[f. 110v] recte actiones morales extra caritatem facte, habentes dignificare seu dignos reddere bonis exterioribus, utpote honoribus, divitiis et presidentiis[1] etc. Que licet Deus pro talibus virtutibus plerumque det prestitis ex causis dictis et dicendis, verumptamen regulariter non disposuit pro illis dare divitias, honores, presidentias et huiusmodi sicut pro virtutibus primi gradus disposuit dari bona celestia in eis perseverantibus, quia solis virtutibus secundi et tertii gradus, quantumcumque perfecte fuerint et perseveraverint, nichil boni in premium correspondet post hanc vitam, ut patet 1 Ad Corinthios 13, ubi dicitur: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, si tradidero corpus ita ut ardeam etc. Nec pro ipsis a Deo deputata sunt regulariter in premium bona exteriora sub decursu huius saeculi, quia sepe magis boni moraliter in illis deficiunt et minus boni habundanter, igitur.
Dubium est : quid Deus daturus sit prestitis pro operibus que quandoque fecerunt in caritate[2] .
Aliud dubium est : cum Deus reddet unicuique secundum opera sua quid redditurus sit prestitis pro operibus[3] que multi eorum faciunt et fecerunt ex caritate.
Responditur quod nichil boni in futuro seculo, quia opera illa[4] per ultimum mortale vel precedens aliquid mortificabuntur et sic[5] iuste nichil perfectionis vite ratione illorum operum eis reddetur qui in eis non perstiterunt.
Non nego[6] prestitos ratione operum ex caritate factorum remissius in inferno habere posse. Etiam talibus operibus a fortiori mereri videntur bona huius seculi quam infideles virtutum operibus de secundo et tertio gradibus. Unde quod operibus virtutum primi gradus non repugnet[7] , ut habeant se in ratione meritorum, respectu temporalium, apparet ex hoc quod fidelibus veteris legis pro operibus vere iustitie promissa fuit habundantia bonorum seculi huius. Non tamen tamquam premium principale et ultimatum, sed tamquam premium umbratile in quo finale premium figurabatur[8] . Temporalia igitur tempore Veteris Testamenti se habebant quodammodo in ratione premii respectu operum vere iustitie. Sub Novo autem Testamento videntur solum spiritualia et celestia se habere in ratione premii operum vere virtutis que ex gratia gratificante procedit, quia Christus non promisit temporalia observatoribus legis sue[9] , sed dixit eis: primum querite regnum Dei et iustitiam eius et omnia hec adicientur vobis[10] , quasi diceret ‘non debetis illa observatione legis querere ut olym, sed gratis adicienda exspectare’.
Nolo putari ex prehabitis casis quod omnis prestitus sit in hoc seculo copiosius bona recepturus aut temporalium habundaturus[11] , quia etsi plurimi eorum habeant hic aggregationem[12] temporalium quasi felicitatem, a qua subito descendent ad miserie eterne calamitatem.
Verumptamen etiam ipsorum plures de temporali miseria et infelicitate extrema descendunt ad eterna supplicia. Multorum enim pena dampnandorum hic incipit et incepit et incipiet in eternum continuanda. Electorum vero neminem puto de tali et tanta temporali prosperitate et felicitate ascensurum immediate ad celum, de quali et quanta multi prestitorum descendunt ad infernum. Stat tamen electorum multos hic usque in finem vite habundare bonis temporalibus et post vitam adipisci felicem in celestibus; et sunt illi qui servant illud prophete: si divitie affluant nolite cor apponere et similia. Verum quod plerumque et quasi de communi cursu electi de inopia et miseria huius mundi transeunt ad gaudia celestis regni. Et non numquam ymo frequenter de extrema miseria presentis vite transeunt sine medio ad gaudia glorie eterne. Ex istis elici possunt aliqua. Primo [f. 111r]