Quare[1] Apostolus mundi rector electos suos velit[2]
[f. 25r] Quare Apostolus mundi rector electos suos velit potius esse pauperes quam divites, potius debiles quam fortes, subiectos quam presides, mestos quam inaniter letos, humiliter vestitos quam gloriose indutos? Quis nesciat hunc pii Patris esse morem erga filios cariores et optimi domini, erga servos fideliores, et ut citius offensas eis dimittat et occasiones offendendi removeat? Si ergo hunc morem Creator Deus suis constituit creaturis, quomodo eumdem erga filios et heredes regni sui non servaret? Utique servat! Quid ergo mirum si Deus suis electis divitias deneget, honores mundi subtrahat, in altum non elevet, voluptates restringat, et cetera omnia que ipsis occasiones peccandi esse possent removeat? Quod autem divitiarum excessus, altitudo presidentie, voluptates, honores mundi, et ornatus seculi multis occasio peccandi sint et fuerint et plurimos in corpore et anima perdiderint, nemo ambigere potest qui hystorias divinas transcurere[3] non neglexit. Docent namque luce clarius huiusmodi tamquam precipitis mortis et fauces inferni fugienda ab hiis qui celestia cupiunt. Nec solum hiis dissuasa leguntur in divinis litteris, ymmo et in humanis, et insuper omnibus qui virtutum culmina et scientiarum fastigia ascendere querunt, etiam philosophorum documentis reperiuntur tamquam perfectionis impedimenta et vitiorum fomenta multipliciter interdicta. Hic multis allegationibus que cuilibet in promptu sunt obmissis.
Videamus[4] si status alte presidentie non est fortis occasio ruine in peccata, que sit causa quod inter reges quot habuit populus Israelis solum quattuor leguntur fuisse boni. Si etiam enumerare velimus cesares catholicos, a primo usque ad novissimum, qui hodie regnat, puto quod vix unum sanctum invenies et paucissimos virtutum fama in cronicis laudatos. Si et summos pontifices, a Petro usque ad presens, numeremus, paucos respectu tot qui precesserunt reperiemus sanctos, paucos pro virtutum excellentia aut pro operibus strenuis cronicis annotatos. Quid adhuc si episcopos qui se in qualibet dyocesi successerunt recenseamus? Puto quod idem inveniemus. Et forte multas dyoceses in quibus nullus episcoporum sanctitatis aut probitatis memoriam reliquit. Sed aliquorum, ut inutilium, periit memoria cum sonitu. Aliquorum mansit longo temporis tractu, sed in maledictione; et hoc ratione destructionis episcopatuum, ratione tyrannidis in clerum, ratione oppressionis pauperum, cupiditatis temporalium, ambitionis honorum, extensionis voluptatum, et viciorum similium, quorum plurimi post mortem signa hic reliquerunt: signa vanitatis et impietatis, et nulla virtutis aut probitatis, in memoriam maledictionis sempiterne.
Quare[5] autem tam paucos de statibus alte presidentie contigerit virtutum tytulis et probitatum memoriis efferri de facile occurrit diligentius animadverso: quod altorum ceteris eminentium pronior est ruina pro eo quod patentius ventorum impulsibus et tempestatum exponitur ictibus. Et iterum: nonne de facili superbit qui se cunctis superiorem conspicit? Audacius opprimit qui se maiori potentia precellere sentit. Licentius peccat quem nemo corrigere audet. Facilius labitur quem turba ducit adulatorum. Largius voluptati indulget, vanitati concedit, qui omnibus affluit. Ceterum faciliter multa negligit, cui cura de multis incumbit. Strictior ab eo ratio exigitur, cui de maioribus creditur. Hec cum similibus sunt que prudenter a Patribus prioris evi pensata fecerunt, ut prelationes sublimes et presidatus altos non quererent, sed toto conatu fugerent et vix magnis instantiis compulsi, quandoque aliquid de illis grandi cum tremore acceptarent. Ex hoc[6] pensate quanta sit presumptio in quibusdam moderni temporis clericis indignis respectu veterum nullius momenti, qui nihilominus ad omnem prelaturam se presumentes ydoneos querunt eas omni via et modo, ut servitiis principum, precibus regum, propinis pecuniarum[7]. Nec curant quibus mediis attingant dummodo que cupiunt obtineant. Iam diebus nostris ad hoc deventum est quod amplius exemplo priorum nullus queritur aut compellitur ut regnet, sed sic modo est quod nullus nisi querat et satagat regnabit. Iam ex hiis puto satis declaratum quare optimus universi gubernator electos suos velit potius in statu humili secure consistere quam in sublimi ruinam exspectare, potius hic rerum copiis carere quam earum habundantiis causam peccandi recipere.
Hic[8] potest queri in quo sit maior occasio peccandi, videlicet an in excessu divitiarum vel in excessu miseriarum. Si utrumque causas peccandi non preberet, utique Salomon non dixisset: mendicitatem et divitias ne dederis michi, tribue tantum victui meo[9] necessaria, ne forte saturatus illiciar, id est attrahar[10], ad negandum et dicam ‘quis est Dominus?’ aut egestate compulsus furer aut periurem nomen Dei mei – Prov. 3[11]. Si etiam excessus divitiarum non daret plures et fortiores peccandi occasiones, quare ferre omnes prioris evi patres, qui sancte et religiose vivere instituerunt, divitias cum honoribus mundi spreverunt et spretis mundi pompis amplexati sunt status humilitatem et parvitatem? Ibi ergo securius se vitam posse transigere presentem cognoverunt. Et quare hoc nisi status inopie et adversitatis minores haberet peccandi occasiones et causas fortiores profectus virtutum quam status divitiarum et mundane prosperitatis? Consequenter ergo, si[12], ut Salomon innuit, tam divitie quam paupertatis miserie occasiones prestant peccandi, consequens esse[13] videtur quod divitie habundantiores prebeant occasiones maiores; similiter, quod miserie graviores sint cause peccandi fortiores. Et si ita est, tunc sicut de excessive divitibus pauci reperiuntur boni, ita de excessivis miseris pauci sunt iusti. Videtur tamen verisimilius quod plures sunt boni de secundis quam de primis. Quid hic amplius immorari* vellet et clarius videre, in proposito enumerare poterit partialiter utriusque status, scilicet divitiarum et miseriarum propria vicia, quibus adinvicem comparatis pateret de facili quis eorum habeat causas fortiores peccandi.
Ulterius, ex dictis sequitur: conferentibus esse ceteris paribus ad spiritualiter et perfecte vivere secundum virtutes infra temporalium sufficientiam mediocriter consistere, quam illam superflue excedere.
Tertio aparet quod[14], [f. 25v]