F. 48R
Anonymus
(Edidit Isabela Grigoraș)

48r

ydee platonice ut humanitas communis, asineitas communis, et animalitas communis, tunc homo et asinus adhuc differunt specie essentialiter et conveniunt tamen essentialiter in communi animalitate.

Item, hoc quod dicitur quod sunt tantum tres personales proprietates, quarum quelibet est convertibilis[1] cum persona et eam constituit, ut paternitas, filiatio, processio, contra: li ‘innascibilitas’ etiam est proprietas Patris etc.

Item, adhuc probatur quod li ‘ingenitus’ non est notio[2], quia ipsum non dicit aliquam specialem proprietatem Patris etc. Antecedens probatur per Sanctum Thomam pars prima, quaestio 33, articulo 4, in solutione primi argumenti, ubi dicit quod ‘ingenitus’ negationem generationis passive importat. Et ad hoc allegat Sanctum Augustinum 5 De trinitate, dicentem sic: “Tantum valet quod dicitur ‘ingenitus’ quantum valet quod dicitur ‘non filius’.

Item, Sanctus Thomas in eodem articulo, in solutione tertii argumenti, volens salvare quod li ‘ingenitus’ sit relativum dicit quod quia ‘genitum’ relationem importat, ideo li ‘ingenitum’ etiam significat relationem, quia ‘ingenitum’, sicut ipse dicit, tantum valet sicut ‘non genitum’. Sic enim dicit quod negatio reducitur ad genus affirmationis et subdit quod Pater ingenitus a Filio genito distinguitur secundum relationem inquantum scilicet relatio Filii negatur de Patre. Ex quibus omnibus concluditur quod li ‘ingenitus’ non dicit aliam relationem nec proprietatem quam ly ‘genitus’, licet negative eam importet.

Item, peto quid diffinitive debeat dici notio.

Item, ymago est notio et verbum etc.

Damascenus, libro primo, dicit quod in divinis omnia sunt unum preter generationem et processionem, ergo per modos absolutos non est distinctio. Determinatio etiam Ecclesie idem habet que[3] dicit expresse personas distingui solis relationibus. Augustinus De fide ad Petrum: quod quia aliud est genuisse quam natum esse et aliud natum esse quam processisse, ideo alius Pater, alius Filius, et alius Spiritus Sanctus.


Nota de predestinatione[4]

Si querit aliquis laycus quare Deus creavit unum quem scit et prescivit dampnandum, potest sibi sic responderi primo quod fecit ad declarationem iustitie.

Secundo sic: quod Deus creavit quemlibet hominem ad beatitudinem et vult eum beatificari, et sic etiam malum creavit ad beatitudinem, sed ipse noluit eam recipere et libere ammisit beatitudinem per peccatum. Imputent enim sibi ipsis non Deo. Item, Ecci. 15 dicitur Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui, adiecit mandata et precepta sua, si volueris mandata coservare, conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere. Apponit tibi aquam et ignem ad quodcumque volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, et quod placuerit ei[5] dabitur illi. Et infra in eodem capitulo: Nemini mandavit impie[6] agere et nemini dedit spatium peccandi et multa alia ad propositum. Ipsi enim vult omnes homines salvos fieri[7].

Sed de alio vulgari quo ipsi dicunt quod omnia sunt previsa quasi necessario eveniant, dicunt enim sic: es sol sui.

Arguatur eis sic: si sic, tunc etiam omnia necessario evenirent. Patet, quia Deus omnia prescit que eveniunt. Quare igitur tu sic laboras cum[8] conatu pro divitiis? Si enim ipse necessario evenirent tibi, non oporteret te sic laborare. Item, sic tu deberes de mane manere in lecto tuo, quia omnia equaliter evenirent tibi. Si enim debes commedere, necessario comedes, et sic portabitur tibi ad lectum. Si debes invenire thesaurum, invenies necessario. Et laycus non sciret ultra respondere, quia quilibet eorum dicet se libere operari et laborare pro divitiis, quia posset dimmittere si vellet. Dicatur igitur eis quod sic etiam oportet pro beatitudine laborare orando, ieiunando, bona faciendo.

Verum quod tritus philosophus responderet quod omnia de necessitate evenirent, scilicet et effectus et media et opera et labores, ita quod, si ego laboro pro divitiis, ego necessario laboro. Sed hec est heresis omnium perversissima, quia ipsa tollit totum fundamentum nostre fidei. Item, hoc etiam est contra opinionem vulgarem qui dicunt se libere posse aliquid facere vel non facere, ut orare vel non orare. Est etiam illud contra maximos philosophos, ut contra Aristotelem, Senecam, Tullium et Platonem, qui omnes ponunt libertatem oppositorum.

Nota etiam de mutatione scientie Dei, de qua communiter arguitur quod Deus scit me iam sedere, me sedente et, postea me stante, scit me non sedere saltem eo ipso quia ego non sedeo, ita quod sola existentia vel non existentia rei est sufficiens sine pluri ad hoc quod Deus dicatur scire propositionem. Sic Deus scit Antichristum futurum et, postquam hec[9] est vera ‘Antichristus est’ Antichristo existente, Deus scit Antichristum esse solum eo ipso, quia Antichristus est, ita quod scientia Dei non mutatur secundum se, sed Deus dicitur sic vel sic scire solum denominatione exteriori vel solum ex eo quod res sic vel sic se habet, ita quod ad scire Dei hoc vel illud sufficit sine pluri quod res sic vel sic se habeat. Non tamen dico quod sic vel sic esse rei sit causa scientie Dei, sed potest dici causa occasionalis illius, scilicet quod Deus dicitur scire sic vel sic esse, propter hoc quod non potest sic vel sic esse quin hoc Deus sciat sine sui mutatione. Si ergo Deus iam[10] scit me[11] sedere et postea non scit me sedere, non est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione rei, quia ego mutor, sed bene sine mutatione Dei, non enim oportet mutari rem pro qua supponunt termini propositionum contradictoriarum, scilicet ‘Deus scit’ etc., sed sufficit quod alia.



Ex Holkot


Qui confidunt in illum, intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum[12] et pax est electis eius – Sap. 3.

Circa quod nota quod virtutibus theologicis indigemus in presenti ad hoc quod in finem supernaturalem convenienter ordinemur, scilicet fide, spe et caritate. ‘Quoniam donum et pax est electis eius’ quasi dicere pax eterne beatitudinis que est futura electis est donum liberaliter et supra condignitatem passionum presentium premiantis. Rom. 8: non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam.

Utrum homo adiutus gratia posset mereri vitam eternam ex condigno.

Et videtur quod non. Non sunt condigne passiones – Rom. 8; sed sanctorum passiones, sed maxime meritorie; ergo nulla opera hominis sunt condigna ad vitam eternam.

Ille qui reddit alicui debitum quod ei debet nichil meretur apud eum. Sed quidquid possumus pro Deo facere debemus Deo et adhuc amplius deberemus si amplius possemus, [48v]