F. 76v
Utrum[1] debeat concedi quod in divinis sint tres subsistentes.
Quod sic, quia ibi sunt tria supposita.
Quod non, quia dicit Beatus Augustinus, dicit quod: “In divinis est solum una subsistentia”. Respondeo quod dubitatio est vera. Ad Beatum Augustinum dicitur quod capit subsistentiam pro substantia, et quia solum est in divinis una substantia, igitur.
Sed tunc oritur maior dubitatio[2]: si conceditur quod in divinis sunt tres subsistentes, quare igitur non conceditur quod in divinis sint tres omnipotentes?
Respondeo quod li ‘subsistens’ est participium, et ergo pluraliter potest predicari, sed li ‘omnipotens’ est nomen substantivum, igitur non potest pluraliter predicari eo quod in divinis est solum una substantia. Verum, sicut dicit Henricus de Oyta: “In divinis sunt tres potentes, quia li ‘potens’ capitur participialiter”, sed quando additur sibi compositio omni, tunc participium fit nomem per regulam grammaticalem.
Et circa hoc dicit Henricus de Hassia: “unum notabilem punctum”, dicit enim “quod potentia Dei seu omnipotentia Dei oritur ex essentia divina, non ex proprietate personali”, et ergo non potest pluraliter dici de Deo, sed subsistere oritur ex ratione persone. Ex hoc videtur michi sequi notabilis regula talis: quod quidquid de Deo dicitur quod precise oritur ex essentia divina seu ex ratione essentiali quod hoc non est pluraliter dicibile de Deo. Vel sic quidquid convenit Deo ex ratione essentiali precise et non ex proprietate relativa, hoc solum singulariter est predicabile de Deo. Eo quod solum est unica et individualis substantia seu essentia divina, illud autem quod ex uno oritur, seu ex illo quod est summe unum non est pluraliter dicibile.
Alia regula: quidquid convenit Deo ratione proprietatum personalium in communi hoc est pluraliter dicibile eo quod sint plures persone, sicut sunt tales termini ‘persona’, ‘suppositum’, ‘subsistere’, ‘spirans’, ‘productus’.
Alia: quidquid convenit Deo ratione unius solius[3] proprietatis personalis, hoc etiam est solum singulariter dicibile. Patet satis cum quelibet persona sit summe individua et una, ut sunt tales termini ‘Pater’, ‘generans’, ‘ingenitus’ etc. Nec sequitur: persona est essentia et ergo quod convenit Deo in ratione unius persone hoc convenit sibi in ratione essentie, quia ratio persone non est ratio essentie, ut sic.
Henricus de Hassia[4] arguit sic: Deo convenit maxime, ut sit summe unus et simplex, et ergo, si nulla esset pluralitas personarum, sed esset solum unica persona, sicut una essentia, Deus videretur magis unus. Unde, si esset unica essentia unice suppositata et non sic plurificata, utique Deus videretur magis, magis simplex et maxime unus. Respondetur: altiora te ne quesieris, ista sunt super hominem, igitur etc.
Dubitatio[5], si essent due essentie create specie differentes, et tamen eque perfecte essentialiter, sicut oppinio probabilis tenet, quod diverse species possunt esse eque perfecte. Quarum una sic se haberet quod de conditione eius essentiali esset subsistere in pluribus suppositis, et de conditione essentiali alterius esset subsistere in unico supposito que illarum duarum haberet statum nobiliorem et eligibiliorem.
ResponRespondeo[6]deo quod prima, quia de conditione boni est se diffundere et communicare, et ergo bonum quanto magis communicatum, tanto eligibilius, sicut etiam dicit Aristoteles: “bonum quanto communius tanto divinius”, sed constat quod prima dictarum essentiarum esset plus communicata quam secunda, quia pluribus suppositis etc. Sed contra: tunc, si essentia divina esset infinitis suppositis ydemptice communicata, ipsa esset maxime perfecta. Respondetur quod, si esset pluribus communicata, ipsa esset perfectior, quia antecedens conditionalis est impossibile. Ipsa enim non potest communicari pluribus personis ydemptice quam tribus, ex eo quia tota eius communicabilitas recipitur in tribus suppositis et exhauritur plene etc. Item, similiter non implicat unam essentiam esse in pluribus suppositis distinctis, et esse ydemptice quodlibet illorum suppositorum, tunc conformiter non repungnat idem suppositum subsistere in tribus essentiis distinctis[7] distinctis et esse idempticum eisdem. Sed secundum non videtur possibile etc., dicitur sicut primum non, ita nec secundum videtur implicare contradictionem.
Item, adhuc arguitur probando[8] quod implicet esse essentiam creatam trine suppositatam indifferentem ad plura vel pauciora supposita, quia ponatur quod aliqua sit talis. Ad esse eius sequitur quod ipsa in casu sit suppositum et non sit suppositum. Hoc sic deducitur, quia stat illam esse omnibus suppositis suis desinentibus, et tunc ipsa est suppositum et non est suppositum etc. Maior probatur, quia cum natura sit indifferens ad plura supposita, igitur stat unum suppositum generari de novo sub quo stat illa natura, et sub quo prius non stetit, et ergo similiter stat[9] idem suppositum desinere, natura manente cum non sit essentiale sibi quod sub eo stet, ergo pari ratione stat omnia desinere ipsa manente, quia non est maior ratio de uno quam de alio.
Minor probatur. Primo quod illa natura non sit suppositum patet, cum omnia supposita sibi ydemptica desierint. Sed quod sit suppositum probatur, quia ipsa nulli innititur, nec ut substantia, nec ut toti, nec ut suppositanti; igitur per diffinitionem ipsam est suppositum.
Respondens dixit quod nullum suppositum illius nature ydempticum sibi potest desinere natura manente, eo quod sit idem in re, sed natura potest desinere esse C[10] suppositum vel B suppositum ipsa manente, sicut concedimus quod Deus desinit esse creans, sed nullum creans desinit esse Deus, et hoc est bene dictum. Sed ultra dixit quod illa essentia potest desinere esse C suppositum, potest etiam desinere esse B suppositum, sed non potest simpliciter desinere esse suppositum, ymmo apparet interim quod est, quod sit suppositum. Sed contra hoc stat ratio, quia non est maior ratio quare possit desinere esse unum suppositum quam aliud.
Et contra idem secundo arguitur aliter: