F.82R
ANONYMUS
(Edidit Isabela GrigoraČ™)

F. 82r


hoc casu error nature create esset reducendus in Deum auctorem nature, quod absurdum est.

Secundo dico quod non omnis actio create nature est conformis legibus sui auctoris. Patet ex dictis, cum contingat creatam naturam multis de causis a suis deviare legittimis. Patet ergo quod rectitudo actionis humane non est ex conformitate ad conatam naturalem inclinationem, sed est ex conformitate ad divine legis positionem.

Manifestum est hoc, quia natura humana lapsa est et corrupta, igitur rectitudo actionis secundum eius inclinationem aut appetitum au instinctum non est sumenda, nec secundum iudicium rationalis nature humane presentis status, quia non solum natura sensitiva et vegetativa[1] discrasiate fuerunt et infirmate ex peccatis primorum hominum, sed et natura intellectualis hominis secundum tres anime potentias lesa fuit. Et ergo dictamen illius nature rationalis nude sibi ipsi relicte non potest esse regula vere rectitudinis actionum humanarum, quia illud dictamen tendit finaliter ad bonum creatum constituens finem ultimum gratia cuius perfectionem hominis formalem summam sibi possibilem. Et sic natura rationalis hominis desuper non adiuta et super se non elevata finaliter reflectitur super ipsam tamquam super illud quod summe diligit, sicut ergo non est credendum ibi appetui sensuali et naturali, ita nec appetui rationali, nec iudicio rationis pure naturali.

Manifestum est hoc quia omnes ille potentie nature humane corrupte sunt et infecte et ergo destitute speciali auxilio errant plurimum in actuando se particulariter. Et ita secundum veritatem rectitudo vera actionum humanarum non est nature humane presentis status tribuenda, sed est penes Dei iussiones desuper mortalibus gratiose exhibitas attendenda. Quare[2] non recte omnino quidam dixerunt philosophi quod recte vivere est secundum naturam vivere. Ego scio quod vere recte vivere est secundum Deum vivere sue voluntati conformiter agendo. Nescio quid ipsi per naturam suam intelligere voluerunt illam cui tantum innitebantur quod Dei auctoris nature et omnis rectitudinis eius obliti nichil de talibus sibi tribuerunt. Quid etiam est quod dicunt ratio seu rationalis natura semper ad optima deprecatur? Si intelligunt quod ratio que procedit pure naturaliter ex natura hominis presentis status semper deprecatur ad optima, non est verum, quia, ut patuit, talis ratio in particulari errat et a vero fine ultimo actionum humanarum exorbitat, igitur. Nec potest dici quod loquatur de natura humana integra et illesa, quia nichil philosophis constitit de originali et generali corruptela nature humane secundum vires corporis et anime a qua corruptela natura hominis non potest se reducere ad eius originalem integritatem.

Et ergo philosophi non putabant aliam veritatem vel conditionem nature homini debitam preter eam, que presentialiter currit non potentem utique in optima moralium que oportet procedere ex dilectione Dei super omnia. Et quod plus est, nec etiam in illa optima potuisset natura originalis hominis integra desuper non adiuta. Si[3] infers ergo natura humana non fuit originaliter bene instituta cum ex suis viribus non potuisset attingere veritatem sue moralis perfectionis, non sequitur quia magis fuit ad salutem rationalis creature naturam eius institui quod sine speciali Dei influxu non posset in suam perfectionem quam quod sine illo potuisset. Quis etiam diceret naturam oculi male institutam pro eo quod non potest in visionem nisi ab extra moveatur specie obiecti, nec natura coloris dici potest male instituta eo quod colores non possunt in operationem suam naturalem, que est multiplicatio specierum ab eis, nisi lumine irradientur: ita ymaginandum est in proposito. Ex hiis iterum ulterius manifestum est quare turpissime errant bechardi quidam laborantes in hac vita attingere statum in quo quidquid secundum naturam libet liceat.

Tertio conclusive dico quod econtra non omnis actio Dei est conformis create nature et hoc secundum limitationem cursus presentis naturalis causalitatis. Patet, quia aliqua actio Dei specialis est preter naturam, aliqua est secundum naturam et aliqua est contra naturam. Et hoc quantum ad limitationem predictam quod dico notanter quia beatus Augustinus videtur velle quod nulla actio Dei specialis et miraculosa circa creaturam sit contra eius naturam cum velle Dei ut dicit sit natura rei. Verum quod hoc dicendo Augustinus respexit ad naturam creature passivam vel obedientialem et non ad limitationem nature particularem secundum institutum cursum. Verumtamen etiam creaturis possunt esse naturales actiones et motus contrarii illis qui modo eis naturaliter insunt, verbi gratia ex quo forma substantialis aque perfectionaliter continet caliditatem potest ex concursu cause prime respectu caliditatis ita naturalem quantum est de se causalitatem habere sicut modo habet respectu frigiditatis.

Et ergo stat quod aqua frigida ita naturaliter quantum est de sua specifica natura reducat se ad caliditatem sicut modo calefacta se reducit ad frigiditatem et suo modo in aliis potest declarari quo modo actio Dei miraculosa[4] potest esse naturalis create nature etiam secundum formam. Iam postremo quid est quod natura dicitur agere rememorata a superioribus causis? Si proprie loquuntur, videtur hoc solum se extendere ad naturam cognoscitivam natam habere memorationem. Exemplum in moralibus[5]: quemadmodum natura humana ante legem fuit sic lapsa sic peccatis sopita et oppresa quod ipsa leges quas Deus sibi originaliter constituit ignoravit et oblita fuit et ergo per precepta moralia legis Moysi natura corrupta rememorationem recepit legum a creatore sibi originaliter constitutarum. Si vero dictum illud se extendit etiam ad naturas