[f. 119v] est inmixtus, quod etiam inde venit quedam contrarietas morum et affectionum disparitas in hominibus et ceteris animalibus.
Melancolicus[1] enim in quo dominantur qualitates terre, scilicet frigiditas et siccitas, contrariatur in moribus sanguineo in quo dominantur qualitates aeris, scilicet caliditas et humiditas, etc. Testis est communis philosophorum traditio ab experientia accepta. Omnes ergo ille contrarietates, quia exprimens mundi constitutione, a Deo originem habuerunt. Manifestum est quod malum discrasionis et consequentis corruptionis, quod necesse fuit ex illis contrarietatibus oriri in rebus mundi inferioris excludi a rectore universi non debuit, sed convincitur quod illud magis includi voluit, licet malum illud sicut nec aliquod per se intenderit in mundo, sed intendit primo et per se bonum conservationis et perpetuationis specierum que sunt principales partes universi. Et ergo discrasiatio et consequens corruptio partium individualium ipsius non est universo secundum presentem habitudinem status lapsi mala, sed est ad ipsius perfectionem oportunam. Est tamen ipsis individuis mala inquantum est privatio dispositionis debite ipsis secundum naturam ipsorum specificam in eis individuatam. Cum quo bene stat quod privatio illa sit bona ipsi speciei et toti universo, verbi gratia, licet privatio beatitudinis debite angelice nature sit malo Lucifero, est tamen bona beatis angelis conferens ad finem totius mundi modis supradictis, quibus malum culpe facit multipliciter ad finem universi.
Istis igitur rationibus et causis iuste permissionis omnis mali in universo consideratis, recte dixit unus prophetarum[2] de Deo quod est faciens pacem et creans malum. Et alter universaliter ait: non est malum in civitate quod non faciat Dominus.
Per hec ergo que dicta sunt excluduntur multorum errores circa divinam providentiam.
Primo, error quorundam qui, propter hoc quod tot mala in mundo evenire videbant, dixerunt non esse Deum. Sicut Boethius in primo De consolatione introducit quemdam philosophum querentem: “Si Deus est, unde malum?” Esset autem magis econtrario arguendum: “Si malum est, Deus est”. Non enim esset malum sublato ordine boni, cuius privatio est malum, igitur, si malum est, Deus est.
Tollitur etiam erroris occasio illis qui divinam providentiam usque ad hec corruptibilia extendi negabant, propter hoc quod in eis multa mala evenire conspiciebant. Sola ergo incorruptibilia divine providentie subdi dicebant, in quibus nullus defectus, nec malum aliquod invenitur.
Per hec etiam tollitur errandi occasio Manicheis, qui duo prima principia agendi posuerunt, bonum et malum, quasi malum sub providentia boni Dei locum habere non posset.
Contra[3] , divinam providentiam fit talis instantia quod, quia Deus, universi rector et provisor, est optimus, sapientissimus ac potentissimus, videtur eius providentie repungnare quod mali plurimum habundant bonis huius seculi et iusti deficiunt in illis, et quod plurimum mali prosperantur et boni infortunantur.
Quod [4] autem hec non repungnent providentie optimi et sapientissimi gubernatoris universi, sed quod iuste et rationabiliter illa faciat aut fieri permittat ex multis apparere potest et ostendi.
Primo, ex[5] parte malorum tripliciter.
Uno modo, quia, ut visum est, Deus iuste et rationabiliter habere permittit res cursus communes et agere effectus suos naturales ac plurimum evenire permittit secundum earum conatus et dispositiones. Hinc est quod unusquisque[6] , ut in proverbio[7] dicitur: illud pro quo precipue laborat, in toto vel in parte adipisci solet, ut si pro divitiis divitias, si pro honoribus honores, si pro virtutibus virtutes etc. Certum est autem quod mali pro coacervatione temporalium bonorum diligentiores sunt et studiosores, ymmo precipue illa adipisci sollertissime atque vigilantissime laborant. Propter quod de illis a Christo dictum est: prudentiores sunt filii huius seculi, filiis lucis in generationibus suis. Quod ergo mirum si mali in bonis huius temporis plerumque habundent et boni de hiis minime solliciti, sed altioribus, ut bonis spiritualibus et celestibus, intenti in illis frequenter deficiant aut de illis minus ceteris habeant, de quibus habundare minime curant.
Secundo, ex parte malorum sumitur causa quare plerumque in temporalibus magis habundent ex eo quod amatores sunt huius mundi, talibus habundant qui cum suis amatoribus alia dare non potest ipsos divitiis et honoribus et ceteris bonis que habet replet, quos se pre cunctis amare considerat.
Adhuc tertio, ex hoc quod Deus universi gubernator sic iustus est et pius quod, sicut nullum malum permittit inpunitum, ita nullum bonum dimittit irremuneratum. Si ergo ipsius supereffluens clementia etiam reprobos nichil boni penitus post hanc vitam habituros largius in presenti remuneret, irrationale videri nemini debet. Ubi advertendum quod mali, etiam infideles[8] , multa bona fidelibus [9] utilia in hoc mundo fecerunt, de quibus sunt leges a sapientibus gentilium constitute; iterum, de illis sunt artes liberales ab infidelibus invente; et artes mechanice plures transactioni vite humane perutiles; insuper, philosophi et gentilium presides reperiuntur in hystoriis multipliciter de[10] virtutibus laudati: quidam de iustitia, quidam de fortitudine, aliqui de temperantia, quidam de mansuetudine, etc. Omnes tales quibus non erat pars in regno celesti receperunt pro virtutibus suis, licet imperfectis et informibus mercedem in hoc seculo: unus valet honorem, alter laudem, alius divitias, alter delicias, alii presidentias etc. Unde, ut beatus Augustinus dicit, Romani pro virtutibus qualibuscumque quas leguntur habuisse receperunt a Deo in mercedem gloriam mundi, honores, divitias et dominium orbis, ut patet 5 De civitate Dei, capitulo 12.
A fortiori ergo mali fideles in futuro seculo nichil boni habituri pro eorum virtutibus longe perfectioribus quas hic exercent et exercuerunt mercedem in hoc seculo recipere debent. Ubi notandum est quod tres gradus virtutum secundum perfectius et imperfectius se habentes distingui possunt, ut patet in principio folii[11] quod superius incipit: “notandum est”. Henricus de Hassia[12] .