F. 42V
Anonymus
(Edidit Monica Brinzei)

42v

iterum sum in culpa, sed hii habitus vel ista realiter non fit me esse in culpa, sed obligatio ad non habendum.

Ex illo solvitur tale argumentum quo arguitur quis producit in primo instanti esse parvuli culpa, id est utrum iuvenis: et sic est peccatum actuale.

Iterum, utrum per voluntatem, vel quomodo, vel ut* Deus producit sibi originalem, quod omnino[1] videtur[2] impium[3], dicitur quod numquam producitur parvulo peccatum. Originale enim nichil[4] est, sed dicitur quod in primo instanti pueri ipse obligatur habere iustitiam originalem quam non habet et propter hoc est in peccato originali. Esse[5] enim in tali non est aliud nisi obligari ad habendum et non habet et per baptismum deobligatur.

Probatur[6] quod vomes est remissibilis, quia ex caritate procedunt actus boni qui sunt contrarii actibus procedentibus a vomite, igitur habitus ex istis bonis et malis operibus procedentes etiam contrariantur.

Opera vitiosa producunt[7] vicium; virtuosa, virtutes; igitur habitus.

Henricus Hassia dicit: probatur quod habitus vomitis per exercitia caritatis potest totaliter secundum essentiam remitti[8], et sic totaliter auferri[9], quod tamen non est commune dictum.

Et sic dicit quod stat post corrumptionem eius hominem adhuc peccare, quia dicit quod homo non solum inclinatur ad malum ex vomite, sed a constellatione a mala connexione contracta ex regimine et aliunde ex nutrimento et sic non regeneratur[10] per alia mala opera, sed per talia generantur alii mali habitus et connexiones inclinantes ad peccandum, et igitur si ablato vomite homo peccat, non regeneratur vomes, quia infligitur vel contrahitur[11] ex communi lege solum a necessitate.

Posset etiam dici quod remitteretur, sed non totaliter, sed per partes proportionales remitteretur, quare numquam caremus totus etc[12].

Sed concedit tum quod caritas stat cum vomite, quia quilibet homo statim baptizatus habet caritatem et vomitem, sed communiter tenetur istius dicti contrarium, scilicet quod non remittitur secundum essentiam, sed quoad efficaciam; ne possit movere ad peccandum ita quod impeditur per bonos habitus motio et activitas eius[13].

Sed dicit Hassia quod predictum non repugnat comuni legi et bene possit sustineri, dicit igitur: sicut, secundum Psalmistam, virtutes repugnant viciis, ita virtutes acquisite per se per bona opera caritatam repugnant vomiti.

Sed contra: tunc sequitur quod pari ratione caritas etiam repugnaret vomiti. Consequens falsum. Probatur consequentia, quia ex caritate etiam procedunt opera que contrariantur operibus provenientibus a vomite sicut a virtutibus generatis ex bonis operibus procedunt opera contraria operibus vomitis propter quorum operum contrarietatem dicis habitus contrariari.

Dicitur quod caritas contrariatur ei virtualiter, quia ex ea nata sunt procedere opera generatam habitus virtutis qui formaliter contrariantur ipsi, caritas non tamen contrariatur ei formaliter, cum stent simul, nec contrariatur formaliter ipsa caritas[14] habitibus viciosis acquisitis, cum simul stent in noviter concreto.

Istud totum est verum, sed non michi solvere argumenum, quia peto ut prius, quare virtutes acquisite ex bonis operibus contrariantur vomiti et non ipsa caritas, que etiam quedam virtus est, si non naturaliter ex operibus acquisita, tamen de super miraculose data inclinans etiam ad opera contraria operibus vomitis.

Item, adversarius non potest arguere contrarietatem formalem virtutis acquisite ad vomitem nisi quia opera ex quibus generatur et ad que post generationem inclinat contrariantur formaliter operibus vomitis, sed clarum est quod opera caritatis etiam contrariantur operibus vomitis, igitur ex eodem arguitur quod caritas formaliter contrariatur vomiti.

Apparet michi quod concedendum sit secundum opinionem[14] [43r]



Footnotes

[1] omnino] ratio B a. c.
[2] videtur] B p. c.
[3] impium] reprobandum B a. c.
[4] enim nichil] instanti enim michi a. c. sup. l. B
[5] esse] nota quid est esse in originali pecccato add. in marg. sin. B
[6] probatur] nota argumentum ad probandum quod fomes sit remissibilis add. in marg. sin. B
[7] producunt] p. c. sup. l. B
[8] secundum – remitti] del. sed iter. in marg. B
[9] auferri] B p. c.
[10] regeneratur] del. sed explicit in marg. B
[11] contrahitur] contrariatur B a. c. in marg.
[12] totus etc.] sup. l. B
[13] motio et activitas eius] p. c. in marg. B
[14] caritas] explicit sup. l. B
[15] opinionem] utrum sit tantum unus fomes (vomes] B a. c.) inclinativus ad omnia vicia. Et videtur quod sic, sicut est una caritas pro omnibus operibus meritoriis. Et si essent diversi, secundum diversitatem viciorum, vel igitur omnibus darentur equaliter. Et hoc non, cum aliqui sint valde plus (plus] sup. l. B) inclinati ad certa vicia, ymmo aliqui a natura ad aliquas virtutes; nec esset causa quare ineqaliter sive quod inequaliter darentur et non omnibus omnes. Nec potest dici quod unus tantum, quia quomodo ille unus existens posset inclinare ad actionem sive actus sic specie differentes nisi differens quod Deus miraculose utitur eo ad inclinandum ad diversos actus, sicut mediante eadem caritate miraculose inclinat voluntatem ad diversa opera que caritas sue nature derelicta solum inclinaret ad actus certe speciei, illud non videtur. Non enim videtur conveniens fore quod Deus sic agat miraculose inclinando hominem ad peccata. Posset dici quod sicut Deus fomitem immediate causat et creat miraculose, non quidem dando ipsum anime in ratione culpe, cum sic Deus nullius potest esse causa, sed in ratione pene pro culpa et pro exercitio hominum, ut scilicet fortiter resistendo et bene se habendo in tali inclinatione plus mereantur, sic Deus utitur eodem fomite miraculose mediante ipso inclinando ad diversa opera secundum speciem, etiam pro exercitio hominum et in ratione pene pro culpa etc. add. in marg. inf. B