Ex[1] lectura Magistri Henrici de Hassia doctoris egregii
[f. 123r] Circa quod queritur que sint de ratione veri philosophi vel quod requiruntur ad hoc quod aliquis sit vel fuerit verus et laudabilis philosophus.
Respondeo[2] quod tria ex parte affectus vel voluntatis et quatuor ex parte intellectus vel virtutis intellectualis.
Primum ex parte affectus est[3], ut sapientiam amet et querat recta et de vita intentione et ad verum eius finem, quia alias non legittime, sed ad ultime[4] amat sapientiam.
Secundum[5] est, ut quidquid speculative novit ad mores quoandocumque convertat.
Tertium[6] est, ut secundum scientiam suam vivat, ita quod quanto proficit in scientia et sapientia, tanto crescat in laudabili vita. Pro istis facit quod dicit Augustinus, 8 De civitate Dei, capitulo tertio, videlicet, ‘quod Socrates primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante ipsum homines naturalibus rebus perscrutandis maximam operam impediverit[7]. Unde et Seneca Epistola 93: ‘O, Lucille, virorum optime, quominus leges non deterreo, dummodo quidquid legeris ad mores statim referas’, facere enim docet philosophya, non tantum scire aut dicere. Quod autem omnes speculative considerationes artium liberalium ad rectificationem morum et vite directionem adaptari possint[8], apparet satis ex libro Senece De questionibus naturalibus. Unde et in Epistola, credo, 61 etiam illam speculationem de ydeis ad modos applicans ostendit quomodo talium positio debet in nobis eternorum et in mobilium appetitum attendere et rerum mutabilium contemptum inducere. Et ita ex qualibet speculatione potest aliquid recte vivendi confusus elici et deduci, circa quod verus philosophus precipue studiosus esse[9] debet, quia tota rectitudo humane cognitionis ordinatur ad iustitiam recte operationis[10]. Sicut ergo in Sacra Scriptura ille dicitur verus et magnus doctor