[f. 102r] contumax[1] excommunicatus ab Ecclesia, Apocalypsis 2: memor esto itaque unde excideris, et age penitentiam. Vide ergo peccator iuxta te gratiam quam contempnis, intra te miseriam quam incurris, contra te sententiam quam exspectas, infra te Iehennam ad quam properas, supra te gloriam quam amittis, et age penitentiam ut miseram sententiam et Iehennam evadas, et accepta in presenti gratia, in futuro ad gloriam pervenias. Penitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata, Actus 3. Sic ergo patet multiplex motivum ad penitentiam provocans a quolibet peccatore, ymmo ut sic dicam viatore diligenter considerandum. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, Romanos 3.
Dixi[2] secundo quod agere volentes penitentiam considerare debent modum agendi, ut bene agant. Debet namque penitentia esse primo interna; secundo integra; tertio discreta; quarto devota et accusatoria[3]; quinto[4] festina; sexto perseverans et continua.
Dico primo quod esse debet penitentia interna ex radice cordis procedens, ut emplastrum ponitur super morbi radicem. Unde Iohelis 2: convertimini ad me in toto etc. Hec penitentia interna est vera, non ficta, voluntaria, non coacta. Est enim vera secundum Domini cordis tristitia et peccati displicentia, de qua II Corinthiorum 7: que secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur.
Secundo, penitentia debet esse integra. Qui enim odit[5] peccatum propter se odit omne peccatum eo quod in nullo vellet esse in Dei offensa. Unde Ezechielis 18: convertimini et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris. Non est ergo vera penitentia ubi aliquod peccatum reservatur in conscientia. Unde Augustinus in libro De penitentia et allegatur a Magistro in 4, distinctione 15, capitulo illo “Satis arbitror”: “sunt plures” etc[6].
Tertio, penitentia debet esse discreta, ut sicut tradit Augustinus in libro De penitentia et allegatur a Magistro libro 4, distinctione 16: “Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate persone, et quali hoc fecerit temptatione, et in ipsius vitii multiplici executione”, et sic secundum qualitatem et quantitatem culpe mensuretur quantitas et qualitas penitentie, iuxta illud Apocalypsis 18: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Facite ergo dignos fructum penitentie, Matthei 3.
Quarto, debet esse devota et accusatoria: non Dei, non fati, non cuiuscumque alterius rei, sed sui, sicut eger flebiliter ostendit infirmitatem suam et rogat pro sanitate. Iudit 8: quia paciens est Dominus, peniteamus et indulgentiam eius fusis lacrimis postulemus. Humiliemus ei animas nostras et in spiritu contrito et humiliato serviamus illi. Ad hoc est etiam illud Psalmi 31: dixi: confitebor adversum me etc. et illud Psalmi 50: peccatum meum contra me est semper, cum glosis suis.
Quinto, debet esse festina[7]. Sic vulneratus festinat extrahere[8] telum sibi infixum et lapsus in lutum festinat surgere, ideo dicitur Ecclesiasti 5: non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem; subito enim veniet ira illius et in tempore vindicte disperdet te. Unde Augustinus de protrahentibus sive procrastinantibus[9] penitentiam dicit: hec vox ‘cras’ multos perdit, quia dum dicunt ‘cras’ subito clauditur eis ianua[10].
Ad accelerandam autem conversionem et penitentiam quinque nos movere debent.
Quorum primum est incertitudo mortis et adventus iudicis. Unde Dominus ad accelerandam penitentiam nos hortari volens, mortis incertitudinem et adventus sui ad iudicandum nobis proposuit, Luce 12, dicens: et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Et Ecclesiasti 9: nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extimplo supervenerit. Et Seneca: “nescis quo loco mors te exspectet, ideo tu eum in omni loco exspecta”.
Secundum est periculum male consuetudinis. Proverbiorum 22: adolescens iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et Ieremie 13: si mutare potest Ethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
Tertium est difficultas tarde penitentis et facilitas ad penitentiam festinantis. Nam dilata penitentia difficilior est, accelerata vero facilior. Unde Beda super Lucam: “Dyabolus quanto diutius possedit, tanto difficilius dimittit”.
Et ad hanc difficultatem multa faciunt.
Primo, induratio. Puerilis enim etas mollis et tenera est, et faciliter inpressionis ad bonum vel ad malum susceptiva; senilis autem dura est et ad novam formam recipiendam minus apta. Unde videmus de virga novella et tenera, si[11] curva est, rectificari potest; si autem inveterata iam crevit in arborem et trabs facta indurata est, ad rectitudinem reduci non potest. Sic peccator ad hoc puerulus et tenellus in peccandi novitate faciliter potest corrigi; inveteratus autem et induratus difficulter. Unde Ecc<lesiastici> 30: qui diligit filium suum assiduat illi flagella, et post quedam subditur: curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi dolor anime.
Secundo ad hanc difficultatem facit cordis putrefactio. Peccatum namque putredo quedam est, constat autem quod putredo diu in vase servata ipsum inficit et putridum reddit. Sic diu moram agens in peccato habet vas cordis per diutinam retentionem immunditie peccati sordidum, putridum et minus ydoneum, ad hoc quod Dominus in ipsum dignetur[12] infundere sue gratie balsamum preciosum et hoc significatum est per hoc quod Iohannis 11 legitur de Lazaro[13] mortuo quadriduano, Lazarus enim figuram gerit eorum qui sunt in peccato male consuetudinis et sicut de Lazaro dicebat Martha: Domine[14], iam fetet, sic qui in peccato male consuetudinis perseverant, fetidi sunt ac corrupti mente. Unde tales fetent quoad interiorem hominem coram Deo, angelis et hominibus, quia non laudabilem emittunt odorem, sed abhominabilem malorum operum et male fame fetorem; unde in Psalmo 13: corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis, et post ibidem: sepulcrum patens est guttur eorum. Valde ergo cavenda est peccandi consuetudo et frequentia, quia nimis tarde adhibetur sal vel mirra penitentie hominibus qui ex peccati consuetudine iam fetent, sicut carnes tarde tunc condiuntur quando fetore sunt corrupte et ideo dicit Cassiodorus in Expositione tytuli[15] Psalmi 37, quod “ipsum delictum in commemoratione semper habere debemus; quatenus dum culpe memores sumus, a delictorum nos frequentia temperemus”.
Tertio facit ad istam difficultatem peccati aggravatio. Quanto enim aliquis diutius manet in peccato, tanto amplius peccato oneratur et peccatorum mole premitur[16].
Et hec aggravatio uno modo fit ex sola mora in peccato et[17] quoad hoc dicit augustinus in libro De penitentia: “consideret peccator qualitatem criminis [f. 102v]