F.159V
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)

[159v] Apostolus[1] Ad Gal. 4: Ubi venit plenitudo temporis, etc.; ubi Glossa: Plenitudo temporis est quod prefinitum fuit a Deo Patre quando mitteret Filium suum, sed Deus Pater omnia disposuit sua divina sapientia iuxta illud Psalmi: Omnia in sapientia fecisti. Fuit ergo perfecta et consumata congruentia temporis[2] Christus natus est, sic non fuit conveniens quod a humani generis Deus innovetur. Respondetur[3]: Et ideo notanter per Apostolum plenitudo temporis appellatur.

Sed forte diceret hic aliquis: Videtur[4] quod congruentius fuisset salvatorem nasci statim a principio humani generis vel post peccatum hominis. Incarnationis enim opus ex immensitate divine caritatis processit, secundum illud Eph. 2: Deus qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos in Christo[5], etc. Sed caritas non tardat subvenire amico suo dilecto necessitatem patienti secundum illud Prov. 3: Ne dicas amico tuo vadere et ˂re˃vertere et[6] cras dabo tibi cum statim possis dare, ergo Deus pater Christi nativitatem non debuit tanto tempore ˂differ˃re, sed statim a principio vel post peccatum humani generis salvatorem mittere[7].

Respondetur secundum sanctum Thomam in ultima parte q. 1 ar. 5: Quod non fuit conveniens a principio humani generis Deum incarnari vel nasci, quia opus incarnationis ordinatum est ad reparationem humane nature, sed ante peccatum non indiguit reparationem iuxta illud Matth. 9, ubi Christus dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus; non enim veni vocare iustos, sed peccatores[8]. Sed nec statim post peccatum fuit conveniens Deum incarnari et nasci, et sic propter quatuor.

Primo[9] propter conditionem humani peccati quod ex superbia provenerat, et ideo eo modo liberandus erat homo ut humiliatus recognosceret se liberatore indigere. Unde super illud Gal. 3: Ordinata per angelos in manu mediatoris; dicit Glossa: Magno Dei consilio factum est, ut post hominis casum non subito Dei filius mitteretur. Reliquit enim prius Deus hominem in libertate arbitrii, in lege naturali, ut sic vires nature sue cognosceret. Ubi cum deficeret, legem accepit. Qua data, invaluit morbus; non legis, sed nature vitio, ut ita cognita sua infirmitate clamaret ad medicum et gratie quereret auxilium[10].

Secundo[11], propter ordinem promotionis in bonum, secundum quem ab imperfecto ad perfectum proceditur. Unde Apostolus dicit 1 Cor 15: Non prius spirituale, sed quod animale, deine quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus de celo, celestis.

Tertio[12], propter dignitatem ipsius verbi incarnati, quia super illud Gal. 4: Ubi venit plenitudo, dicit Glossa: Quanto maior iudex veniebat, tanto preconum series longior precedere debebat.

Quarto[13], ne fervor fidei temporis prolixitate tepesteret, quia circa finem mundi refrigescet caritas multorum, Matth. 24; et Luc. 18 dicitur: filius hominis veniens putasne inveniet fidem in terra[14]?

Hic iam, fratres karissimi, diligenter libeat attendere an ne ista nostris impleantur temporibus. Nam utique moderni temporis hominum dispositio patenter ostendit quantum in respectu ad eos, que erant in primitiva ecclesia, caritas refriguit, tunc enim caritate conglutinante multitudinis crendentium erat cor unum et anima una, Act. 4. Nunc vero tali glutino deficiente facta est, et in universali ecclesia, et ita ut nunc videantur advenisse illa tempora, de quibus ait Apostolus 2 Thym[15]. 3: Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blashemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine benignitate, sine pace, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Per tales autem fiunt contentiones et scismata, et perturbatur ecclesia, et videt* contra tales nunc exurgeret miles strenuus qui ascenderet ex adverso, et opponeret murum pro domo Israel, que est ecclesia Dei viventis, et staret in prelio in domo Domini. Henricus de Hassia.


Nota de cognitione divinarum personarum


Nota quod nulla cognitione abstractiva individuali vel specifica precise habente divinitatem vel personam pro obiecto, que nata est causari, aggregatione intuitiva previa Dei cognosci potest una persona alia non cognita. Probatur, quia tales abstractive sive sint individuales sive specifice habent omnis eadem et precise eadem pro obiectis, que habent ipse intuitive eis correspondentes secundum naturam previe. Sed quelibet talis intuitiva habens unam personam pro obiecto habet et quamlibet, quia impossibile est ut aliquid per novam visionem videatur per se, quin ipsum concauset active tamquam obiectum visionem illam. Sed nichil aliud a Deo supplere potest activitatem Dei obiectivam respectu visionis eandem, igitur ad hoc quod Deus de novo videatur, requiritur necessario quod Deus ipse tamquam obiectum concausat illam visionem. Sed opera trium personarum ad extra dividi non possunt, igitur si aliqua persona divina causet aliquem actum visionis cognitionis intuitive active per motum obiecti, oportet eo ipso quod quelibet persona divina visionem illam causet sicut obiectum causat visionem sui. Quod autem causat visionem sui sicut obiectum in potentia visiva, hoc per istam videtur, igitur impossibile est personam aliquam divinam videri quin quelibet videatur. Et dixi notanter de illo quod videtur per se propter hoc quod solum videtur per accidens, scilicet quia est subiectum illius quod per se videtur, vel quia inest illi quod per se videtur. Hec Adam in questionibus suis.


Footnotes

[1]Apostolus] ˂Regula˃: In omni consequentia bona scita esse bona; si aliquid est dubium, consequens non ˂est˃ negandum. Regula: Dubitato antecedente in consequentia bona scita esse bona, consequens non ˂est˃ negandum. Regula*: Copulativa cuius una pars est dubitanda, ipsa tota copulativa est dubitanda. Regula: Disiunctiva inp˂possibilis est˃ cuius ambe partes sunt inpossibiles. nota in marg. sup. Nota quare Christus voluit differre incarnationem suam. Henricus de Hassia nota in marg. sin. ms.
[2] temporis] quo add. sed del. ms.
[3] sic… Respondetur] add. in marg. ms.
[4] Videtur] sup. l. ms.
[5] propter…in Christo] add. in marg. sup.; qui* voluit quasi* mittere Filium add. sed del. ms.
[6] et] creas add. sed del. ms.
[7] mittere] Notandum est quod dicitur Gal. 4 … plenitudo temporis, misit Deus Filium ex muliere, ubi dicit Glossa ** 3* etc., supra. add. in marg. sin. ms.
[8] peccatores] Luc. 19: Venit enim querere salvum facere quod perierat. Sed nec etc. add in marg., sed del. ms
[9] Primo] 1 add. in marg. ms.
[10] auxilium] Et beatus Thomas alibi. in marg. ms.
[11] Secundo] 2 add. in marg. ms.
[12] Tertio] 3 add. in marg. ms.
[13] Quarto] 4 add. in marg. ms.
[14] terra] …desperarent … etc… Non venit medicus * omnes fuimus … add. in marg. ms. Ad argumentum dicitur quod caritas non differt amico subvenire, salva tamen negotiorum opportunitate et personarum conditione. Si enim medicus a principio egretudinis medicinam daret infirmo, minus proficeret vel magis lederet quam iuvaret. Et ideo, etiam Dominus non subito incarnationis remedium humano generi exhibuit, ne illud contempneret ex superbia, si prius suam infirmitatem non cognosceret. nota in marg. inf. ms.
[15] Thym] Cor. Add. sed del. ms.