F. 3R
MAGISTER IOHANNES BERWARDUS
(Edidit Ioana CuruČ›)

create terminare, cum ipse sit infinite potentie, nec etiam ex parte creature, cum tales propriis suppositatibus possint carere.

Secunda probatur, quia non potest aliqua essentia[1] manere essentialiter et desinere esse essentia, igitur.

Propositio prima: nulla potest esse res creata vel creabilis cui esse suppositum vel personam sit denominatio essentialis. Patet, quia alias posset aliquod suppositum creari cuius suppositatem divinum suppositum non posset supplere, quod est falsum.

Propositio secunda: solum est una natura rationalis que per omnimodam et plenariam reditionem ad se et omnis tendentie in aliud penitus abnegationem est subsistentia personalis. Patet, cum solam divinam naturam absolute impossibile sit esse partem vel formam inhesivam vel supposito, quod non est ipsa inniti suppositaliter, igitur.

Propositio tertia: summus gradus et modus existendi personaliter oritur a priori ex[2] omnimoda illimitatione alicuius nature rationalis ad aliud preter ipsam. Patet ex dictis.

Conclusio secunda: licet nulla res que non potest esse suppositum sit alteri unibilis ypostatice, quodlibet tamen suppositum speciei superioris suppositatem suppositi inferioris potest absolute terminare. Prima pars patet, quia nichil est alteri unibile ypostatice nisi per ipsum suppositanti aliqua denominatio suppositalis communicat. Sed hoc non[3] fit ratione rei que non est nata esse suppositum, igitur etc.

Secunda probatur, nam tendentia suppositi inferioris ad subsistere naturaliter de facto terminatur suppositante essentialiter inferiore quam sit suppositas suppositi speciei superioris, igitur suppositas superior sufficiens est suppositatem inferiorem terminare.

Propositio prima: licet Verbum divinum in triduo mortis fuerit anime et corpori unitum, neuter tamen fuit ypostatice copulatum. Primam partem communiter concedunt doctores. Secunda patet ex conclusione.

Secunda propositio: multis modis aliis quam ypostatice Deus est unibilis creature.

Tertia propositio: licet active depersonare naturam humanam in Christo esset infinite potentie, non tamen quodlibet ipsam depersonatam suppositaliter terminare.

Tertia conclusio: sicut eadem persona plures humanitates vel alias naturas creatas numero vel specie differentes potuit assumere ypostatice, ita eandem humanitatem vel naturam aliam creatam poterant assumere plures persone divine. Prima pars patet, quia eque bene Verbum divinum suppositare potest plures naturas creatas solo numero vel[4] specie differentes sicut unam, igitur etc. Sed secunda pars probatur, quia sicut Filius supplet suppositatem humanitatis assumpte, ita tam Pater quam Spiritus Sanctus eandem suppositatem supplere possunt, sic quod utroque talis humanitas vere subsisteret seu suppositaliter existeret, igitur etc. Assumptum patet, cum quelibet persona divina tantam habeat virtutem supponendi naturam creatam sicut alia.

Confirmatur, nam non apparet hoc magis impossibile quam idem[5] accidens numero esse in diversis subiectis. Sed hoc est possibile, igitur etc.

Propositio annexa: Christus potest esse sui ipsius Pater et Filius. Patet, si Christus assumeret humanitatem aliquam in primo instanti esse illius humanitatis et cum hoc humanitatem que ipsius prime fuisset Pater, si neutra earum fuisset assumpta, igitur etc.

Propositio secunda: beata Virgo una generatione tot filios generare quot supposita poterant simul unam humanitatem ypostatice sibi unire. Patet, quia quodlibet talium suppositorum potuit


Footnotes

[1] essentia] creare scr. sed del.
[2] ex] omninomoda scr. sed del.
[3] non] fit fi scr. sed del.
[4] numero vel sup. l.
[5] idem] esse scr. sed del.