F.102V
Henricus de Oyta
(Edidit Mihai Maga)

[f. 102v] in[1] perseverantia”. Servus namque qui peccat in dominum suum tanto magis ingratus efficitur quanto diutius ad optinendum indulgentiam tardat, etiamsi nullum aliud de novo peccatum superaddat.

Secundo modo[2] fit ista aggravatio ex eiusdem peccati reiteratione. Et quoad hoc dicit Augustinus ubi supra: “consideret peccator qualitatem[3] criminis in ipsius vitii multiplici exsecutione” et de utroque est illud Gregorii “Quod potentia...”, Extra, “De consuetudine”, capituli finali: “tanto sunt graviora peccata quanto diutius infelicem animam detinent alligatam”.

Tertio modo fit ex lapsu in aliud peccatum propter diuturnitatem more in primo. Nam secundum Gregorium in Moralia et allegatur a Magistro 2 Sententiarum, distinctione 36: “peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit”. Unde per moram diutinam in peccato onus et culpe et pene crescit in peccatore ipsum premens et de die in diem debiliorem reddens. Ideo ait Psalmista: sicut honus gravate etc.

Quarto[4], ad hanc difficultatem facit ipsius peccatoris illaqueatio que significatur per hoc quod Lazarus ligatus erat pedes et manus institis. Peccata namque in consuetudinem ducta instite sunt et funes quibus in peccatore alligantur pedes, id est amores ut eos a prava delectatione abrumpere non possit, et manus, id est opera in quibus delectatur, que semper manent prava manente delectatione. Unde in Psalmo 9: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator; quia secundum Augustinum et Glossam ibidem: ipsa peccata que sunt opera manuum eius et non Dei, sibi sunt cruciatus et tormenta quibus cruciatur et ligatur. Proverbiorum 5: iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.

Quinto, ad hanc difficultatem facit ipsius peccatoris a Deo elongatio. Quanto enim aliquis in peccato diutius moratur, tanto amplius a Deo elongatur; et ideo, tanto difficilius redire potest ad ipsum sicut patet in distantia locali. A[5] Deo autem se elongat qui ab eius amore se separat. Unde elongatio ista non est per localem distantiam, sed per dissimilitudinem[6], per amorem enim homo est similis Deo, quia amor transformat amans in amatum et etiam in hoc est similitudo quod sicut Deus est iustus, pius et bonus, ita et[7] amans Deum, sed non amans Deum seu ab eius amore recedens dissimilis est Deo, cum sit impius, iniustus et malus. Unde in Psalmo 72: quia ecce qui elongat se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te[8]. Ideo Ysaie 55[9] nos hortatur propheta dicens: querite Dominum dum inveniri potest et invocate eum dum prope est.

Sexto, ad hanc difficultatem facit multiplex ipsius peccatoris ad mortem appropinquantis occupatio. Tunc enim occupatur infirmitate et varia mundanarum rerum quibus se immiscuit sollicitudine que mentem eius a Deo occupant, ut de Deo et anime sue salute eum cogitare non sentiat. Unde Ieronymus: “dum infirmitate opprimeris, non potes aliud cogitare quam sentis”, quod intelligendum est de homine carnali carnaliter assueto.

Septimo, ad hanc difficultatem facit Dei oblivio. Iustum enim est ut a Deo oblivioni tradatur moriens qui noluit esse memor Dei vivens. Unde talibus dicturus est Deus: nescio vos, Matthei 25, quasi dicens: ideo vos desero, quia per meritum vite non agnosco. Omnis enim perseverans in peccato Deum contempnit, cuius mandatum postergum suum proicit, et ideo iustum est ut a Deo contempnatur, iuxta illud Ysaie 33: ve qui predaris! et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris?

Octavo, ad hanc difficultatem facit dyabolus insidiosa impungnatio, quia hominem in peccato perseverantem dyabolus maxime circa finem vite impungnat sciens quod, si tunc hominem amiserit, decetero eum non recuperabit. Unde Genesis 3 dicitur serpenti: tu insidiaberis calcaneo eius. In calcaneo, qui est extrema pars hominis, cum sit infima pars pedis, que sub talis est, intelligitur finis vite, cui dyabolus maxime insidiatur intantum quod aliquando multis annis ante mortem provideat, unde hominem in morte detineat. Facit enim quandoque hominem de iniusto lucro ditari et exaltari et in divitiis a Deo spem suam ponere, ut etiam in morte caro doleat deserere, iuxta illud Ecc<lesiastici> 41: o mors, quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem habenti in substantiis suis. Quod attendens propheta in Psalmo 48 querit in persona impiorum: cur timebo in die mala? et respondet dicens: iniquitas calcanei circumdabit me. Ubi, secundum Gregorium, per calcaneum intelligitur finis vite hominis, cui maxime insidiatur dyabolus.

Nono, ad hanc difficultatem facit in adversum desperatio. Unde Cain[10] desperans de venia[11] dixit: maior est iniquitas mea quam ut veniam merear, Genesis 4. Et merito eis hoc contingit, quia spem suam posuerunt in vanitate et in rebus caducis, non in Deo, ideo occurrentibus adversum merito deseruntur a Deo et quia consolationem non habent in se, nec in mundo, quid ad restat, nisi desperatio? Ad Deum enim recurrere non consueverunt, sed ad mundi oblectamenta que amaverunt et ideo illis deficientibus et in contrariam qualitatem versus nullus eis patet exitus tribulationis et ita incidunt in laqueum desperationis. Unde Augustinus super illud Psalmi 36: peccatores peribunt: “quod autem facit malus homo cum ceperit tribulari? Foris nichil habet, ablata sunt omnia, in conscientia nullum solatium est. Non est quo exeat, quia dura sunt; non est quo intret, quia mala sunt. Consolatio non est in externis, non est in internis”.

Quarto principaliter[12] ad accelerationem conversionis et[13] penitentie movere debet hominem multiplicitas iniquitatis et malitie ex dilatione penitentie excrescentis. Ille enim qui differt converti iniquus est in Deum, in angelum, in semetipsum et in proximum.

In Deum duobus modis inique agit.

Primo, quia contempnit eum misericorditer vocantem ad eternum regem, cum ipse perpetuum meruerit supplicium. Romanos 2: an divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contempnis? Unde Gregorius: “debemus saltem misericordiam Dei erubescere, si[14] nolumus eius iustitiam formidare”.

Secundo, inique agit in Deum, quia multitudinem divine misericordie vertit in arma malitie, et unde habet causam Deo serviendi et gratias agendi, occasionem sumit rebellandi dum de Dei presumens misericordia in sua contra Deum perdurat malitia et protervia, et ex eo quod Deus debeat aut velit eum misericorditer exspectare, proponit diutius eum offendere. Romanos 2: ignoras quoniam benignitas dei ad[15] penitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die ire.

Inique etiam agit in angelum ad sui[16] custodiam deputatum. Cui pro reverentia quam ei impendere deberet irreverentiam exhibet, cum coram eo abhominationes suas non veretur commitere vel in ipsis iam[17] commissis permanere. Unde Bernardus: “quovis angulo, quovis diversorio reverentiam habe angelo tuo. Nec audeas illo presente quod me vidente non auderes?” Et merito debemus angelis reverentiam qui pro nostra salute tanta faciunt diligentiam, ut nostre salutis aquisitio sit eis exultatio, iuxta illud Luce 15: gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.

Inique etiam agit in seipsum dum se potius facit malum quam bonum, mortum quam vivum, membrum dyaboli quam Christi, nichil habentem quam omnium bonorum esse possesorem[18] aut participem filium perditionis quam eterne beatitudinis et salutis. [f. 103r]