[137v] bona[1] pauperum et ministrorum ecclesie quibus debent sustentari, igitur fideliter tenentur ea respicere et dispensare.
Corrolarium primum. Rectores ecclesiarum pervertunt rectum ordinem qui spiritualia expediunt per alios, per seipsos autem temporalia, quia magis debet fieri econverso supposito tamen quod ipsi sufficiant ad hoc.
Secundum. Ceteris paribus bonus spiritualis magis ydoneus est pro regimine ecclesie quam bonus temporalis et literatius minus literato.
Tertium. Male disponens de temporalibus bonis ecclesiarum fraudem in pauperes commitit.
Tertia conclusio. Etsi theologia sufficiat pro regimine ecclesie se sola expeditius, tamen ecclesia per eam regitur scientia iuris adiuncta. Prima pars patet, quia ipsa sola sciuntur ad vitam eternam necessaria, igitur. Antecedens patet per illud Thym., 3, quia ab infantia sacras litteras nosci que te possunt instruere ad salutem per fidem que est in Christo Ihesu; et subditur ibidem: omnis scientia divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum iniustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum. Item Augustinus 14 De trinitate, „huic scientie attribuitur illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur, nutritur, roboratur et defenditur”. Item spiritualis homo per eam omnia possit diiudicare. Glossa: que ad iustitiam et vitam sufficiunt. Secunda pars patet in scientia iuris multi casus particulares sunt practici ex quibus statim consimiles casus in ecclesia emergentes possunt expediri sine longa deliberatione et sine magna scripturis transcursione, igitur.
Corrolarium primum. Ecclesia melius regitur per theologum et iuristam simul quam per nudum theologum vel iuristam.
Secundum. Licet ius canonicum et ius civile multum conferant ad regimen ecclesie, theologia tamen originaliter et precipue.
Utrum principia theologice veritatis repugnent principiis naturalis luminis.
Conclusio prima: est una prima veritas ad quam finaliter quelibet alia ordinatur. Patet conclusio, sic enim Salvator dicit de seipso Ego sum via, veritas et vita.
Corrolarium primum. Impossibile est aliquas duas veritates sibi invicem repugnare. Patet, quia alias ex vero sequeretur falsum.
Secundum. Principia naturalis luminis et theologice veritatis habent eandem originem prime veritatis. Patet ex premissis.
Secunda conclusio. Articuli fidei sive principia veritatis catholice non sunt eque primo alicuius eiusdem habitus theologice efficaciter causativi. Patet, cum virtute eorum non contingat scire[2] omnes conclusiones theologice eque primo.
Corollaria propositio. Propositiones probabiles non sunt alicuius habitus theologici generative seu productive. Patet propositio, cum tales nec sunt principia veritatis theologice, nec conclusiones quare etc.
Secunda propositio. Sicut scientiis humanitus adinventis sunt supponenda sine probatione aliqua principia, sic et in theologia. Patet, quia alias non essent illius scientie sive veritatis theologice principia.
Tertium. Propositiones deducte ex principiis theologicis sciuntur scientifice, nulla principia scientiarum sibi invicem repugnant. Patet ex prima conclusione.
Corrolarium primum. Omnes argumentationes facte vel contra principia naturalis luminis vel theologice veritatis sunt defectuose in materia vel in forma peccantes.
Secundum[3]. Impossibile est esse aliquam veritatem naturalis luminis que repugnet fidei articulis. Patet ex premissis.
Tertium. Questio est falsa.
Nota[4] de remissione peccati
Nota quod in datione Spiritus Sancti dicitur: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Libet intueri illi discipuli ad tanta onera humilitatis vocati ad quantum culmem glorie sunt perducti. Ecce, non solum de semetipsis securi fiunt, sed et etiam aliene obligationis potestatem relaxationis accipiunt. Principatum superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei iudicium metuunt, animarum iudices fiunt; et alios dampnant vel liberant. Qui semetipsos dampnari metuebant, horum profecto locum nunc in Ecclesia tenent episcopi[5]. Solvendi atque ligandi auctoritatem suscipiunt [6], qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Durum quippe est ut qui nescit habere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene. Et plerumque contingit, ut hunc iudicii locus teneat, cui ad locum vita minime concordat, ac sepe agitur ut vel dampni immeritos vel alios ipse ligatus absolvat. Sepe in solvendis ac ligandis subditis sue voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus et non pro subditorum moribus exercet. Sepe fit ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur pastor. Iudicare autem digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam secuuntur. Unde recte per Prophetam dicitur: mortificabant animas que non moriuntur et vivificabant animas que non vivunt. Non morientem quippe mortificat, qui iustum dampnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur. Cause ergo pensande sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum que culpa aut que sit penitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio presidentis, cum interni sequitur arbitrium iudicis. Quod bene quadriduani mortui resuscitatio illa significat, que videlicet demonstrat quia prius Dominus mortuum vocavit, et vivificavit dicens: Lazare, veni foras, et postmodum is qui vivus egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est: cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: solvite eum et sinite abire. Ecce illum discipuli iam viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mortuum. Si enim discipuli[7]