Utrum[1] aliquando fuit licitum plures simul habere uxores.
[f. 114r] Et videtur quod non, per Glossam Genesis 5 dicentem quod Lamech primus contra morem et naturam adulterium introduxit, eo quod primus duas uxores habuit. Igitur videtur quod non fuerit licitum plures simul habere uxores.
Secundo arguitur: aut ergo fuisset hoc licitum de communi, et hoc non, per Glossam allegatam, aut ex dispensatione speciali, sed hoc iterum non, quia dispensatio que fit in occulto non excusat transgredientem legem in publico, sed numquam legitur[2] aliqua dispensatio expressa facta cum[3] patribus de pluralitate uxorum, igitur non excusabatur.
Tertio sic: magis sufficit una mulier pluribus viris quam econverso[4] unius vir pluribus uxoribus[5] , sed numquam dispensatum est ut una esset plurium virorum, ergo multo minus dispensari debuit ut plures uxores essent unius viri.
Quarto sic: dispensatio habet fieri cum paucis, non cum omnibus. In lege autem veteri permissa[6] fuit pluralitas uxorum omnibus communiter, ut colligitur ex una lege que habetur Deuteronomio 12 c, ita dicens: si habuerit homo duas uxores, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque filios, et fuerit filius odiose primogenitus, non poterit filium dilecte facere primogenitum, et preferre filio odiose, sed filium odiose agnoscet primogenitum, etc. Ergo videtur quod non fuerit dispensationis habere plures uxores.
Quinto sic: ubi est eandem causa dispensandi, debet eandem fieri dispensatio; sed multitudo cultus divini, que secundum doctores fuit causa dispensandi, ita erat necessaria in Ecclesia evangelica primitiva, sicut tempore antiquorum, ergo tunc debuit dispensari, sicut tempore antiquorum.
Sed in contrarium est beatus Augustinus Super Genesim ita dicens: “obiciuntur Iacob quattuor uxores: quod, quando mos erat, crimen non erat”, et idem in libro De[7] virginibus ita dicit ad propositum nostrum: “antiquis iustis non fuit peccatum quod pluribus feminis utebantur, neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa, sed gignendi hoc facerent”.
Respondetur quod numquam fuit licitum uni viro simul habere plures uxores absque divina dispensatione, quia indicta fuit homini et imposita a primeva coniugii institutione singularitas, ita quod unus vir esset coniugio copulatus uni uxori, Genesis 2: adherebit uxori sue – non dicit ‘uxoribus suis’ – et erunt duo in carne una. Et potest hoc ratione sic fulcri, qui contrahit cum pluribus presupposito iure coniugii et, seclusa divina dispensatione, videtur se ad impossibilia obligare, scilicet ad reddendum debitum pluribus uxoribus ipsum debitum simul postulantibus.
Item, unum virum plures[8] habere uxores est contra equalitatem federis et obligationis coniugalis, quia non venit ex utraque parte equalis obligatio ex parte unius viri et uxorum plurium.
Ad rationem primam dicitur quod Lamech auctoritate propria sine dispensatione divina plures habuit uxores, et propter hoc dicitur adulterium introduxisse, quia de iure divino debuit prime uxori fidem servare.
Ad secundam dicitur quod licitum erat habere plures uxores ex dispensatione et ad[9] improbationem dicitur quod, cum dispensatio non sit nisi iuris relaxatio, et quia ius quoddam est interius scriptum in corde, quoddam autem exterius scriptum in codice, secundum hoc est duplex dispensatio, videlicet tacita et expressa. Nunc ad propositum, pluralitas uxorum erat contra ius naturale occultum in corde scriptum, licet aliqualiter divina promulgatione expressum, ideo suffecit dispensatio divina tacita sine dispensatione expressa. Etiam dicit Apostolus ad Romanos 8: qui spiritu Dei aguntur non sunt sub lege.
Ad tertium dicitur: quamvis una mulier sufficiat magis[10] pluribus viris in remedium, non tamen in officium generationis filiorum, quia una non potest communiter impregnari sive fecundari a pluribus viris, sed econtra, plures femine possunt bene ab uno viro fecundari, etiam unus vir melius poterit preesse pluribus mulieribus quam plures mulieres uni viro.
Ad quartum dicitur quod illi, scilicet fideles in lege naturali et etiam Moysi, cum quibus dispensatum fuit propter multiplicationem fidelium pauci erant respectu multitudinis aliorum, scilicet infidelium hominum.
Ad quintum dicitur quod non erat eadem causa, quia tempore nove legis evangelice fieri debuit prolis multitudo spiritualis magis quam carnalis.
Petrus Ra.: “nichil adeo gratiose lucet in iudice sicut amare et exhibere iustitiam sine[11] omni[12] acceptione persone”, igitur quadam.
Sexto arguitur sic: omne peccatum est innaturale, sed habere unum virum simul plures uxores non est innaturale, igitur. Consequentia tenet in BAROCO et maior patet, quia omne peccatum contra rectum dictamen rationis. Sed minor probatur: nam unum virum habere simul[13] plures uxores est naturale, quia unus vir potest fecundare et impregnare plures uxores.
Ad sextum dicitur quod, secundum Philosophum 1 Yconomice, “ordinata communicatio viri et femine in animalibus irrationalibus est solum gratia prolis procreande, sed in hominibus non solum gratia illius, sed etiam gratia alterius utilitatis et commodi”, unde viri et femine sunt diverse operationes in quibus auxiliantur sibi invicem.
Collatio dominice tertie Adventus, pro clero
Iudicabit[14] in iustitia[15] . Quota allegationis, que supra postquam predicta verba per socium meum dilectum deducta sunt de[16] regibus et presidentibus, nunc[17] deducenda restant de subditis et obedientibus. Unde venerabilis Anselmus in libro Cur Deus homo sic dicit: “Iustitia est animi virtus tribuens unicuique propriam dignitatem, maiori reverentiam, pari concordiam, minori disciplinam, Deo obedientiam, sibi sanctimoniam, inimico patientiam, egeno operosam misericordiam”. Et beatus Bernardus sermone 2 De adventu Domini: Iustitia[18] est virtus quod suum est cuique tribuens. Tribue ergo tribus que sua sunt; redde superiori, redde inferiori, redde equali quod cuique debes; redde obedientiam prelato et reverentiam quarum altera cordis, altera corporis est; tribue equali consilium quo ignorantia erudiatur et auxilium quo infirmitas iuvetur; tribue subiecto custodiam, ut possit cavere peccatum, et disciplinam, ut quod minus Iustitia[19] minime[20] maneat impunitum”, hec ille. Et ergo quicumque fecerit predicta[21] , ipse se iudicabit in iustitia, que fuerunt verba vestre reverentie proposita.
In quibus notantur duo. Primo, actus discretivus mali eliminativus, quia iudicabit. Spiritualis enim iudicat omnia, Romanos 14. Secundo[22] , habitus electivus boni persuasivus, quia in iustitia. Ideo dicitur[23] Ecclesiastico 2: fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia. Et propter hoc “preclarissima virtutum videtur esse iustitia et neque Hesperus, neque Lucifer ita admirabilis. Et proverbium dicentes aiunt: in iustitia autem simul omnis virtus est. Et perfecta maxime virtus, quoniam perfecte virtutis usus est. Perfecta autem quoniam habens ipsam et ad alterum potest virtute uti, sed non solum ad seipsum”, 5 Ethicorum.
Nota[24] de conditionibus hominis sibi ratione nature intellectualis convenientes
Prima conditio homini conveniens est de turpi perpetrato verecundari, quod non convenit aliis animalibus[25] propter quod incorrigibiles et inemendabiles inverecundi dicuntur et per inverecundiam homo omnino degenerat ab hominis conditione et proprietatem rationis et intellectus deperdit, et proprietatem bestialis[26] nature assumit.
Secunda, inter honestum et turpe discernere. Animalia enim alia solum utilia et delectabilia prosecuntur.
Tertia, virtutis ordine passiones ordinare et ea que sunt in appetitu sensitivo ad rationis limitem flectere.
Quarta, speculari et intelligere, etc.
Quinta, quod solus homo est animal politicum et civile habens communicationes federare amicitias[27] et politias ordinatas.
Sexta, quod solus perfecte discipline susceptibilis propter usum rationis et est mansuetum a natura et ex consideratione presentium, preteritorum et futurorum potest gaudere vel tristari. Henricus de Hassia.