F. 88r
peragat operationes spirituales, exigit corpus et conveniens eius sustentamentum. Ita, ut sacer actus fiat[1] ab hiis qui spiritualibus presunt, requiritur competentia rerum temporalium tam ad sustentationem eorum, quam ad procurationem multorum que sunt necessaria pro agendis plenius et sollempnius divinis; hoc ergo modo pro spiritualibus aliquid recipi aut dari nedum licitum est, sed et oportunum. Pro[2] cuius declaratione distinguendum est secundum doctores in hac materia de illa prepositione ‘pro’ que denotat quandoque appreciationem, ut quando dicitur ‘dedi denarium* pro pane’. Secundo quandoque notat causam finalem, ut cum dicitur ‘dedi tantum medico pro recuperanda sanitate’. Tertio denotat amminiculationem seu promotionem ut quando dicitur ‘hoc valet pro stomacho’ vel cum dicitur ‘lapides isti valent pro structura ecclesie’. Quarto dicit correspondentiam premii ad meritum, ut quando dicitur quod pro temporali actu virtutis datur status eterne felicitatis. Quinto denotat causam motivam, non tamen primam aut principalem, sed remotam et[3] occasionalem. Hoc notato, manifestum est[4] quomodo in multis casibus licitum est pro spiritualibus aliquid dari vel recipi et quomodo non est[5] licitum. Unde manifestum est quod capiendo ‘pro’[6] primo modo, videlicet in quantum denotat appreciationem, in uno casu licet pro spirituali quocumque dari temporale vel econverso. Secundo autem modo accipiendo ‘pro’, licet bonum temporale dari pro spirituali, sed non econverso, quia nullum temporale potest licite constitui finis rei spiritualis, cum temporale ad spirituale ordinetur, tamquam ad finem et non[7] viceversa. Aliis vero modis capiendo ‘pro’ licitum est in multis casibus. Ita et licite datur temporale pro spirituali. Capiendo ‘pro’ quarto modo, videlicet in quantum dicit correspondentiam vel relationem meriti ad premium. Unde secundum hanc acceptionem solvitur a doctoribus commune argumentum quo probari solet licere emere spirituale pro temporali. Arguitur enim sic: nichil magis est spirituale quam regnum caelorum, sed licet emere illud pro temporali, cum dicat Beatus Gregorius in quadam omelia, quod ‘regnum caelorum tantum valet quantum habes’. Ergo non est symonia emere aliquod spirituale pro temporali.
Responditur quod regnum caelorum dicitur emi, large sumpto nomine emptionis, in hoc casu dum quis, dando quod habet propter Deum, regnum illud meretur et sic ibi acciptur emi pro mereri quod non pertingit ad propriam rationem emptionis. Tum, quia non sunt condigne passiones huius temporis, nec aliqua nostra dona vel opera ad futuram gloriam. Tum, quia meritum non consistit principaliter in exteriori dono vel actu vel passione, sed in interiori affectu.
Cum ergo dicitur peccata tua eleemosinis redime[8], accipitur redemptio vel emptio improprie per similitudinem, quia sicut per dationem pretii homo trahit ad se alienatam hereditatem, sic dando eleemosinas pauperibus pro amore Dei dispositive trahit ad se amicitiam Dei et ius acquirit perceptionis vite eterne, a qua per sua peccata fuerat alienatus.
Ex ista distinctione huius prepositionis ‘pro’ responderi potest ad multa argumenta alia quibus probari videtur licita esse commutatio spiritualium pro temporalibus et econverso. Similiter ad multos casus in quibus dubitari solet an in illis symonia comittatur. Hec autem plenius fieri potest si simul cum distinctione illa consideretur quomodo variis intentionibus possunt dari illa que sepe dantur hiis qui spiritualia conferre habent vel dare possunt ut prelatis, sacerdotibus et aliis personis religiosis. Unde qui[9] dat alteri aliquid potest dare mere ex sua liberalitate, nullo alio movente ipsum, sicut facit Dominus Deus.
Item etiam dare pro aliquo sibi vel alteri[10] dato vel dando potest dare tamquam virtutis premium vel laboris pretium vel subiectionis servicium seu indicium, prout dare pro removendo impedimenta, pro vitando scandalo, pro observatione consuetudinis, pro ostensione gratitudinis, pro captatione benevolentie, pro sublevatione penurie et pro punitione culpe, ut exemplificando ultimum fit in absolutione a sententia excommunicationis, ubi officiales sepe pecunias recipere solent, quod non licet tamquam absolutionis pretium, quamvis quandoque ei qui absolvitur solutio pecunie iniungi potest in supplicium, cavere tamen habet in casu absolvens ne magis intendat deservire cupiditati quam correctioni salubri. Et suo modo et tot modis tam variis intentionibus recepi possunt temporalia ab illis qui spiritualia tractant quam variis modis dari possunt eis ab aliis.
Nonne satis convincitur ratione temporalium dare spirituale ille qui nisi tantum pecunie detur spirituale ab eo non optinebitur? Revera eque convincitur vendere hoc pro illis, sicut vendidisse dicitur bovem qui non voluit dare illum, nisi de pecuniis haberet tantum quibus receptis illum dedit. Ita est in proposito. H.H.
Ad cavendum[11] igitur omnem commutationem symoniacam hic et in omni casu. Hoc regulare est quod, cum aliquod spirituale est dandum vel recipiendum, fieri non debet precedenter aliqua pactio vel conventio, promissio aut exactio pecunie sub pretextu cuiuscumque iuris vel consuetudinis. Sed postquam spirituale aliquod iam pure et gratis exhibitum est vel datum, tunc, si aliquo iure vel ratione pie consuetudinis vel unumcumque aliquid dari debet, exigi potest monitionem vel alias convenienti modo. Est enim pro regula tenendum[12] quod omne spirituale pure, gratis, ex caritate faciendum est vel exhibendum et nullius consuetudinis pretextu aliquid previe exigendum, quia ibicumque secus fit symonia committitur et ergo cum nolle sepelire mortuum vel applicare sacrum etc. nisi tantum debetur sit species previe exactionis et extorsionis pecunie pro spirituali. Sequitur quod omnis talis symoniam mortalem committat non obstante quacumque consuetudine, quia nulla consuetudo facere potest ut licitum sit precedenter exigere temporale pro spirituali cum hoc expresse symoniacum sit. H.H.
(notae in infera marg. B)
+ rationalis ¶ Unde Beatus Thomas in quodam quolibeto[13]: ‘Cum in dispensatione sacramentorum seu aliorum spiritualium aliqua recipiuntur, ut symonia evitetur tria sunt necessaria. Primo, ut hoc fiat ex concessione iuris divini vel humani vel saltem pie et rationabilis[14] consuetudinis. Secundo, ut sit intentio pura et non corrupta. Tertio, ut sit forma honesta, scilicet ut non requiratur ante pii officii exhibitionem ne pactum aut conventio[15] intervenire videatur, sed complecto officio possunt exigi’.
De decimis
Ius spirituale accipiendi decimas non conceditur laicis, sed tantummodo res temporales nomine decimarum eis dantur vel concedantur ad tempus levande. Quare autem ius decimale in laicos cadere non potest? Ex hoc est quod ius primarium percipiendi decimas solis clericis concessum est a Domino, ut habetur Numeri 18: Filiis inquit Levi dedi omnes decimas Israhelis in possesionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo. Modo ita est quod filiis