F. 10R
Nota quedam ex dictis MAGISTRI PAULI
(Edidit Alexandra Baneu)

Et hoc solum competit episcopus et aliis prelatis canonice institutis.

Corollarium[1] primum: simplex sacerdos alium sacerdotem absolvere non potest. Probatur, quia in eo nullam receptam curam actu sive iurisdictionem habet.

Secundum corollarium: fratres mendicantes electi, presentati, aprobati scilicet per episcopum, sine speciali commissione in casibus reservatis non possunt absolvere excepto[2] mortis articulo. Illud probatur in capitulo “Si episcopus”, De penitentia, Libro 6, quia licet episcopus dat eis potestatem ligandi et solvendi in foro penitentie homines infra[3]terminos suos constitutos, tamen in casibus episcopo reservatis que sunt crimina enormia et notorum iure reservata vel synodali constitutione non dat eis potestatem nisi specialiter[4] hoc exprimat.

Tertium corollarium: simplex sacerdos, etiam curiatus, clericum in sacris a peccato fornicationis comisse cum soluta non potest absolvere excepto mortis articulo. Probatur, quia maius est adulterium spirituale quam carnale, sed a carnali adulterio simplex sacerdos absolvere non potest, ut patet in capitulo “Si episcopus”, De penitentiis et remissionibus, Libro 6; ergo minus a spirituali. Clericus in sacris fornicator[5], qui est sponsus Ecclesie, committit adulterium spirituale. Similiter de religiosis professis.


Tertia conclusio: licet prelatus non presbyter subditum suum potest excommunicare, tamen in foro conscientie ab excommunicatione non potest absolvere. Prima pars probatur: nam archidiaconi canonice instituti et electi et confirmati adhuc non consecrati possunt excommunicare, ut in capitulo “Transmissam”, De electione et capitulo[6] “Archidiaconis”, De officio archidiaconi. Secunda pars probatur, quia non sunt presbyteri ut supposito.

Corollarium primum: stat aliquem absolvere posse in[7] foro Ecclesie, qui tamen hoc non potest in foro conscientie, et econtra. Sequitur ex conclusione de prelatis non presbyteris.

Secundum: iurisdictio fori publici et fori conscientie sunt sibi invicem impertinentes. Probatur, quia non sequitur ille potest aliquid in foro conscientie, sicut presbyteri simplices, scilicet ligare vel solvere. Igitur in foro publico, et econverso non sequitur. Iste archidiaconum potest in foro publico, igitur in foro conscientie, sic non consecuntur, nec repugnant, utputa in episcopo stat utraque iurisdictio.

Tertium: quod questio est vera absolute. Aliter descinditur hec questio secundum Sanctum Thomam, cum queritur “Utrum quilibet sacerdos” etc., respondet quod si queritur de excommunicatione minori, quod quilibet sacerdos potest; si de maiori, tunc non potest. Hoc est verum non actualiter sed potentialiter[8].


Nota quedam ex dictis magistri Pauli


Quamvis foret sustinibile lucem gentium Dei sapientiam posse esse creature rationali beatitudinem formaliter, hoc tamen non videtur nobis asserendum esse aliqualiter.

Prima pars probatur: divinam sapientiam sic posse communicari creature quod sit beatitudo eius formalis non videtur arguere imperfectionem ex parte sui sic se communicantis, cum de ratione forme seu formaliter denominantis non videatur esse imperfectio, sed potius perfectio, eo quod ipsa forma secundum philosophos habet rationem perficientis et actuantis, ut patet 1 et 2 Physicorumet 7 Metaphysice. Nec etiam sequitur aliquod inconveniens ex parte creature cui ipsa sic communicaretur. Nec simul ex parte modi communicationis, quia hoc maxime videretur ex eo quod pari ratione concluderetur sapientiam divinam sic posse uniri creature formaliter quod ipsa creatura esset Deus, et Deus creatura.

Sed consequens nec Scriptura nec doctores sancti[9] reputant inconveniens loquendo de Deo non per naturam, sed per participationem qualiter esset in proposito. De hoc enim habemus Ex. 7, ubi Deus ad Moysem ait: Ego constitui te Deum Pharaonis. Et in Ps.: Ego dixi etc. Et Ioh. 10: In lege vestra scriptum est ego dixi ‘dii estis’ etc.

Secunda pars probatur: in rei veritate sic est quod ex aliqua conditione Dei non potest ei competere quod sit creature beatitudo formaliter. Et similiter de ratione creature est quod non potest beatificari formaliter nisi beatitudine creata, igitur propositio affirmans oppositum implicat contradictionem et infert Deum non esse Deum et creaturam esse creaturam et ipsam


Footnotes

[1] corollarium] de primo corollario vide Raymundus libro 3, titulus 34 in fine 16mi paragraphi marg. ms.
[2] excepto] exceptis ms.
[3] infra] terminus scr. sed del. (iter.) ms.
[4] specialiter] eis scr. sed del. ms
[5] fornicator] fornicatur ms.
[6] capitulo] sup. l. ms.
[7] in] for scr. sed del. ms.
[8] potentialiter] 4o Scriptum, distinctio 18, questio 8, in fine distinctionis, et ultimus articulus ubi ponitur in forma marg. ms.
[9] sancti] p. c. ms.