F. 34V
Anonymus
(Edidit Alexandra Anisie)

[34v] de animabus puerorum decedentium in originali peccato dicunt quidam quod non sciunt se privatos visione beatifica, quia alias[1] tristarentur et haberent penam sensus. Alii dicunt quod sciunt, sed tamen non tristantur, quia sciunt quod ex naturalibus suis non poterant ad eam pervenire, etiam quia philosophantur et habent finem suum ad quem ex naturalibus[2] poterint[3] pervenire, ideo non tristantur. Alii dicunt quod, quia non peccaverunt actualiter, ideo Deus suspendit penam tristitie in eis, licet sciant se perpetue carituras beatifica[4] visione, ita quod non vult comproducere tristitiam, etc.



Utrum esse plures Deos sit a contradictione apparenti defensibile.


Si essent duo dii possunt uniri intensive ad constitutionem tertii, quod esset perfectius utroque, ergo nullus priorum fuisset Deus ; et sic sequitur contradictio quod esset Deus et nullus esset Deus si essent plures. Responderi posset quod non possunt uniri, quia duo summa, ut, gratia exempli, due summe albedines, non possunt in uniri ut fiat tertia intensior. Sequeretur enim duas summas albedines esse, et quod tamen nulla fuisset summa eo quod tertia esset intensior.

Nota: si concederetur plures Deos esse esse defensibile, ita in infinitos, quia non videtur plus sequi contradictio ex positione infinitorum quam duorum. Henricus de Hassia dicit quod non est docte dictum quod ingenium humanum non posset deducere contradictionem ex positione plurium, sed magis debet dubitari quia quis est metitus, seu potest scire quid humanum ingenium in hoc posset. Nec sequitur: non est deducta, igitur ingenium humanum non potest deducere.

Item, si essent duo dii, sequitur quod nullus illorum sit Deus, quia haberent se sic quod uno producente aliquid, necesse etiam alter coproduceret, vel uno producente alter potest non producere. Si primum, tunc libertas non convenit eis[5] perfectissimo modo, igitur nullus est Deus. Antecedens probatur sic, quia ille perfectior est modus habendi libere, scilicet habendo eam sic quod, sive aliquid agat, sive non, ipsum potest agere vel non; igitur. Si dicitur quod aliter potest non producere, tunc aliqua creatura posset esse que non dependeret ab eo, et per consequens non esset Deus. Et illud argumentum non habet locum de Deo nostro, quia persone sunt eiusdem essentie, qualiter non esset de illis diis, et igitur illud argumentum non posset retorqueri contra nos.

Item, talis positio haberet[6] concedere: quod creatura posset beatificari in Deo, a quo non haberet[7] dependentiam, quia, si unus produxisset et alter non, et si obligaretur creature rationali ille qui eam non produxit, ut summum bonum, ita beatificaretur in eo sicut in alio qui eam produxit.

Nota: Deum esse unam simplicem ydeam est ipsum esse talem rem intelligibilem simplicissimam, cui ex natura sua illimitata convenit quod rerum diversarum sit cognitio distincta, ita quod quamlibet rem distincte cognoscit.

Item nota: ydea est ratio causalis, et ergo secundum hoc non esset concedendum quod Pater in divinis produceret Filium ydealiter, quia non causaliter, sed quia, tamen est Patris ymago, talis illo modo improprie conceditur.

Item, capiendo illos terminos, ‘omnipotens’, ‘immensus’, ‘eternus’, pure adiective, et prout referuntur ad distinctionem personalem, concedendum est tres esse omnipotentes, etc., sed non capiendo substantive.



Utrum voluntas respectu cuiuslibet actus sui eliciti contradictione libera peccati mortalis conscia peccet quolibet actu suo mortali culpa.


Voluntas dicitur libera quia respectu cuiuscumque obiecti, ymmo etiam summi boni, potest se sistere, id est non elicere actum stantibus, etiam omnibus ad actum requisitis, et non est idem sistere et suspendere, quia suspendere importat actum, elicere non. Henricus de Hassia dicit quod solus Deus est contradictione liber, vel non cogibilis, quia ipse solus est qui seipsum determinat ad agendum vel non agendum. Sed potentia rationalis creata, si Deus cum ea voluerit concurrere ad agendum[8], tunc agit, et si non, non; sed potentia irrationalis, quia quando concurrit cum igne ad agendum tunc agit, quando non, tunc non. Etiam, si Deus ita ordinasset, tunc esset communis sua influentia ita concurrere. Sed ad ponendum diversitatem inter rationalem et irrationalem potentiam oportet ymaginari, si Deus solum conservaret potentiam rationalem et irrationalem et non coageret, tunc positis omnibus, etc., potentia rationalis posset in oppositum, et non potentia irrationalis.

Item, opus extrinsecum de per se, licet[9] bene consecutive, nihil addit bonitatis vel malitie moralis super intrinsecum. Dico de per se quia opus extrinsecum consequitur quandolibet scandalizatio proximi vel eius offensio, et non opus intrinsecum; sine extrinseco, tota malitia est ab intrinseco radicaliter.

Videtur quibusdam quod nullus in peccato mortali possit Deum diligere super omnia, quia avertit ab incommunicabili bono ad communicabile, et illud videtur magis diligere. Aliis videtur quod sic, quia talis possit vinum vel aliam creaturam diligere super omnia et summe, ergo et[10] Deum, cum possit sibi in Deo maior bonitas apparere quam in creatura. Et secundum Henricum de Hassia non sequitur: diligit Deum summe sive super omnia, ergo maxime se disponit vel dispositus est ad gratiam gratificantem, sed requiritur attritio, et quod doleat se offendisse Deum cum ceteris et requisitis, etc. Et opinioni huic videtur consonare communis hominum confessio, quia quamcumque magnus est peccator, si queritur utrum Deum diligat super omnia, dicit quod sic ad minus apprehensive.

Item, videtur etiam quod Deus affective potest diligi super omnia sine caritate vel gratia gratificante, quia sit aliquis theologus in gratia qui habeat hoc dictamine, quod Deus est super omnia diligendus affective, et cadat ille in mortale peccatum, et maneat[11] iudicium quod est possibile, tunc dictabit ut prius Deum super omnia affective diligendum.

Item, hoc videtur per illud Rom. I, qui cum Deum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt. Quibusdam videtur quod nec sine gratia hoc dictamen possit haberi, nec dilectio affectiva. Clarum tamen est, si etiam possit haberi talis dilectio sine caritate, tamen non esset meritoria, eo quod radix meritorii est caritas.



Utrum liberum arbitrum eque se habeat ad bonum et ad malum.


Si sic, tunc sequitur quod homo posset ita irremissibiliter peccare sicut dyabolus. Probatur, quia tunc ex libertate mea, sine aliquo incitativo, possem peccare sicut dyabolus fecit, propter quod ipse communiter dicitur irremissibiliter peccasse. Henricus de Hassia respondet quod est ex ordinatione divina quod dyabolus irremissibiliter peccavit, et ex sua pietate ordinavit hominem remissibiliter peccare, si vult penitere, ita etiam quod si nullum haberet incitativum ad peccandum.

Item, dicebatur in positione quod respectu producibilium ad extra voluntas quodammodo est prior intellectu divino et determinat ipsum, quia non iudicat et assensive*[12] aliquid esse[13] futurum nisi quia voluntas wult hoc esse futurum, sic quod voluntas ponitur prior et originalis causa.

Sed contra: voluntas non vult [35r]