibus exterioribus effectibus et1] signis.
Tertium: licet demones futura contingentia possint probabiliter prenoscere, tamen non possunt naturaliter ea et maxime que dependent a libero arbitrio certitudinaliter prescire.
Prima pars est Augustini De divinatione[2] demonum ubi loquens de demonibus dicit: aliquando non que ipsi faciunt, sed que naturalibus signis futura precognoscunt que signa in hominum sensus venire non possunt antepredicunt.
Secunda pars patet ex secunda parte conclusionis et etiam per Augustinum ubi supra. Unde dicit ibidem: in ceteris autem suis predictionibus « demones plerumque fallunt et falluntur et vocat ceteras predictiones, ut patet ibidem, illas que non procedunt de prophetia qua Deus loquitur per sanctos, angelos, et prophetas. Si enim[3] aliqua de illa audiunt ut prenuncient in illa nec fallunt nec falluntur, sed in aliis que etiam ex naturalibus signis prenunciant, quia per potentiam superiorem talia sepe repente immutantur.
Longe minus possunt astrologi quam demones aliquid causa predicere de effectibus futuris naturalibus, et nichil penitus certitudinaliter de effectibus a libero arbitrio dependentibus. Prima pars patet, quia demones longe acutius vident causas huiusmodi[4] effectuum quam astrologi.
Secunda patet, quia huiusmodi effectus non relucent in astris nec demones hoc possunt qui tamen eis hoc suggerunt ad ipsorum deceptionem et aliorum.
Quintum: Sequitur quod talium effectuum prenunciatores sine speciali revelatione Dei detrahunt divino honori usurpantes[5] sibi quod solius Dei est vel qui ipse voluerit revelare.
Sextum: Astucius agunt demones in prenunciando futura quam astrologi et ceteri divinatores. Patet, quia quando decipiuntur vel mentiuntur ordinant quod culpa tribuatur astrologo vel divinanti et non arti vel demoni. Unde Augustinus De divinatione demonum de ipsis sic loquitur: Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant illud agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur quando vel decepti fuerint vel mentiti.
Contra tertiam conclusionem questionis utrum spiritus angelici: quia angelus presens speciei potest cognoscere representatum, igitur presens cognitioni potest. Consequentia tenet, quia per ratio<nem> videtur, cum utrumque natum sit significatum representare potentie apte nate. Antecedes patet, quia alias non posset suggere<re> cogitationes angelus malus et commovere species in fantasia ad suggerandum nisi sciret hoc esse speciem mulieris, et hoc species equi, etc.
Respondeo quod secus est: de specie et cognitione diversa obiecta sunt. Cognitio est motio potentie, species non, et videtur utrumque representativum esse.
Circa hoc est alia difficultas, quia angelus potest speciebus actuare fantasiam hominis et ad talem actuationem sequitur naturaliter talis cognitio in intellectu; igitur, cum sciat quid representant ille species, dyabolus potest cognitionem sequentem naturali ordine formare, nec potest voluntas intellectum avertere post suam actuationem, licet ante posset forte, et igitur naturali ordine sequitur actuatio intellectus, etc.
Potest concedi quod dyabolus potest scire cogitationes, sed non affectiones, quia est in libera potestate hominis etc. Etiam potest dici quod non de necessitate sequitur actuatio intellectus, quia illi qui in extasi sunt positi, isti non moventur per quamcumque actuationem sensus.
Contra illud: quando dicitur quod angelus existat extense, si extense existit, igitur in modo suo exstendi est aliqua extensio que sit a et angelus sit b, et hoc sit a est b, igitur a est inextensum, igitur a non est extensio, et per consequens implicat contradictionem inextensus extense exire sine quantitate extendente. Item, tunc Deus infinite extense seu quantitative extenderet. Item, angelus est indivisibilis, igitur individualiter existit et inextensus, igitur inextense existit. Consequentia tenet: unumquodcumque qualiter est taliter existit, cum idem sit esse et existere.
Magister Henricus De Hassia
Nota quod solus Dei Filius secundum hominem unctus fuit cum oleo spirituali secundum speciem et gradum. Patet, quia ipse non[6] solum ungebatur pro sua salute, verum pro salute omnium. Et ita habuit secundum plenitudinem ungi taliter, ut omnes de pinguedine eius habundanter recipere possent iuxta illud Johannes 1[7]: Vidimus eum plenum gratie et veritate.
Nota quod planete dicuntur astra erratica sive errantia, non quia irregulariter moveantur, sed quia non semper conservantur in eadem figura et positione ad alias stellas, sicut ille ad invicem que propter hoc fixe dicuntur.
Pyctagorici dixerunt quod ex motu corporum coelestium proveniat sonus, sicut patet 2 Coelo[8].
Nota quod Ockam negavit species et influxum obiectalem, sed dixit quod presentia a certa distantia sufficeret ad hoc quod potentia actuaret se. Et hoc quodadmodo esset ex ordine et pactu quod quando obiectum esset presens in tali distantia, Deus vellet causare cognitionem, et sic iste negavit influxum caliditatis. Illam opinionem reprobat Sanctus Thomas in Summa contra Gentiles[9], quia non tenetur communiter.
[1] et] p. c.
[2] divinatione] hominum add. et del. ms.
[3] enim] aliter add. et del. ms.
[4] huius] effectivuum add. et del.
[5] usurpantes] ysurpantes a. c.
[6] non] soln add. sed del. ms.
[7] 1] Jh 1: 14
[8] Coelo] Aristoteles, De Coelo II, 9 (290b13-291a10).
[9] Gentiles] Thomas Aquinas, Summa contra Gentiles (prima redactio) I.