F.128R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 128r] descriptionem Dei asserere. Sic enim aliqui de facto diffiniunt dicentes Deus est bonum omni perfectione simpliciter possibili vel ymaginabili perfectum; alii vero: Deus est bonum quo nichil melius excogitare potest, et non solum sic ymmo aliis modis potest describi secundum alia eius attributa vel proprietates, passiones. Secunda pars probatur, quia genus et speciem ymmo et essentialem differentiam Dei possumus habere, igitur componendo potest eius diffinitio quidditativa assignari dicendo Deus est substantia incorporea spiritualis cognitiva intellectiva independens A. Et utor terminis pro absolutis et ly A pro differentia essentiali Dei.

Corollarium: homo potest de Deo habere diversas diffinitiones proprie dictas Dei descriptivas et quidditativas. Primum patet, quia diversa Dei attributa potest habere, igitur etc. Antecedens patet ex dictis in fundamento secunde conclusionis. Secunda probatur, quia ex diversis attributis et propriis Dei intellectus humanus potest discursive in cognitionem diversarum perfectionum essentialium Dei ratione differentium devenire, igitur potest habere diversos conceptus differentiales, igitur etc. Ultima consequentia nota, quia ex aliis et aliis differentiis specificis alia diffinitio quidditativa constituitur. Penultima consequentia patet, quia a qualibet tali summitur conceptus differentialis ex fundamento primi corollarii secunde conclusionis. Antecedens patet, quia cuilibet attributo correspondit perfectio essentialis et cuilibet proprietati seu passioni perfectio essentialis, cum quo stat quod non esset nici una quidditativa simpliciter perfecta, que scilicet esset composita ex omnibus differentiis essentialibus Dei generalibus et specificis et talis si esset, esset composita ex infinitis terminis, ymmo ex infinitis differentiis specificis cum Deo convertibilibus.

Secundum: licet nulla creatura habeat diffinitionem Dei simpliciter perfectam, creatura tamen habere potest diffinitionem quidditativam omnimodam Dei perfectionem essentialem importantem. Patet sicut tertium precedentis conclusionis.

Tertium: questio, sicut proponitur, est vera pro ambabus partibus. Pro prima ex primo corollario conclusionis secunde. Pro secunda ex tertia conclusione rationes sunt faciles hinc inde. Ave Maria gratia.


Nota de conceptibus

Nota quod[1] infra speciem specialissimam non est alia inferior. Patet ex quid termini. Secundo nota quod duo individua eiusdem speciei unum non est perfectius alio essentialiter. Tertio nota quod a qualibet convenientia essentiali adequata est abstrahibilis unus conceptus adequate representativus illa quorum est convenientia modo ex illis secundum notabile. Probatur, quia sint quatuor individua A, B, C, D unius speciei[2] quorum duo, scilicet[3] A et B sint essentialiter perfectiora C D. Tunc ab illa essentiali perfectione sive convenientia est abstrahibilis unus conceptus adequate suppositivus pro A et B qui tunc erit species ipsorum et inferior illa specie que prius fuerat assumpta pro specialissima, quod est[4] falsum. Nota quod de re spirituali et non sensata[5] sensibili non potest haberi aliquis conceptus singularis. Patet, quia conceptus singularis generatur immediate ex virtute sensationis et per consequens oportet propter hoc qui habet conceptum singularem alicuius rei quod habeat ipsius sensatam. Causa igitur deficiente deficit effectus.

Corollarium: de Deo et intelligentiis et anima intellectiva non possumus habere conceptus singulares. Declaratur ex dictis, quia talia non sunt sensata vel non possunt sentiri quia non sunt extensa. Nota quod cuiuscumque habetur notitia intellectiva per modum in prospectu cognoscitur singulariter. Nonnullus conceptus intelligibilis se intuitive representat anime. Nulla res insensibilis potest demonstrari, id est de nulla re insensibili potest haberi conceptus singularis vel vagus, scilicet cum termino communi et[6] pronomine demonstrativo ipsum singularisantem. Tales res insensibiles non possunt demonstrari. Patet, quia Deus includit conceptum singularem modo de nulla re insensibili singulari potest haberi conceptus singularis.