F.125R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 125r] eam potest corrumpere quando placet sicut eam produxit. Ista tamen non sunt tenenda, sed semper dicendum est quod Deus necessario coagat et necessario rem manutenet, si debet manere, licet forsan non sit periculum dicere quod illa non sunt nobis evidentia.

Item volunt aliqui quod evidenter nobis ex Dei immensitate non potest concludi quod Deus sit ubique, sed dicunt illi quod sine contradictione esset salvabile quod Deus esset immensus simpliciter, ideo quia, quando vult, potest se ponere ad omnem locum ymaginabilem, ex libertate tamen eius potest non esse in isto vel illo loco, et hoc est perfectionis in Deo. Sed dices: tunc accidentaliter esset immensus. Illud non sequitur, quia licet possit esse ibi et non esse ibi, tamen quod ipse sic potest esse ubique est sibi essentiale.

Aliter posset dici ad argumentum negando consequentiam, quia posset dici ‚unum sequitur ex Dei immensitate et aliud non’, ex eo quia sufficit[1] ad hoc quod res agat quod Deus eam in viribus et eius actionem conservet. Et ex illo non sequitur aliqua Dei[2] immensitas cum adhuc totum a Deo sit dependenter, et etiam in genere cause agentis, quia conservans reducitur ad genus cause efficientis.

Item tertio tunc creatura posset esse causa prima. Probatur, quia in genere cause agentis posset esse prima, si enim signetur modus agendi conservantis et modus agendi producentis, tunc in secundo est simpliciter prima, cum nulla esset prior. Dicitur uno modo concedendo illud quod concludit ratio, scilicet quod creatura non potest agere Deo non coagente, nec hoc est contra secundam partem conclusionis quia illa solum dicit quod non est evidens. Sed illa responsio non sufficit, quia tunc, si summatur ratio sic evidenter implicat etc. Et probatur sic, quia sequitur creaturam esse causam primam etc. Respondeo: ergo sicut alii de alia via dicerent que defendere vellent quod creatura potest agere Deo non coagente, et sic nego primam consequentiam quod creatura possit esse causa prima. Ad propositum in uno modo esset prima concedo, igitur prima dicitur[3] negando consequentiam. Nichil enim obstat – dicunt isti – quod ipsa producat et nullus prius coproducat, et ex illo non sequitur quod sit causa prima etc. simplex.

Contra primas duas partes secundi corollarii conclusionis prime. Contra ‚Deus non potest educere etc”. Probatur antecedens, quia educere est inniti materie etc. Sed Deus nulli potest inniti etc. Consequentia nota et maior, sed minor probatur, quia Deus nulli inclinatur vel non inclinatur ad illud vel ad illud.