F. 80v
aliorum quam propter bonum eorum quibus dantur. Et quod Dei auxilium habuerint philosophi videtur Augustini 22 De civitate, capitulo 22, ubi inducta auctoritate Tullii dicit et ipsi contra quos agimus quoquomodo sunt compulsi in habenda non quocumque, sed vera philosophia divinam gratiam confiteri. Et libro 2, capitulo 7, dicit quod philosophi utcumque dotati sunt ingeniis acutissimis prediti et ratiocinando investigare quid in rerum natura latitaret, quid in moribus appetendum esset atque fugiendum. Et subdit: quidam eorum quedam magna quantum divinitus adiuti sunt invenerunt quantum autem humanitus impediti sunt erraverunt. Ex quibus apparet quod philosophantes meruerint a Deo dirigi specialiter in inventione veritatis aut aliquod tale premium. Ex istis infero aliqua corollaria.
Primum est quod nulli est vere meritorium studium artium vel theologie quamdiu est in statu mortalis culpe. Patet, quia quamdiu est homo in tali statu non studet debita intentione nec refert sincere suum studium ad quod reffere debet, scilicet ad Dei honorem et proximi salutem nec tunc eius studium procedit ex radice meriti que est Dei caritativa dilectio.
Secundum corollarium est quod rationabiliter gingnasia sapientie ex divina providentia et apud fideles et infideles sunt et fuerunt disposita hoc quantum ad gentiles. Patet, quia scientie seculares que ex studiis eorum[1] publicis provenerunt erant utiles fidelibus tribus modis predictis quantum vero ad fideles. Patet, quia, nisi studia publica continuarentur et conservarentur, fides christiana cito rudesceret et errores et false superstitiones varie revirescerent.
Si[2] dicatur forte: sufficeret quod quilibet[3] studeret in partibus suis sine hoc quod fierent conventus generales scolarium et magistrorum, responditur quod non, tum propter maiorem auctoritatem et approbationem litteratorum, tum propter celeriorem instructionem plurimum, tum propter exercitationem maiorem addiscentium et maiorem digestionem et discussionem dubiorum, tum quarto propter liberiorem vacationem studio et propter remotionem multorum que impediunt acquisitionem sapientie, ut sunt voluptas habundantia proprie patrie et familiaritas parentum et amicorum, tum quinto propter maius et fortius augmentum sapientie in concursu multorum discentium et docentium, verbi gratia mille apes per estatem simul laborantes comportant plus de melle quam si quelibet divisim et sequestratim laborasset, ymmo divisim multe perissent et nullam provisionem sole facere potuissent. Simile est de formicis et de hominibus politice congregatis quorum quilibet melius et lautius vivit quam si solitarie vivendo necessaria quereret. Si queritur si ex divina providentia propter ista fuit apud gentiles et est nunc apud christianos gyngnasium sive[4] exercitium utriusque sapientie, scilicet divine et humane, quare ergo apud populum Israel numquam fuit studium scientiarum[5] liberalium sive humanarum[6]?
Responditur quod quia futurum erat quod ex duobus populis scilicet israelicito et gentili fieret tandem per Christum una perfecta ecclesia vel congregatio fidelium ideo disposuit Deus quod unus illorum populorum vacaret pure et impermixte uni sapientie et alter alteri, scilicet populus fidelis Israel scientie et cognitioni supernaturaliter date, et alter populus, scilicet gentilis, vacaret inventioni scientiarum naturaliter invenibilium quarum quia nulla sine altera humano studio usquequaque perfici potest provide[7] voluit Deus ut in christiano populo qui perfectissimus esse debuit in omni cognitione et virtute quidquid naturaliter inventum est a gentilibus et quidquid revelatum fuit supernaturaliter israeliticis concurreret ut sic fieret ultimate una perfecta fidelium ecclesia scilicet christiana. Deinde propter maiorem declarationem predictorum quod videlicet gentiles philosophi per studiosos labores et varios discursus pro acquirendis scientiis, quamvis non meruerint celeste premium, tamen meruerunt potiori ratione quam Romani aliquam temporalem retributionem[8]. Advertendum est quod illa temporalis retributio multiplex esse potuit. Videtur enim primo ut tactum fuit quoddammodo[9] quod quidem philosophorum pro bonis eorum studiis et operibus remunerati fuerint a Deo per aliquam directionem specialem in processu discursivo et ratiocinatione ad inquisitionem veritatis.
Secundo aliqui gentilium, solliciti pro veritate videntur etiam sine ratiocinationis discursu de aliquibus desuper illuminati in sompnis vel alias, quia, si hoc de quibusdam sibillis estimatur, quid prohibet simile de studiossimis philosophis?
Tertio remunerati videntur aliquo honore, fama, laude et reverentia que eis post acquisitam scientiam ab omnibus impendebatur et in vita eorum, et post vitam. Unde multi sanctorum qui sunt hodie in regno celorum non meruerunt tantam laudem, famam et honorem habere vel saltem non obtinuerunt in hoc seculo post mortem quantam quidam philosophi obtinuerunt, ut Aristoteles, Plato et alii qui preconizantur ubique et in celebri memoria hominum sunt, ac per hoc non videntur omnino adhuc mortui, sed quodammodo vivunt, scilicet in memoria.
Quarto aliqui studiosi gentilium divitiis remunerati sunt pro suis studiosis et bonis actibus, quia nonnulli videntur olim philosophati propter divitias, sicut et hodie forte aliqui christiani statuunt suis studiis talem finem, scilicet divitias vel honores magis quam iustitiam vel virtutem.