[f. 30r] quam in humanis scientiis peritus. Ubi advertendum quod in Adam fuit duplex cognitio rerum naturalium, scilicet infusa et acquisita. Similiter posset dici de theologia. Et potest dici quod prius habuerit cognitionem creaturarum secundum suas proprietates ex quibus cognoscit et devenit in notitiam Dei – et sic prius fuit philosophus quam[1] theologus. Vel potest dici quod econverso prius habuit notitiam infusam Dei deinde creaturarum[2] – et sic prius fuit theologus. Primus modus est conformior processui naturali.
Utrum sacra theologia sicut aliarum scientiarum est rectrix, sic sit earum genitrix.
Nota: theologia est aliarum scientiarum rectrix, quia dirigit eas ad finem ultimum, scilicet in Deum, in quem ex se non sufficiunt se dirigere, licet enim finis et immediatus et proprius medicine sit sanitas, tamen illam docet theologia acquirere propter Deum et felicitatem eternam.
Nota: theologia est scientiarum aliarum genitrix, quia cognitio et lumen fidei elevat intellectum ad inveniendum multas veritates in scientiis humanis quas alias numquam inveniret.
Item: quia prestat occasionem inveniendi multas conclusiones particulares scientiarum, ut quod communis modus arguendi in Barbara non valet numquam fuisset inventum si per theologiam non haberetur instantia de summa Trinitate. Et sic ex consideratione theologie inveniri possunt multe propositiones mathematice, loyce etc., que alias invente non fuissent.
Item, theologia dicitur alias scientias generare quoad esse completum et perfectum ipsarum, quia ipsas perficit et ab erroribus purgat.
Utrum omnis error veritati katholice oppositus sit censendus hereticus.
Nota[3] ad hoc quod aliquis sit hereticus proprie requiritur quod aliquando sit professus fidem katholicam; secundo quod erret in aliquo contra doctrinam katholicam; tertio quod in hoc sit pertinax. Et dicitur pertinax a ‚per’ quod est valde et ‚tenax’, scilicet qui non vult moveri persuasionibus humanis et rationalibus quibus homo rationalis merito debet moveri, sed vult tenere suam oppinionem seu sectam non obstantibus quibuscumque aliis motivis.
Capitur tamen quandoque hereticus largius pro quolibet errante contra sanam doctrinam katholicam per aliquod dogma perversum.
Nota quod aliquis error phylosophicus potest dici hereticus illative, quia ex eo potest inferri oppositum alicuius fide crediti.
Utrum voluntas utendo et fruendo feratur necessario in incognitum et utrum cognitio[4] concauset volitionem.
Nota quod unam oppinionem cognitio intellectus previa actui voluntatis concausat voluntati in actibus suis et licet cognitio sit prius tempore, tamen voluntas est principale agens, ita quod illud agens naturale sequitur modum agendi voluntatis principaliter agentis. Et sic[5] dicitur volitio vel nolitio actus liber a voluntate et non illiber a cognitione.
Alia est oppinio quod illa cognitio previa solum sit dispositio sufficienter disponens voluntatem ad suum actum et quod non concurrit active vel causatur effective ad volitionem vel nolitionem. Et ista oppinio videtur Henrico de Hassia probabilior.
Nota quod presentato voluntati[6] ultimo fine sub ratione summi boni et stante iudicio tali tam in universali quam in particulari, ipsa voluntas creata ex sua libertate potest nullum actum elicere, et sic non ferri in ipsum pro tunc supposito etiam quod intellectus de nullo alio obiecto pro tunc iudicet, ita quod solum habeat iudicium predictum.
Illa est una responsio secundum Henricum de Hassia.
Aliter potest dici secundum eum quod licet[7] pro tunc voluntas non possit non ferri, tamen adhuc libere fertur, quia potest non ferri eo quod iudicium potest cessare vel aliud iudicium potest cum hoc haberi[8]. Et non sequitur pro tunc necessitatur, ergo necessitatur, quia si sic, tunc in quolibet actu suo necessitatur, quia quandocumque Deus decrevit concurrere cum voluntate in suo actu pro tunc voluntas non potest non agere.
Item: voluntas potest ferri in obiectum suum sine actuali cognitione, quia cessante cognitione vel iudicio intellectus non oportet cessare actum voluntatis.
Item: voluntas potest libere ferri in obiectum ex sola apprehensione obiecti absque iudicio.
Et[9] secundum hoc potest solvi difficultas de peccato primo primi angeli vel hominis: an prius fuerit error in intellectu quam mala voluntas.
Et dicitur quod non, quia cognitio apprehensiva intellectus de equalitate summo bono sine consensu non est erronea et ad illam movebatur voluntas primi angeli, ita quod voluit se equare altissimo Deo.
Vel potest dici quod pro eodem instanti fuit iudicium erroneum intellectus et mala voluntas, ita quod non prius fuit iudicium erroneum quam mala voluntas. Vel forte posset dici quod principium peccati angeli fuit omissio et peccavit in eo quod non iuste iudicavit. Voluntas enim debebat detinere intellectum ne sic periculose erraret.
Utrum voluntatis obiectum sit semper incomplexe significatum.
Dictum fuit quod voluntas ut sic esset ceca.
Sed contra: ipsa est appetitus rationalis vel animalis, ergo de intrinseca eius ratione est quod sit cognitiva.
Nota: secundum Henricum de Hassia non est de intrinseca natura vel essentia alicuius creature esse contradictorie liberum, sed secundum concursum Dei et solus Deus est essentialiter contradictorie liber ad agendum ad extra.
Item posset sustineri quod potentia irrationalis cognitiva esset contradictorie libera, sed non cognitiva. Et hoc supposito quod esse intellectivum sit nobilius quam esse contradictorie liberum.
Sed si esse contradictorie liberum esset nobilius vel perfectius quam esse intellectivum non conveniret potentiis irrationalibus, sicut nec esse intellectivum convenit eis vel convenire eis potest.
Item ponebatur quod Deus posset facere potentiam appetitivam contradictorie liberam non cognitivam et quod illa per qualitatem quamdam posset inclinari vel moveri ad agendum vel non agendum.
Sed contra: ad hoc quod suspendat requiritur cur vel discretio inter agere et suspendere.
Item, sicut voluntas est contradictorie libera ad agendum, sic etiam ad patiendum, quia sicut concurrit active contradictorie libere ad suos actus, sic etiam passive ad eosdem.
Item, si a fruitione separaretur visio, tunc desineret esse fruitio[10] nec[11] beatificaret simpliciter potentiam.
Utrum solo Deo sit fruendum.
Nota: Christus non est ille due nature, scilicet humana et divina, sed est suppositum divinum vel persona divina habens humanitatem sibi unitam, et illud aggregatum vel illa dualitas est diligenda fruitione secundum quid, scilicet ratione divinitatis et non simpliciter, id est non secundum se totam, quia non humanitas.
Ita diceretur ex Deo et creaturis quod includit in se summum bonum ratione cuius est fruibile etc.
Henricus de Hassia: Deus ex puris naturalibus non potest diligi super omnia, quia semper in tali dilectione diligens habet reflexionem super se ordinando finaliter dilectionem in se, scilicet ut sic diligendo ipse perficiatur vel ad aliquem consimilem finem qualiter philosophi ipsum dilexerunt, ergo requiritur [f. 30v]