F.66v-s1v
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

F. 66a-v


Utrum in qualibet secta possit esse salus quibusdam viventibus secundum ipsam.

Extra legem Moysi tunc non fuit aliquid per quod deleretur peccatum originale, igitur. Antecedens patet, quia alias precise secundum naturalia sua homines potuissent tunc attigisse salutem eternam etc.

Contra tertiam conclusionem: vel omnis fidelis omnes articulos fidei tenetur explicite credere vel non quilibet. Nullum istorum, igitur. Non primum, quia prelati tenentur ad plura quam populares et simplices. Nec secundum. Unde Deut. 27 dicitur: scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide[1]. Et secundum Glossam per lapides intelliguntur omnes qui credunt in Christum, ergo preceptum est quod in eorum cordibus scribatur lex plane et lucide.

Confirmatur: cuilibet christiano necessum est vitare quemlibet[2] errorem cuicumque articulo fidei contrarium; sed error articulo contrarius non potest cognosci nisi cognoscatur articulus, igitur.

Item, sicut cognitio preceptorum iuvat ad vitandum peccatum moris, sic cognitio articulorum iuvat ad vitandum errores heresum. Sed propter primum necessaria est cognitio explicita preceptorum cuilibet, igitur propter secundum necessaria est.

Item simplices non possunt habere fidem implicitam in fide superioris, igitur. Probatur: nullus potest habere scientiam implicitam in scientia alterius, igitur nec fidem. Tenet consequentia, quia, sicut se habet[3] fides implicita ad explicitam, sic etc.

Contra tertium corollarium secunde conclusionis: pueri decedentes in sola gratia baptismali salutem attingunt et tamen per viam meriti non currunt. Patet, quia non merentur, alias non solum in gratia baptismali decederent.

Contra primum corollarium secunde conclusionis: multi iam extra legem Christi salvantur, igitur. Probatur de multis ad quos non devenit fides Christi etc.

Confirmatur de grecis: isti salvantur et non in fide, quia in uno articulo discredunt, igitur in eis non est fides infusa.

Confirmatur: adhuc veniet una lex alia in qua salvabuntur homines, igitur. Antecedens probatur de lege Spiritus Sancti de qua dixit abbas Ioachim. Quicumque sunt salvati[4] virtute passionis Christi sunt salvati. Sed tempore legis Moysi, nec ipsi de lege Moysi, nec alii crediderunt Christum passum, igitur non salvabantur virtute meriti passionis Christi.

Contra probationem secundi corolarii tertie conclusionis: tunc fides esset super scientiam, quia scientia non excludit omnem dubietatem actualem et habitualem.

Item heretici ita firmiter adherent suis erroribus etc.

Non magis fidei repugnat apparens et non existens verum quam caritati apparens et non existens bonum, sed ex caritate potest diligi apparens et non existens bonum, igitur sicut ypocrita creditur esse bonus etc.

Confirmatur de uno qui credit Christum incarnandum quando iam incarnatus fuit.

Confirmatur: lumini prophetico potest subesse falsum, igitur lumini fidei. Antecedens patet 4 Regum, 2 Ezechie regi dicebatur: dispone domui tue etc. Et Ione 3, 40 dies etc.

Contra primam conclusionem: aliqui invincibiliter Christum ignorantes salvabuntur, igitur. Antecedens patet, quia stat aliquos homines alicuius secte pro Deo facere quidquid faciunt et credere se in omnibus que faciunt Deo obsequium prestare et omne genus suppliciorum non solum pacienter sed et gaudenter sustinere, igitur quod isti faciant propter ignorantiam invincibilem non imputatur eis ad culpam[5].


Apostolus dicit ad Rom. 1: Invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Ad hoc ergo quod aliquis credat oportet quod prius consideret visibilia et conferat illa sue cause. Unde credere idem est quod persuasum esse, sed ad omnia ista facienda exigitur tempus, ergo impossibile est quod aliquis per se in primo instanti adulte sue etatis credat, ergo impossibile per se erat isti ut crederet in a, sed nullus tenetur ad impossibile per se, ergo iste non tenetur credere in a, quod concedimus dicentes quod nullus etc[6].

Nullus enim tenetur credere in primo instanti etatis adulte. Iudex enim secularis dat inducias ad credendum in se, sed quantum precise dat[7] ad huiusmodi deliberationem nullus scit. Unde patet quod hec illa illatio non valet: iste est adultus et numquam credidit in Deum et decedit sic, ergo dampnabitur, quoniam numquam fuit in hora vel mora credendi et ideo iudicatur ut parvulus donec tempus deliberationis fuerit elapsum.

Queritur in quo instanti primo teneatur credere homo hic incipit[8] et ponatur quod statim post baptismum aliquis parvulus deferatur ad paganos et moretur ibi, donec sit adultus. Queritur ergo de isto in quo instanti primo teneatur credere. Videtur quod in illo instanti in quo potest dici iste est adultus, quod probatur[9]: dicatur illud instans A si decesserit statim post A dampnaretur, quia cum sit adultus non credit in Deum, numquam dilexit Deum, ergo peccavit mortaliter non nisi peccato omissionis sit ita, ergo omisit non nisi in A et ita omisit credere in A et ita tenebatur credere in A et non ante A, quia nondum erat adultus, ergo A fuit primum instans in quo tenebatur credere.

Contra dicit Apostolus ubi supra.

Hec Altissiodorensis in Summa sua, libro 3.

Nota quod prelato predicente heresim quicumque simplex si credit[10] non excusatur, quia nec si angelus de celo predicaret credendum esset ei. Habet enim quisque supra se sumptum prelatum suum, scilicet Deum de quo deberet dicere: audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hunc prelatum maxime et principaliter deberemus sequi, quantumcumque possemus quod si fecerimus non decipiemur ab aliis prelatis. Sed revera cum homines sunt sine doctore difficile est recte credere de Deo, et multotiens contingit quod propter peccata populorum non mittit eis Dominus veros doctores: Ignorantia iuris divine neminem excusat. Altissiodorensis libro 3.