F. 55V
Anonymus
(Edidit Daniel Coman)

[55v] Tertia[1] conclusio: quamvis aliquid vel aliqualiter esse sciatur vere de una persona quod vel qualiter non de alia vel divina essentia, una tamen nec de per se nec de per accidens est plus alia diligenda.

Prima pars probatur, quia de Patre scitur quod a nullo est etc. Item, de Filio scitur quod est homo. Secunda pars probatur, quia, si non, hoc maxime de Filio ratione humanitatis assumpte, sed omnes operationes factas in ipsa humanitate equaliter sunt cetere persone divine operate etc. Et nota quod Ecclesia, licet aliquando orationem dirigat principaliter ad unam personam, per hoc tamen non vult devotionem hominum excitare plus ad unam personam quam ad aliam, sed potius vult per appropriata personarum movere mentes hominum ad diligendum totam trinitatem. Unde quandoque peccator cogitans de clementia Dei et bonitate que attribuitur Spiritui Sancto magis excitatur ad devotionem quam si cogitaret de eius omnipotentia, que appropriatur Patri, vel eius sapientia et iustitia, que appropriatur Filio; et quandoque econverso. Et tamen secundum veritatem illa causa movens ad sic diligendum equaliter convenit[2] omnibus personis quas sic equaliter diligit, licet illud non semper adierant.

Corollarium primum: ex obligatione speciali debita humanitati Christi non plus obligamur persone Filii quam Patris vel Spiritus Sancti, sicut namque tenemur diligere Filium de per accidens ratione nature assumpte, sic et Patrem et Spiritum Sanctum eodem modo, cum omnia eadem operati sint in humanitate que et Filius.

Secundum: licet Iudei nesciverunt Deum esse hominem, tamen Dei Filium sciverunt esse hominem. Secunda pars patet expositorie. Et si arguitur quod similiter argueretur sive probaretur quod Deum ignoraverunt esse Deum, sic arguendo illum hominem quem crucifixerunt ignoraverunt esse Deum, ille est et fuit Deus, igitur etc. Negatur maior, ymmo illum hominem sciverunt esse Deum, sed bene non sciverunt istam ‘ille homo est Deus’ etc. Similiter dicatur ad tale: omne quod iudeus ille scit se diligere scit se diligere; sed aliquid quod ille iudeus credit se non diligere est illud quod ipse scit se diligere; igitur quod credit se non diligere scit se diligere. Negando minorem, sed conceditur bene in sensu composito quod ipsi crediderunt se non diligere quem crucifixerunt etc.

Nota quod una creatura potest respectu alicuius actus intuitivi supplere vicem alterius obiecti creati in agendo. Et hoc etiam obiecti primo visibilis seu visi tali visione. Patet, quia sicut nunc albedo principaliter visa causat obiective visionem sui in oculo meo, concurrendo tamen cum Deo in tali causatione, ita posset facere quod illa albedine nichil causante una alia creatura concausaret illam totam visionem vel similem ei per quam illa albedo videretur.


Ex dictis magistri Henrici de Oyta


Nota quod iste articulus ‘tantum unus est Deus’ est naturali ratione investigabilis et demonstrabilis. Et si quis sic scit naturali ratione et cum hoc ei assentit ex fide et etiam sic firmiter assentit ex fide, quodsi non haberet ad hoc rationem que eum faceret scire, tamen vellet firmiter assentire ex auctoritate Ecclesie, tunc scientia non minuit meritum istius fidei. Si vero quis ei assentiret solum propter rationem et argumentum naturale, et non ex auctoritate Ecclesie, iste non meretur sic assentiendo, et sic intelligitur illud ‘fides non habet meritum’ etc. Et ad auctoritates ad oppositum sonantes dicendum quod fides est non apparentium, id est de istis que precise in naturali


-[55v]-manti. Sic enim dicimus quod color est obiectum visus et visionis etc. Et quamvis quodlibet tale dicatur principaliter esse obiectum potentie cuius est talis actus, dicitur tamen etiam esse obiectum illius actus prout per talem actum potentia ipsum apprehendit aliquo certo modo apprehensionis quo per talem actum potentie obicitur. Verbi gratia: triplum habere tres etc. est principaliter obiectum intellectus habentis actualem scientiam de hoc quod triplus habet tres etc., et tamen dicitur esse obiectum illius scientie prout per illam scientiam obicitur intellectui tamquam principale scitum vel cognitum per talem scientiam.

Conclusio[3]: omne obiectum scientie vel fidei vel alicuius notitie alterius assensive est res proportionaliter significata vel significabilis. Probatur: accipio[4] obiectum alicuius scientie, scilicet qua scio A esse; vel ergo tale est res significata per propositionem, vel ipsamet propositio et non res significata. Si primum, cum similiter argui possit de quolibet obiecto scientie vel alterius notitie, habetur propositum. Si secundum, tunc scire non esset causam rei cognoscere, quoniam illius est causa et quoniam impossibile est aliter se habere. Consequentia tenet, quia propositio non est causa rei, nec cognoscere propositionem prescise terminative ad se esset cognoscere, quoniam illius est causa et quoniam impossibile est aliter se habere, ut notum est de se, igitur.

Item, cognosco ‘Deum esse’ et ‘Deum esse non posse non esse.’ Sed de nulla propositione per me formata cognosco eam non posse non esse; igitur.

Item, si per experientiam scio quod ignis est calefactivus, principaliter feror super rem quam sensi calefacere manum meam, intelligendo ipsam esse calefactivam quam super propositionem que hoc significat, igitur[5].

Nota[6] quod universaliter loquendo de obiecto potentie cognitive, tam quoad actus simplicis apprehensionis quam apprehensionis complexe, non assensive quam etiam assensive, non est de ratione obiecti quod ipsum moveat potentiam ad aliquem talem actum, nec etiam quod ipsum sit presens potentie, nec etiam quod ipsum sit, quamvis propter quarumdam potentiarum imperfectionem omnia predicta vel earum quedam requirantur ad hoc quod tales potentie exeant in actus per quos cognoscant sua obiecta, ut patet de potentiis sensitivis exterioribus.

Prima vero pars istius notabilis patet ex hoc quia Deus omnibus predictis modis cognoscit multa obiecta que non sunt, et per consequens nec sunt presentia in re, nec etiam movent intellectum divinum, sicud nec facere possunt ea que presentia sunt; sic etiam ego intelligo antichristum qui nec movet intellectum meum, nec est presens in re intellectui meo, nec est in rerum natura.

Ex hoc potest sic describi obiectum apprehensionis in genere quod est res quam potentia cognitiva apprehendit. Obiectum vero apprehensionis simplicis est res quam potentia cognitiva simpliciter apprehendit vel sensitive, vel intellective. Obiectum autem apprehensionis complexe non assensive est res quam potentia cognitiva complexe absque assensu apprehendit. Obiectum apprehensionis complexe assensive est res quam potentia cognitiva assensive apprehendit. Assensiva dividitur in scientiam, fidem, et opinionem. Obiectum autem scientie est res que scitur vel propositionaliter scientifice[7] cognoscitur sive hoc sit affirmative, sive negative, sive qualitercumque. Obiectum fidei est res que propositionaliter creditive cognoscitur. Obiectum opinionis est res que propositionaliter opinative cognoscitur.

Hec reverendus magister, magister Henricus de Oeta.


Nota de libertate voluntatis

(ed. Alexandra Baneu)

Queritur utrum aliquod creatum posset agere Deo non coagente, sed solum conservante.

Credo quod non.

Sed contra: tunc[8] humana voluntas non esset contradictorie libera. Probatur, quia sequitur ‘Socrates vult hoc, igitur Deus coagit’, et per consequens vult eum velle. Si igitur vult eum velle, non potest non velle, igitur probandum verum.

Respondeo quod hoc argumentum est difficile et forte probat multis quod nulla voluntas creata est contradictorie libera essentialiter, sed sola voluntas divina sic est respectu ad extra producibilium intrinsece libera.

Si diceretur quod Deus neutraliter se haberet sic quod nec vult nec nult qua posses salvari libertas voluntatis, sed tunc sequeretur quod Deus non cuilibet agenti coproduceret. Et sic credo quod voluntas humana[8] subordinatur divino imperio in volendo, et per consequens non intrinsece est libera. Henricus de Hassia.