[52br]
Henricus de Hassia. Experientia docet quod homines sepe difficiliora et molestiora lete patiuntur vel peragunt infatuati seu fastinati carnali aut vano amore quo fruuntur se ipsis vel creaturis quam alii faciunt habentes amorem divinum vel intentionem debiti finis. Nec propter huiusmodi penalia tolleranda aut passiones et concupiscentias animales extingwendas et mortificandas requiritur principaliter Dei gratia seu auxilium Dei speciale, sed requiritur et necessarium est homini ad hoc ut talia agat vel patiatur recta et debita intentione vere et iuste et virtuose in talibus se habeat. Unde heretici et Iudei in obstinatione sui erroris sepe martiria subeunt. Et aliqui quandoque credentes se premiari obsequium Deo austerissime et abstinentissime vivunt per hec mortificantes et extinguentes in se ipsis passiones et animales concupiscentias. Pro quo tamen non sunt laudandi, nec virtuosi habendi, quia exterior et corporalis exercitatio sine iustitie[1] districtione et recta intentione interiori ad modicum vel ad nichilum valet. Hec Magister Henricus de Hassia.
Providentia procuratio est necessariorum; gubernatio est directio rerum in ultimum finem ipsorum.
Non quelibet culpa infidelitatis omni[2] culpa est gravior que stat cum fide veritatis.
Omnia que habent homines bona solum tamquam eis ad usum et dispensationem concessa tenent et non plene possessa. Henricus de Hassia.
Propositio: quocumque peccato stare potente cum fide, peccent ceteris paribus fidelis et infidelis, plus peccat fidelis, quamvis illo comisso peior sit infidelis. Prima pars probatur, quia servus sciens etc., igitur ceteris paribus plus peccat fidelis eo quod scit voluntatem Dei per fidem, igitur. Secunda patet, quia, quantum ad peccatum comissum, sunt equaliter mali et ultra hoc infidelis est malus peccato infidelitatis, igitur propositum, supposito quod fidelis non sit reus alicuius[4] prioris peccati[5] etc.
Incrementi
Non est minus iam acquisita conservare et augere quam de novo non habita acquirere utique nemo putet parum facere aut minus eos qui plantata rigando virescere et florere faciunt et usque ad fructum producunt quam eos qui primo plantaverant[6]. Unde quamvis sine influxu divini vel celesti neque qui plantat neque qui rigat sit aliquid, tamen puto quod qui rigando aliquid plantatum ne arescat, conservat, domesticat, et pullulare in fructum facit, plus est illo qui solum plantavit seu qui primo plantam in orto Domini radicavit.
Nota bene
Quare Deus embrioni ab istis parentibus* procreato infundat animam dampnandam seu prescitam et embrioni ab aliis parentibus procreato infundat animam* salvandam seu predestinatam est unum de iudiciis Dei occultis, non minus iustis, licet embrio est illegitime conceptus. An propter alia quedam peccata parentum vel an hoc faciat ad neutrum horum respiciendo, ipse altissimus qui vincit scientiam nostram novit et propter nostram ignorantiam non minus iuste agat. Henricus de Hassia.