<Utrum Deus possit tante se communicare ad extra quam se communicavit ad intra>
Utrum Deus possit tante se communicare ad extra quam se communicavit ad intra.
Contra trinitatem personarum illud non est concedendum ex quo sequitur minor simplicitas in Deo; sed ex trinitate personarum in divinis minor sequitur simplicitas, quia illud utique simplicius est quod nullo modo est plurificatum quam illud quod aliquo modo et omnino. Videtur sequi quod Pater simplicius sit quam essentia et trinitas, cum in Patre nec sit pluralitas, nec distinctio aliquo modo. In essentia autem et trinitate est distinctio realis personarum abinvicem. Dicitur quod non est maior simplicitas in Patre quam in essentia. Licet enim in essentia sint tres persone realiter distincte, tamen quelibet istarum personarum est illud esse et illa simplex essentia et ipsa essentia quodlibet ipsorum est etc.
Item, contra illud quod non possit se ad extra communicare producendo equalem secundum essentialem perfectionem etc., nullam repungnantiam includit, igitur. Probatur, quia non poneret adhuc illud productum extra limites creature propter hoc quod illud adhuc esset dependenter, Deus autem independenter.
Item, quamlibet perfectionem simpliciter Deus potest communicare creature
ad minus participative, ymmo iam communicavit ut esse
Nota quod posset temeri quod Deus posset producere ad extra unum ens ita perfectum essentialiter sicud est ipse. Illud tamen non esset Deus, quia, licet omnem perfectionem haberet quam Deus essentialem secundum gradum, non tamen eo modo quo Deus, quia Deus habet illam independenter et a se, illa autem creatura dependenter et ab alio essentialiter distincto ab ipso; et ergo non esset adhuc Deus.
Nota: tamen illa argumenta videntur illud convincere. Diceretur enim ad secundum primo modo sic loycaliter quod, licet quamlibet possit communicare etiam infinite ex quo ad nullam communicatam sequitur ipsum esse Deum, impossibile tamen est quod quamlibet alicui creature communicet, quia ad eas omnes esse uni communicatas sequitur impossibile, scilicet tale esse simpliciter immensum et Deum. Alio modo diceretur quod non quamlibet potest etc., quia danda est aliqua consequens naturam specificam et constituens illam que est Deus, que sic est propria illius speciei quod nullo modo alteri speciei potest competere, sicud alique sunt proprietates alias, scilicet consequentes, ut humanam; et illam non posset communicare alteri creature nec secundum speciem, nec secundum gradum, ymmo forte quod sunt dande tales individuales proprietates que certum individuum[2] consequuntur, sic nec alteri possent communicari secundum gradum nec infinite etc.
Item, divina essentia est fecundissima, ergo oportet quod quidquid possit fecunditatis creatura, illud et essentia divina. Sed creatura potest generare sibi simile secundum speciem; igitur videtur et a fortiori illud possit divina essentia etiam ad extra facere. Et omnino cum illud videatur perfectionem dicere se sic ad extra communicare secundum speciem, et omnino facilius videtur quod communicet se ad extra producendo sibi simile secundum speciem tantum quam ydemptificare se ad intra producendo Filium etc. Nec videtur aliquod inconveniens sequi, unde, si sequitur illud sic generatum esse Deum et sic plures esse deos, nullum inconveniens esset, unde melius est plura bona esse quam pauciora etc. Nec sequitur deordinatio universi, quia ipsi essent sic uniti secundum suas voluntates quod, quidquid unus vellet, illud alter vellet et impossibile esse eos velle opposita[3] aliqua cum uterque solum bonum vellet. Dicendum quod vel sic produceret ad extra naturaliter, vel voluntarie. Si naturaliter, tunc pari ratione secundus deus productus etiam produceret sic naturaliter, et sic infiniti producerentur, quod ratio non capit. Vel voluntarie et, si[4] sic, tunc dependeret illud productum ab eo, et sic posset etiam voluntarie destruere, et nunc necessario esset minus perfectum et alterius speciei et non esset Deus. Et, si diceretur sicud sibi posset dare si produceret voluntarie omnem aliam perfectionem, sic et esse independenter et incorrumptibile esse etc. Illud non videtur si produceret voluntarie quomodo sic posset etc.
Item contra illud quod essentia non generat. Aliquid quod est essentia generat. Omne quod est essentia est essentia; igitur aliqua essentia generat – in DISAMIS. Respondetur quod debet concludi: igitur aliquid quod est essentia generat. Et, si queritur quare essentia non generat, cum tamen Pater generat, qui est essentia, respondetur quod oportet esse distinctionem realem inter generans et genitum. Modo, si essentia generaret, tunc non esset distinctio realis inter illa, quia essentia est Filius; sed Pater distinguitur realiter a Filio.
Nota de sacramento eukaristie
Utrum oblatio eukaristie sit opus maximi valoris inter sacramenta ecclesiei[5]
Contra primam partem prime conclusionis. Sacramentum eukaristie institutum est per humanitatem Christi. Sed illa non est Deus; igitur. Maior probatur, quia Deus sic ineffabiliter assumpsit humanitatem quod eam dignatus est dignificare et exaltare etiam quacumque perfectione sibi possibili.
Sed, quia absolute est possibile humanitatem aliam creare, quia probabiliter est sustinibile sine contradictione quod quelibet species sit similis et cuiuslibet speciei inferioris sit creatura, confirmatur. Si non, sequeretur quod Christus inquantum homo et sacerdos non nobiliori modo et perfectiori concurisset consecrando in cena ante sui passionem quam hodie sacerdos simplex. Consequens est absurdum. Patet consequentia, quia Christus inquantum homo et sacerdos solum concurrisset ministerialiter sicud hodie sacerdos, cum secundum adversarium non concurrisset ad transubstantiationem panis in corpus causaliter efficaciter inquantum homo.
Magister[6] dicit quod probabilius sit quod Christus inquantum homo et sacerdos instituit sacramentum eukaristie et quod Christus in cena inquantum homo convertit panem in corpus et vinum in sanguinem. Et sic propter argumenta.
Sedr[7] tenendo contrarium dicendum est uno modo ad argumenta. Ad primum quod conversio talis non potest communicare humanitati Christi, nec Christo inquantum homo. Alio modo quod, licet possit communicare, tamen Deus humanitati[8] quam assumpsit non communicavit omnem perfectionem sibi communicabilem, sed aliquas certas.
Ad secundum negatur consequentia, quia, licet concurrisset instrumentaliter inquantum sacerdos, tamen ipse inquantum homo est sacerdos et inquantum homo meruit illam conversionem fieri a Christo, vel a se inquantum Deus. Modo meritum respectu premii habet rationem efficientie, sicud communiter doctores concedunt, et ergo inquantum sacerdos aliquo modo effective concurrebat inquantum scilicet meruit illam fieri. Sic autem hodie sacerdotes non merentur talem fieri, quia ex merito ministerii non fit confectio sacramenti, ut ecclesia tenet, sed ex vi operis operati.
Contra corollarium primum secunde conclusionis non experimur quod illi qui continue habent missas fiant Christiformiores. Non enim apparent facere plura opera misericordie et pietatis, igitur nec videtur quod caritas sic continue intendatur. Dicitur quod ymmo intenditur, sed quod non apparent continue plus et plus fervere. Causa principalior est quia, si plus continue ferverent, ipsi haberent argumentum manuductum ad hoc quod aliquid esset sub speciebus panis et vini quod illud efficeret. Illud autem non esset congruum, quia tunc contineret scire articulum eukaristie, et sic transiret fides et diminueretur meritum.
Item, alia causa quia distrahuntur per temporalia sic quod non possunt continue fervere.
Secundo ad idem: tunc continue deberet fieri ab ecclesia talis actus ut in die Christi dicitur quod, si sic, tunc sacramentum eukaristie vilesceret, quia sumptio frequens boni cibi quantumcumque facit nausiam. Item, non possunt continue se disponere.
Tertio contra solutionem prioris argumenti: stante quod esset experientia de illo sacramento per hoc quod homines continue plus ferverent, adhuc tamen esset meritum in aliis articulis. Dicitur quod maximum meritum quod habemus est ex articulo eukaristie, quia ibidem credimus contra sensum et difficillimum est credere contra sensum. Ymmo dicunt aliqui quod est maius meritum quam de articulo trinitatis.
Contra illud quod dixit declarando conclusionem primam, scilicet quod sacramenta haberent efficaciam ex merito passionis Christi: sacramentum eukaristie et ordinis fuerunt instituta ante passionem Christi, igitur ex merito passionis non habent efficaciam. Tenet consequentia, quia nichil habet efficaciam ex illo quod non est, ymmo dans efficaciam naturaliter debet precedere. Antecedens patet de sacramento eukaristie, quia in cena consecravit; et de ordine similiter, quia tunc dedit discipulis potestatem consecrandi. Dominus: hoc facite in meam commemorationem.
Notandum quod sacramenta non habent efficaciam ex passione Christi, quia passio de se absoluta considerata nullius meriti est, sed ex merito passionis.
Nota quid sit meritum passionis Christi[9]
Pro quo advertendum: quid sit meritum passionis Christi.
Et dico quod non est nisi voluntaria electio qua Christus elegit mori pro redemptione generis humani. Ex electione enim quis dicitur mereri et non ex opere exteriori. Per hoc[10]
[1] unum] vinum em.
[2] individum] consequenter add. sed del.
[3] opposita] in marg.
[4] si] sup.l.
[5] utrum – ecclesie] in marg.; de hac positione quere in libro magno, folio 155 add. infra
[6] magister] magister Heinricus dicit add. in marg.
[7] sed] Bernardus: “O, quam bonum et mirificum divina libamina celebrare, quia pro una missa peccatorum conversio, et ad minus unius anime a pena absolutio fit.”
[8] humanitati] p.c.
[9] nota – Christi] in marg.
[10] add. infra: Henricus Oyta: Corollarium: Christum in cena consecrantem in conversione panis in corpus suum inquantum homo se habuisse active et adhuc se habere videtur probabile. Probatur, quia naturam humanam .Christi Deus sic ineffabiliter in unitatem personalem sui dignatus est assumere et sublimare quod ipse per eam esset verus homo, et etiam ex hoc diceretur homo Deus, ergo non videtur impossibile nec inconveniens quod omnem potestatem causalem ei possibilem respectu cuiuscumque effectus naturalis vel supernaturalis sibi communicaverit. Hec in questione ultima quarti in primo articulo prime questionis.