sic absolute quantificari, sed oportet habere multos respectus. Unde eadem privatio non est eque mala respectu cuiuslibet. Unde, si Socrates haberet multas tunicas vel esset grossus, Plato vero solum unam, vel esset laute enutritus. Privatio unius tunice peior esset Platoni quam Socrati, et ergo ibi attendere indigentiam et necessitatem boni quo privat, cum privatio sit equalis. Et tamen non equaliter mala ambobus, etiamsi bonum quo privat est debitum inesse et conveniens tali a natura, tunc magis male se habet privatum tali quam aliud cui non est debitum inesse, ut si aqua privatur caliditate et ignis etiam caliditate etc. Et de illa materia quere paulo superius plus.
Item, sequeretur quod omne malum ex eo esset malum, quia privaret bono. Sed consequens falsum, igitur. Probatur, quia sit Socrates in peccato mortali, tunc est privatus habitu iustitie et gratie, et peccet iam secundo peccato et tertio etc., tunc illa peccata sunt mala, et tamen non privant Socratem aliquo, igitur. Dicitur quod non dicitur aliquod malum ex eo quod privat bono actualiter in existente, sed quia etiam privat bono debito in esse. Modo iustitia et caritas, licet non insint, deberet tamen inesse, convenientia enim essent et naturales dispositiones.
Nota: bonum dicitur quod habet illa essentialia que sibi debita sunt, et conveniunt secundum suam essentiam, et sic omne ens est bonum. Malum per accidens dicitur quod caret dispositionibus sibi convenientibus secundum suam speciem, et hoc accidentalem[1], ut aliqua dicitur sic per accidens mala si est calida, quia caret frigiditate que tamen sibi conveniens, esset et dicitur per accidens malum, quia tale potest fieri bonum per habitum talis dispositionis. Sed per se malum esset sic malum quod non esset nec posset esse bonum, et tale esse implicat contradictionem, quia, si esset, tunc haberet essentialia sibi secundum speciem debita. Nihil enim potest esse sine suis essentialibus, sicut homo non potest esse sine materia et forma, et si sic, tunc esset bonum, et tamen esset per se malum, igitur non esset nec posset esse bonum, et sic est implicatio.
Utrum esse suppositatum trine sit propria[2] proprietas essentie divine. Conclusio prima: essentiam creatam trine personaliter suppositatam Deum posse facere videtur nullam contradictionem includere. Patet, quia illa ‘natura rationalis est tres res et quelibet ipsarum’ nullam claudit contradictionem, igitur nec illa ‘natura rationalis creata est tres res et quelibet earum’. Tenet consequentia, quia si secunda et non prima includeret contradictionem, illud esset precise propter ly creata. Sed hoc non, quia illa coniunctiva ‘a essentia est tres res et quelibet earum, et a essentia creata’ nulla consideratione videtur ad contradictionem deduci posse, maxime cum illud non ponat rem extra latitudinem entis creati vel creabilis.
Corollarium primum: creaturam rationalem simplicem verbum personale producere posse in unitatem sue nature ex speciali concursu divine omnipotentie non est evidenter impossibile.
Secundum: absque contradictione est sustinibile modum vel speciem productionis spirative posse communicari creature.
Tertium: posita ydea communi in entibus creatis, ipsa este manuductiva similitudo increate trinitatis. Patet, quia talis essentie suppositorum habitudo respectu invicem et et[3] esset similis originationi personarum in divinis.
Secunda conclusio: licet ydeas platonicas posse esse non sit omnino inoppinabile, ipsas tamen actu existere nulla ratione est convincibile. Prima pars patet ex premissis. Secunda probatur, quia, si aliqua maxime etc.
Corollarium primum: si istarum ydearum positio fuit ut fertur Platonis[4] oppinio, est verisimile quod Deus ipsum in hanc permisit incidere ut rescinderetur futurorum philosophorum protervia in benedicte Trinitatis materia.
Secundum: positis communibus ydeis, non est pertinens sequens quod nulla sit in rebus distinctio essentialis.
Tertium: ad positionem communium ydearum non sequitur concursum in eodem supposito infinitarum essentiarum. Nota aliquorum regulam quod in omni materia inpertinente fidei de potentia Dei pars contradictionis affirmativa est a katholicis potius ponenda, quia apparet quod illud sit ad decorem excellentiam et magnificentiam omnipotentie Dei[5].
Contra: illud est[6] impossibile[7] ad quod esse sequitur contradictio. Sed ad Deum vel aliam rem esse trine suppositatam sequitur contradictio, igitur. Minor probatur, quia sequitur quod contradictoria verificabuntur simul de eadem re singulariter inportata, ut ‘illa essentia non generat’, ‘ille pater non generat’ etc.
Responditur quod ad hoc quod alique sint contradictorie singulares requiritur ut inter inportata per subiecta nulla omnimode cadat distinctio. Modo ibi cadit distinctio formalis inter essentiam et personam.
Item, ad hoc quod aliqua sit essentia creata trine suppositata, sequitur quod possibile sit eandem essentiam esse beatam et miseram, bonam et malam, quod videtur implicare contradictionem. Patet consequentia, quia cum quelibet personarum esset libera libertate oppositionis, non[8] repugnat unam ipsarum bene elicere et aliam male.
Item, quelibet ipsarum ageret eliciendo dependenter a Deo, stat ergo quod Deus velit cum a persona concurrere ad eliciendum actum bonum, et non cum b persona.
Item, stat quod Deus persone a precipiat quod pro b instanti eliciat sic, et c precipiat quod tunc non eliciat sic, quare si perebunt ambe, stat unam elicere aliqualiter, qualiter alia non. Quare etiam stabit unam bene et aliam male, et potissime cum sint tres distincte persone, et intelligant per actus superadditos et velint sicut possibile est, non videtur quin ex quo actus trium personarum sunt etiam distincti realiter sicut et persone, una ipsarum potest velle taliter alia volente opposito modo etc.
Item, actus sunt suppositorum, cum ergo sint tres actus, erunt tria supposita.
Responditur quod sustinendo quod possibile sit esse creaturam trine suppositatam, esset facilius dicere consequenter quod talis esset per essentiam suam cognitio et volitio, sicut concedimus in divina essentia; et tunc argumentum nihil concluderet. Esset enim tunc trium personarum una intellectio et una volitio sicut una essentia, quare non staret unum aliquid vel aliqualiter quod vel qualiter alter non. Sed si illud esset possibile, videtur quod etiam non implicet contradictionem Deum unam creaturam facere trine suppositatam intelligentem et volentem per actus superadditos, et tunc difficilius est. Posset tamen forte tunc concedi quod possibile esset essentiam in una personarum esse beatam et in alia miseram, in una bonam et in aliam malam, sicut si Socrates esset hic et Rome, staret ipsum hic esse summe calidum, ibi summe frigidum. Verum est quod satis mirabile apparet ex quoi in tali essentia non sunt tres voluntates, nec tres intellectus, sed una volitio et unus intellectus, sicut in divinis. Quomodo tunc staret ibi esse tres volitiones etc., verum est. Contra illud est quod actus sunt suppositorum.
Item sequeretur quod possibile esse[9] unam illarum personarum inciperet esse post non esse, nulla mutatione facta. Patet etc.
Utrum potentia intellectiva ut sic sit neutralis respectu active et passive. Contra totam positionem: per ipsam non est questio terminata, igitur. Probatur, quia questio non terminatur nisi cum dubium de ea removetur. Sed per totam vestram positionem non removentur dubitationes sufficienter circa questionem, igitur. Patet, quia per tertiam conclusionem vos dicitis quod non est de ratione intellective in genere etc. Modo adhuc remanet dubium an quelibet sit neutralis vel aliqua tantum, et si sic, que ergo et que non adhuc dicatis nobis. Et probatur quod omnis sit neutralis, quia si sic, esset de nostro intellectu/intentu, igitur. Probatur, quia potentia intellectiva non dicitur intellectiva inquantum producit qualitem que est intellectio, quia alias Deus respectu nostre intellectionis diceretur intellectivus, et sic orbes celestes et species intellectibiles, nec inquantum recipit in se subiective a fortiori, quia alias lapis diceretur intellectivus, cum potuit recipere intellectionem, nec inquantum conservativus, quia stat ipsam in eo esse et ab eo conservari, cum sit sibi conveniens in esse qualitatis, sicut aque frigiditas, et tamen per eam non intelligere, ut dicitis in tertio corollario prime conclusionis. Sed dicitur intellectiva inquantum vitaliter nata est tendere in obiectum per cognitionem, et illud nec est agere productive, alias semper intelligeret cum produceret, nec est pati, alias semper intelligeret cum reciperet, nec est conservare, alias semper intelligeret cum intellectionem conservaret, quod est contra corollarium ultimum prime conclusionis, quia potest inherere intellectio intellectui, et tamen quod
[1] accidentalem] iter.; accidentibus B a.c.
[2] propria B sup.l.
[3] et] originationem add. sed del. B
[4] Platonis] oppinio add sed del. B
[5] n marg. sinistra: de eadem materia habes in principio illius sexterni f, quarti folii.
[6] illud est] add in marg. sinistra B
[7] impossibile] quem add. sed del. B
[8] non] p.c.
[9] esse] p.c. B