[148v] Christi armis a demonibus non defensi, eorum aspectu sedulo ad compunctionem[1] non provocati. Tunc gaudebunt fideles, intimi misteriorum crucis inspectores et reliquiarum victoriose passionis Christi devoti veneratores. Qui horum iugi memoratu et profunda meditatione inardescentes mundum calcaverunt, spiritui carnem subiecerunt. Qui Christo compassi a peccatis mundati sunt, ad compunctionem producti sunt, a demonibus defensi sunt, damnationem evaserunt, de celestibus securi.
Ecce armorum signacula que demones contremiscunt, nempe Jeronimo teste: Cum signum crucis in fronte demon inspexerit, contremiscit. Qui enim aurata capi colla non timent, qui contempnunt sceptra regalia et imperialium armorum stigmata non verentur Christiane humilitatis signacula, crucem, clavos et lanceam pertimescunt. Igitur demonum callidas evadere volentes insidias hiis Christiane militie armis muniamur[2] hiis parietes fenestras vestrarum mansionum ceteraque nostris assidue abicienda aspectibus depingamus, etiam* parietes non maculemus vanis nostre nobilitatis aut presidentie signis, mundialis glorie, non spiritualis theorie iudiciis Christi et sanctorum spretis ymaginibus. Vide arma salutis: crucem, lanceam et clavos. Videte caracteres victorie, quorum contemplatu vincitur mundus, caro conpescitur, scrinitur demonium[3]. Sed et videte hic qualem caritatem ostendit nobis Deus qui unigenito suo non pepercit pro nobis incarnato, sed crucis patibulo clavis assignendum, lancea confodiendum, spinis coronandum tradidit pro nobis illum.
O caritas, quanta est vis tua que sola Deum trahere potuisti de celo ad terras!
O quam forte est vinculum tuum quo et Dominus ligari potuit, et homo ligatus vincula inquitatis disrupit[4]!
Nescio si quid maius de te dici possit quam ut Deum de celo ad terram trahens et hominem de terra miris[5] modis ad celum elevares. Magna utique virtus tua ut per te usque ad hoc humiliaretur Deus, ut pro liberando hominem cederetur flagellis, coronaretur spinis, conspiraretur, lancearetur, et clavis crucis patibulo affigeretur. Cur ista pati dignatus sit? Si causam querimus, aliam preter solam caritatem non invenimus.
O caritas, si tantum invaluisci erga Deum, quanto magis erga homines?
Si[6] Deus propter hominem tanta pertulit, quid homo propter Deum tollerare recusabit? Sed fortasse facilius vincis Deum quam hominem, citius prevalere potes Deo quam homini, quia quo magis est beatus, eo magis Deo debitum a te superari. Hoc optime tu noveras que, ut facilius nos vinceres et in carne mortificares, prius illum vulnerasti adhuc[7] rebelles nos habuisti quando illum obedientem tibi de sede paterne maiestatis usque ad infirma nostre mortalitatis suscipienda descendere coegisti. Adduxisti nobis illum vinculis tuis alligatum, adduxisti nobis illum sagittis tuis lancea et clavis vulneratum, ut amplius puderet hominem tibi resistere, cum te videret, etiam in Deum triumphasse.
Vulnerasti impassibilem,
ligasti insuperabilem,
traxisti incommutabilem,
eternum fecisti mortalem.
Hec omnia fecisti, ut dura corda nostra emollires et insen