44v
libere et voluntarie, ipse enim peccavit libere et sic etiam perseverat libere et non necessario, posset enim non peccare et peccatum omittere vel dimittere, nullus enim necessitatur ad peccandum. Verum est quod Deus miraculose posset eum eripere, sed nult[1], quia in nullo sibi obligatur, etiam si iste disponeret se ad gratiam ex viribus suis, sicut posset, libere Deus conferret gratiam. Sed si obicitur, si similium[2] omnino[3], unum eripit et alium non.
Dicitur quod est divinum iudicium Dei et occultum, vel dicitur quod est ratio quia unus disponit se, alter autem non. Si autem concederetur quod Deus specialiter esset causa dispositionis in uno et alium non vellet disponere, tunc dicetur, ut prius, quod divina iudicia sunt nobis occulta. Vel dicitur quod Deus est liber et nulli obligatur, miseretur, igitur eius cuius vult et quem vult indurat, id est cuius vult[4] miseretur, ad Rom. 9.
Iustissime tamen quemlibet in peccato mortali potest dampnare et eius non misereri, ut quilibet diceret[5]. Potest etiam et misericorditer si vult eidem parcere et a peccato eripere, ut etiam quilibet[6] diceret. De hoc est totum capitullum 9 ad Rom. Deo gratiast[7].
Ad illam questionem ego respondi in Aula Magna anno Domini 1395 in vigilia Augustini[8].
Utrum fides katholica stare possit cum creditorum clara apparentia. Iste articulus ‘tantum unus Deus est’ est demonstrabilis. Volo igitur quod philosophus aliquis purus habeat assensum eius sic, tunc etiam Christianus qui innixus auctoritati divine[9] assentiat eidem utrum isti assensus sint eiusdem speciei; quod sic arguitur, quia isti assensus sunt de eodem obiecto et ratio obiectalis est eadem. Possibile enim est quod secundum eamdem rationem ferantur assensive unus auctoritate, alter[10] ratione; quod non videtur, quia tunc habitus acquisitus in primo esset eiusdem speciei cum fide infusa in secundo[11].
Responditur quod omnes actus[12] et habitus generati secundum motionem obiectalis motionis vel generati vi obiectalis motionis, quod isti differunt secundum differentiam obiectorum et alii non. Oportet enim ymaginari quod obiectum movens ad diversos actus diversimode movet.
Henricus de Hassia dicit quod opinio, scientia, opinio, fides sunt eiusdem speciei essentialis, sed differunt secundum rationem. Dicit etiam quod obiectum idem quandoque eodem motu movet potentias ad diveros actus et tunc diversitas provenit ex potentiis vel inpedimentis vel aliis concurrentibus. Et sic tenendo ydentitatem specificam dictorum, solum oportet[13] rationes illorum terminorum differe scientia, oppinio etc.
Omnia miracula Christi non concluserunt evidenter quod Iesus esset Deus, sed solum probabiliter generando oppinionem. Quomodo ergo apostoli firmiter crediderunt cum voluntas non possit de se libere determinare intellectum ad assentiendum sine apparentia? Si enim intellectus debet determinari ad dimittendum formidinem, non potest sine apparentia.
Nota quod omnia que viderunt apostoli non poterant generare nisi oppinionem quod Ihesus esset Filius Dei et tunc Deus infudit eis fidem firmam et propter hoc necessario ponitur fides infusa.
Nota: licet Iudei assentiant firmiter oppositis articulorum solum ex probabilibus sine formidine actuali, non tamen sine habituali. Quod enim ipsi non formidant est ex isto, quia affectio voluntatis tollit formidinem. Sed si[14] deposita affectione intuerentur rem intrinsecus, inciperent omnino formidare. Sed fidelis quanto plus intueretur rem intrinsecus depositis malis affectionibus, tanto intensius credit, sine formidine actuali et habituali. Et hoc apparet in istis qui maxime abstracte vixerunt et maxime speculati sunt. Isti enim aliis hominibus firmius crediderunt semper, ut docuit experientia, nullam habentes penitus formidinem, nec actualem, nec habitualem.
Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. Nota: Thomas, ex hoc quod palpabat vulnera, credidit illam veritatem, quod ille homo est idem qui fuit mortuus in cruce et exinde disponebatur ad credendum quod ille homo est Deus etc. Et ergo verum est quod, quia vidit, credidit etc.
Nota: in lumine naturali nullus scivisset evidenter solvisse paralogismos factos contra articulos fidei, sed iam divinitus sunt informati, ita quod scimus solvere modis et viis qui et que non fuissent nobis noti modo naturali.
Nota quod difficilius est credere Deum esse unum in essentia et trinum in personis, quam unam ydeam communem multipliciter personatam sicut ponit Plato. Propter hoc, quia credi poterat hoc repungnare divine inmensitati, scilicet simplicitati. Et etiam poterant oppinari quod sic essent plures dii quam omnino impossibile est. Tale autem non sequitur ex opinione Platonis.
Contra primam conclusionem. Probatur quod evidentia de articulo diminuit meritum. Quia ille plus meretur qui ex toto et ex omnibus viribus innititur auctoritati fidei quam ille qui etiam innititur rationi. Ratio enim non movet in ratione amoris Dei. Item, per hoc quod innititur rationi minus innititur Deo et auctoritati eius, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Item, primus innititur ex totis viribus illi ratione cuius fides est meritoria, scilicet auctoritati Dei et alter non. Item ‘ille minus te Deum diligit qui aliquid preter te diligit, quod non propter te diligit’, ut dicit Augustinus. Ergo ille qui credit Deo propter se solum plus meretur quam ille qui credit propter aliud quod non est Deus. Quale est ratio vel evidentia, quia ergo secundus non tante nec ita pure[15]
(notae in infera marg.)
H.H. Nichil difficilius creditum est ver remotius a sciendi principiis cogitatum est quam misterium ineffabilis Trinitatis.
Augustinus, 10 Confessiones, capitulo 30: ‘Minus te amat qui tecum aliquid adamat quod non propter te amat’.