F.70R
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

F. 70r


Utrum[1] infinita Dei iustitia iuste permittat in hoc mundo fieri mala.


Primo[2], omne quod fit, fit a Deo, igitur iuste fit[3], igitur est iustum, igitur nihil est iniustum. Deus enim producendo volitionem malam creat, bene et iuste et recte facit, igitur est rectus.

Respondeo quod idem actus ab uno fit iuste et ab alio iniuste.

Sed contra sequitur: est iustus, igitur est bonus, igitur non est malus, quia bonum et malum contrariantur. Et probatur ratione, quia sequitur: est bonus, igitur fit secundum omnes circumstantias requisitas, et est malus, igitur non fit secundum omnes, igitur consequentia fuit bona.

Henricus de Hassia dicit quod est bonus, sed non omniquaque bonus, et similiter est malus, sed non omniquaque.

Respondeo etiam quod est bonus et ideo sequitur quod fit secundum omnes circumstantias debitas observari ab aliquo agente, et sequitur ‘est malus, igitur non fit secundum omnes circumstantias debitas observari ab aliquo ipsum faciente’. Si iuste permitterentur mala, hoc esset ad decorem universi, sed si omnia mala que sunt essent etiam bona, tunc mundus esset decorosior etc. Antecedens probatur, quia universum esset melius. Probatur, quia iam denominatio fit a gradu medio.

Tertio: sicut est in microcosmo[4], ita in macrocosmo. Sed, si homo haberet membrum putridum aut alias improportionatum, totus homo esset turpior, igitur sic est in maiori mundo, vel debetur ratio differentis. Si dicis quod alter homo apparet melior in comparatione ad eum, ponatur[5] tunc quod solus sit.

Solutio: quod malum tunc decorat bonum quando non adimit ab illo bono aliquid boni modo membrum putridum adimit aliquid boni a corpore, sed unum malum in mundo perficit alia bona a se distincta.

Sed contra: ipsum adimit a mundo, quia ipsummet est malum et deberet esse bonum recte sicut de membro putrido. Argumentum videtur concludere quod, si omnia mala essent bona, mundus esset melior. Sed non concludit quin si solum essent illa bona que sunt et nulla mala, mundus non esset ita pulcher sicut nunc, ita quod videtur stare in hoc quod signatis omnibus bonis, ista non sunt ita bona et pulchra si sola essent, sicut sunt quando cum eis mala sunt commixta.

Item, arguit Henricus de Hassia: malum dicitur eo quia[6] est infractio debiti ordinis et modi, igitur malum deturpat totum ordinem.

Henricus de Hassia dicit quod planum est quod nullum malum de per se perficit.

Queritur[7] igitur quomodo de per accidens consurgit profectus ex malis occasionaliter ita quod bona sunt maiora quam si sola essent sine malis.

Unus[8] modus est quod opposita iuxta se posita magis elucescunt.

Secundus, quia Deus non sineret mala fieri nisi bona eliceret; modo Deus sinit culpas fieri, ut habeat occasionem miserendi, et sic ostendit misericordiam, et sic mala in inferno punitur eternaliter ad declarandum misericordiam et iustitiam.

Tertius modus permittuntur mala ut electi et predestinati premantur ab eis, ut scilicet occasionaliter ad Deum se convertant et pro evasione recurrant.

Quinto[9] arguitur[10]: si malum decorat, tunc magis magis decorat et maximum maxime, per regulam theologalem.

Apparet michi quod quanto peius esset aliquid, si malitia non obstante presentaret occasionem benefaciendi, tanto melius esset universo. Sed si esset unum tantum malum quod penitus bona diminueret vel impediret, tunc non esset ipsum bonum esse, sicut non sequitur si 6 gradus sunt homini bonum, quod igitur[11] summa caliditas sit sibi bona, sicut de temptatione parva bonum est temptari, sed, si esset infinita que vinceret, non esset bona, quia parva prebet occasionem benefaciendi et magna temptatio prebet occasionem cadendi. Ad regulam theologalem sive theologicam illa intelligitur quando aliquid perficit aliud de per se secundum conditionem sue nature specifice qualiter malum non decorat bonum, nec perficit ipsum. Ymmo nec caliditas sic perficit Socratem nisi secundum gradum certum.

Sexto: infinitum bonum non permittit aliquod malum, sed Deus est bonum infinitum etc. Maior probatur quia infinite calidum non permitteret finite frigidum.

Septimo: vel difformiter se habere est per rem positivam, vel per[12] privationem alicuius debiti in esse. Si primo modo, tunc est a Deo, cum Deus sit causa cuiuslibet rei positive.

Confirmatur: si sic, videtur quod omnis actus positive malus sit a Deo male factus. Dicitur quod omne malum est privatione malum. Sed tunc est dubitatio quomodo differt peccatum commissionis a peccato omissionis, cum omne malum sit per privationem vel omissionem malum. Sed ad hoc arguitur sic: si difformiter se habere est per privationem debiti in esse. Sit hoc debitum A; hoc A, sicut non est a causa secunda, ita non est a causa prima; igitur difformitas dicitur a Deo sicut a causa secunda.

Respondetur quod dicitur a causa secunda, quia ab ea non est et debet esse ab ea, sed Deus non debet aliquid facere.

Item octavo: aliquid potest esse essentialiter malum sicut Manicheus dixit, etc. Item, omne peccatum est accidentaliter malum, sed omne per accidens reducitur ad aliquod per se, etc. Item, aliqua voluntas creata potest esse sua volitio et quia potest peccare, igitur esset essentialiter mala.

Nono, contra tertium corollarium: sequitur quod ad solam annichilationem caritatis in Socrate, Socrates fieret malus. Consequens falsum, quia sine culpa privatur, ut suppono, et probatur consequentia, quia est carentia debiti in esse. Item, malum non est nisi per privationem boni, sic esset hic, etc.

Decimo, contra secundam propositionem secunde conclusionis: Deus positive vult peccatum, vel vult non esse peccatum, quod idem est, igitur[13] non solum permittit vel non habet se indifferenter. Antecedens probatur quia alias, voluntas divina non conformaret se cuilibet recto dictamini divini[14] intellectus, sed hoc est falsum, etc.

Undecimo: sicut intellectus divinus ad verum et ad falsum, ita voluntas ad bonum et malum; sed non est verum quin sciat esse verum, nec falsum quin ei dissentiat, igitur non est bonum quin velit, nec malum quin nolit; igitur non habet se indifferenter.

Confirmatur: divina voluntas respectu alicuius posset se sistere, quod apparet falsum. Et patet consequentia, quia non est ratio diversitatis.

Duodecimo: si Deus aliquod malum non nult, sit hoc malum A futurum fiendum a Socrate istud Deus potest nolle. Ponatur in esse, tunc est transitus de contradictorio in contradictorium, etc. Dicitur: si Deus vult, ipse semper volebat, et hoc si ipsum numquam fuit. Verum quod Deus potest B nolle esse et post A velle, sed tunc B prius non est et post est. Et sic est mutatio de non esse B ad esse eius.

Tertiodecimo: omne quod fit, Deus vult; malum culpe fit; igitur Deus vult, igitur non habet se indifferenter vel nolitive.

Quartodecimo, contra primam conclusionem: si Deus iuste permitteret mala, hoc esset quia ad decorem universi. Sed probatur falsitas, quia tunc si homines efficerentur moraliter in infinitum peiores, mundus esset valde melior et pulchrior.

Quintodecimo: in statu innocentie mundus fuisset valde melior et pulchrior quam hodie, et tunc non fuissent mala, etc.

Sextodecimo: ad iustum gubernare pertinet non permittere mala fieri a suis subditis, ubi potest sine dampno et labore; sed Deus totum malum sic impedire, etc.

Septimodecimo: maxime decet iustum cavere iniusta et impedire, igitur Deum decet non permittere mala.

Octodecimo: si iuste permittit, igitur sic debet permittere, igitur Deus est debitor.

Nonodecimo: Deus omne peccatum prohibet; si igitur peccatum vult fieri, igitur quod vult fieri, prohibet, quod non videtur congruum.

Vigesimo: Deus maiorem gratiam facit illi quem in gratia conservat et eum semper a malis culpe preservat quam illi