41r
Dic[1] isto modo: quia Adam per actualem culpam perdidit iustitiam originalem ad quam obligabatur ipse et omnis posteri eius, modo obligatio ad iustitiam mansit quoad posteros et quia perdidit[2] illud et alii obligabantur eam recipere, igitur necesssario quilibet contraxit et nunc[3] contrahit originalem iniustitiam, id est culpam originalem[4], quia ipsa non transfunditur in eum, cum nullus habeat eam[5].
Unde[6] causatur morbida qualitas in carne, que vomes dicitur. Non potest dici quod per inordinatam delectationem, quia stat quod aliquis non peccet propagando omnino, sed omnino mereatur; ymmo heresis est dicere quod homo non possit ordinate omnino propagare sine ullo peccato.
Nota: contingit quod caro delectetur et quod voluntas non, sed habeat tristitiam in hoc; sicut[7] econverso in Christo: ipse sensibiliter tristabatur, voluntas autem omnino delectabatur et stetit recte in se.
Nota[8]: in carne est vomes que est inclinatio quedam ad vicia ex corrumptela, quia ex peccatis et desideriis caro acquirunt qualitates inclinantes ad viciam. Et sic unus homo habet vomitem interiorem quoad efficaciam, non quoad essentiam, et crescente caritate decrescit efficacia eius sicut in Beata Virgine fuit omnino extinctus quoad efficaciam, sed non quoad essentiam, et econverso: crescente fomite[9] quoad efficaciam, tunc decrescit caritas quoad fervorem. Tunc per hoc respondetur[10] ad propositum: unde causatur vomes in filio presens, esto quod pater non peccat, nec mater generando. Respondetur quod bene possunt generare sine peccato, sed non possunt generare sine delectatione sensuali et sine inordinatis[11] motibus[12] et passionibus sensualibus ex quibus caro et semen inficitur et acquirunt qualitates ad peccatum inclinantes et insuper vomitem.
Nota: ponamus quod Adam peccaverit antequam Eva de costa eius fuit formata. Utrum ipsa contraxit peccatum originale. Dicitur quod sic et etiam Adam[13] si per potentiam Dei postea fuisset secundario ab alio generatus ipse etiam contraxisset peccatum et quod prius fuit sibi accidentale postea esset sibi originale.
Quomodo ille contrahit peccatum ab Adam qui nichil[14] de substantia vel de materia Ade habet, sicut multi sunt?
Nota[15]: ad hoc quod contrahatur peccatum originale non oportet quod aliquid realitatis Socrates recipiat ab Adam, sed diligenter advertendum quod illo modo transfunditur peccatum originale, quia Adam habuit iusticiam originalem quam debebat transfundere in omnes posteros et quam Deus volui transfundi in posteros per communem modum propagationis unus ab alio et quia Adam perdidit igitur in nullum transfundit et igitur quilibet sequens iustitia caverit, et per consequens in peccato originali fuit; illo modo igitur debet dici de contraxione peccati originalis nisi Deus specialiter sanctificaret in utero ut Sanctus Iohannes. Sicut enim Deus voluit corpora hominum sequacia ab Adam contrahi et per intermedios, sic voluit etiam iustitia anime contrahi.
Sed[16] quomodo et unde causatur vomes? Nota bene quod dupliciter potest dici. Primo, cum Adam peccavit, tunc amisit iustitiam per quam caro[17] et sensus obediens fuit anime; et tunc disgrasia fuit facta in carne et omnino corrumpta, ita quod amisit connexionem naturalem per quam omnino obediens fuit et fuit ita bene connexionata quod numquam homo fuisset mortuus naturaliter, nec infectus ab aliquo, nec egrotatus. Et propter peccatum terra et cibus etiam fuerunt corrupta, quia dixit Deus: maledicta terra in opere tuo; spinas etc. Et sic cibus sumptus a terra fuit et est omnibus nobis disconveniens, sic non possimus per naturam re habere nostram[18] connexionem pristinam, et quia Socrates sic est infectus et quasi infirmus ipse producens Platonem, producit eum etiam in dispositione sicut videmus quod communiter infirmi, ut leprosi, producunt filios consimiliter morbidosos, ita quod quandoque una tota genealogia (geneoloya) contrahit et habet unum proprium peccatum modo consimili oportet hic ymaginari.
Alter[19] modus valde bonus est de vomite quod cum Adam peccavit, Deus pro pena peccati produxit sibi vomitem in carne, quem facit contrahi filium Ade ab ipso et filium filii a filio. Non enim est inconveniens quod Deus positive det aliquid mali in penam[20] [41v]