[f. 26r] aut fortitudine, aut aliis preter Deum causis quibuscumque attribuit. Illatio ergo miserie et tribulationis debite, ad Deum relate, plus movet, ut recurratur pro liberatione ad earum illatorem, quam beneficiorum habundantiam, ut gratiarum actione recurratur ad benefactorem, quia adversitas oculos mentis aperit quos prosperitas sepit et claudit. Istud[1] etiam comprobare possumus in humanis. Et iterum, nisi hec ita se haberent, quare Christus dixisset quod facilius[2] est camelum transire per foramen acus quam divitem intrare in Regnum Celorum? Noluit dicere quod esse impossibile, quia, quamvis difficile sit valde, tamen stat cum caritate et observatione legis christiane aliquem esse in statu honoris et alte presidentie annexa divitiarum habundantia et eis uti cum delectationibus ratione mensuratis in cibis, potibus, vestibus, domibus pulchris, etc., dummodo hiis cor non apponat ita ut ea Deo preponat. Sed hec omnia in paupertate spiritus ad Dei gloriam referat. Si talem statum habundantie bonorum seculi voluimus vocare felicitatem[3] temporalem, tunc stat quod aliquis habens hic felicitatem temporalem in terris sit habiturus felicitatem eternam in celis. Verumtamen de tali felicitate temporali raro vel numquam itur sine medio ad gaudia celi, sed forte semper ad supplicia Purgatorii. Minora et maiora secundum quod taliter hic felix magis vel minus in deliciis gaudiis et ornatibus mundi venialiter excessit metas rationis vel legis Christi regulas, iuxta illud Apoc. 18: quantum glorificavit se et fuit[4] in deliciis, tantum date illi tormentum et luctum. Sunt[5] ergo qui recipiunt hic bona terrestria, et post, celestia. Sunt qui recipiunt hec[6] bona hic in vita, et post, solum supplicia, de quibus erat ille dives epulo qui cottidie epulabatur splendide, ut habetur Luc. 16. Item, de illis erat dives villanus, cui omnia ad nutum veniunt, ut <patet> de Beato Bernardo quod statim exivit* domum et prospiciens pro ter** totum igne celi comburi[7] etc. Ex hiis et ante dictis patet quod quedam est felicitas temporalis in qua stat aliquem hic esse felicem et in futuro beatum, et est quedam alia qua quis fuerit hic felix erit procul dubio in futuro perpetue miser, sicut recte de quolibet tali felicium dixit Propheta: anima eius benedicetur in vita ipsius etc. Rursum sunt qui recipiunt hic solum mala et[8] in futuro solum bona, de quibus fuit Lazarus, Sunt[9] recipiunt hic solum mala et post habebunt[10] peiora. Sunt alii qui recipiunt hic bona et mala, similiter post, ut illi qui per Purgatorium vadunt ad Celum[11] Empireum. Sunt qui recipiunt hic bona et mala, et post, solum bona, ut qui statim evolant. An vero sint qui recipiunt hic bona sine molestiis et in futuro bona, habet ex premissis videri, que videntur potius huic divisionis membro contradicere quam illud admittere. Itaque, dicto de effectibus bonis et malis habundantie bonorum temporalium, in eos qui habent ea habundanter. Consequenter aliquid dicendum est de profectibus electorum ex habundantiis temporalium que habent mali et presciti.
Ubi[12] advertendum quod electi recipiunt profectus multiplices ex divitiis et presidentiis prescitorum. Ex divitiis quidem primo, quando tempore famis que coacervaverunt venditioni exponunt.
Secundo, quando pro necessitate reipublice divitias suas et thesauros aperiunt.
Tertio, quando electi laborando divitibus necessitatem vite ab eis acquirunt.
Quarto, quando pauperes in morte divitum vel ante de eorum bonis pro electionis recipiunt.
Quinto, quando ex habundantiis divitum templa divine honorificentie construunt, monasteria dotantur, clerici reducuuntur, et cetera que omnis proficiunt electis vivis et mortuis, et nichil illis pro quibus fiunt postquam ad infernum iverint.
Sexto, quando electi ex hoc quod vident malos tanta bona hic a Deo[13] accipere, confidunt firmius quod utique et ipsi, a Deo, cui serviunt, mesta huius mundi ex Domino amore equanimiter tolerantes, maiora recepturi sint, ut patet 1 Cor. 15.
Item, septimo, quando videntes quod mundi amatores tam fervide, sollicite, et studiose laborant pro divitiis et gloria huius mundi, electi arguunt se tepidos et negligentes in laborando hic pro bonis eternis in infinitum potioribus. Hoc est quod dicit Beatus Augustinus 5 De civitate, capitulo 16: “non solum”, inquit, “gloria universalis imperii datus fuit Romanis quasi in mercedem condignam virtutibus quas habere videbantur, sed magis in exemplum et incitamentum electis, ut, si illi pro terrena gloria tam sollicite laboraverunt, pensent que[14] ipsis incumbant pro obtinenda celesti gloria in eternum duratura”. Item et alio modo profecit electis quod gloria universalis imperii Romanis concessa fuit, videlicet ut predicatio Evangelii citius per totum vulgaretur orbem uni civitati obiectum.
Ocatvo, profectum habent ex eo quod mali, qui presunt pro conservandis sibi et heredibus divitiis et gloria dominationis mundane, sunt plurimum diligentiores et efficaciores in defendendo subditos, pacem procurando, iniuriantes puniendo quam boni et iusti presides, qui talia bona et sancta intentione facere conantur.
Nono, profectus habent electi ex prescitis in eo quod Deo sic providente per infideles dampnandos invente sunt artes varie fidelibus perutiles ad salutem, ut liberales, mechanice, medicina, et leges, ita quod in hiis infideles perdendi fervide laboraverunt et fideles, Dei electi, intraverunt labores eorum. Videtis iam quam multiplices profectus exurgant electis Dei ex hoc quod mali in isto mundo divitiis habundant et presidatus tenent et electi in pauperitate et humilitate sub eis Deo militant. Videtis quam multipliciter divina sapientia nonnullis uti malis presidibus et divitibus, malis sapientibus et artificibus, etc., ad salutem suorum electorum. Non ergo inaniter, sed per omnia rationabiliter universi rector optimus, qui cursus mundi et omnes eventus in eo moderatur, prout salus exigit eorum quos ab eterno ad suam gloriam elegit, ita mundum regit quod plurimum mali in eo bonis habundant et boni in illis deficiunt, mali prosperantur et boni infortunantur – huius veritatis contrarium tenuerunt illi philosophi; in hoc vani theologici, qui videntes Iov miseriis percussum maximis, credebant ipsum illas pati pro eo quod coram Deo malus fuerit et perversus, licet coram hominibus apparuerit vir optimus. Unde Elyphat, qui primo invectus est, dixit: quis unquam[15] innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Etc.
Contra opinionem istius et sociorum eius loquens [f. 26v]