[57r] sicut demeritum actualis culpe primi transgressoris humanam naturam sibi posteram infecit, ita eadem infectio in suis posteris est et fuit culpa originalis. Prima pars patet per Apostolum ad Ro. 5 dicentem: per unum hominem mors introivit in mundum, et per peccatum mors – quod intelligitur secundum doctores de culpa originali. Et probatur ratione: parvuli infantes mundantur per lavacrum regenerationis a prima culpa, ergo ex aliquo demerito precedente naturam humanam. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia ex quo mundantur a culpa oportet quod eam incurrant per demeritum primorum parentum. Secunda pars probatur: demeritum primi hominis fuit dampnatum genus humani, igitur fuit aliqua culpa. Antecedens patet ex sententia doctorum. Consequentia probatur: nocumentum dampnatum non potest esse nisi ratione culpe, cum ergo illa culpa in homine non sit actualis, relinquitur quod sit originalis, quod fuit probandum.
Corollarium primum: in Adam non fuit nec esse potuit originalis culpa. Patet, quia a Deo fuit creatus rectus et iustus, et non ex carne peccati, quod repugnat originali culpe. Etiam demeritum actualis culpe Ade fuit acctualiter penale respectu proprie voluntatis, quod, iterum, repugnat originali. Patet etiam corollarium ex secundo notabili premisso.
Secundum: originalis culpa non est culpa parentum. Patet, quia culpa parentum est actualis et originale non. Etiam patet quod parentes in concubitu non peccent et tamen, si nascetur, parvulus[1] ex tali subicietur culpe originali.
Tertium: culpa originalis non est formaliter culpa Ade. Patet, quia ille, scilicet Adam, est beatus, parvulus vero pro culpa originali subicitur pene[2] dampni. Ymmo culpa originalis multiplicatur continue per natalitates hominum et tamen miseria Ade non augetur, cum ipse sit beatus.
Secunda conclusio: sicut inclinatio et desiderium corporis per baptismum minuitur, ita per eundem debite susceptum reatus pene omnimode tollitur. Prima pars patet per Beatum Augustinum libro 1 De baptismo parvulorum, dicentem: “licet”, inquit, “maneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur ut regnet ut ante”; et subdit: “per baptismi gratiam mitigatur, minuitur, submittiturque”. Secunda pars patet, quia per baptismum confertur gratia, ergo reatus pene omnimode tollitur. Consequentia tenet, quia gratia baptismalis[3] virtualiter continet oppositum pene peccati originalis, scilicet originalem iustitiam. Antecedens est sanctorum.
Corollarium primum: cuilibet anime rationali ex originali culpa aliqua qualitativa entitas subiective respondet. Patet, quia ex quo per baptismum debite susceptum tollitur, tunc oportet quod vel sit de essentia eius vel qualitas. Sed non primum, igitur secundum.
Secundum: sicut ex nulla transmutatione naturali potest tolli culpa originalis, ita ex nulla actione voluntaria posset[4] augeri vel minui. Patet ex conclusione.
Tertium: incomparabiliter melior esset iustitia originalis vel gratia habitualis non imputabilis voluntati quam aliqua iniustitia originalis est mala. Patet, quia per illam vivimus Deo et habebimus gloriam, quod est incomparabiliter melius quam sit malum esse iniustitie originalis.
Tertia conclusio: licet humana natura de communi lege sit necessitata ad culpam originalem, non tamen ex ea precise ad aliam penam quam ad carentiam divine visionis perpetue obligatur. Prima pars patet ex prima parte conclusionis prime et eius probatione. Secunda pars patet, quia in voluntate parvulorum non fuit immoderata[5] delectatio voluntatis, igitur eis non debet correspondere aliqua acerbitas afflictionis ignis. Antecedens patet et consequentia probatur, quia propter immoderatam delectationem voluntatis datur pena ignis; si igitur talis causa in eis non fuit, nec effectus in eis erit, etiam in eis non fuit contemptus proprius divine legis, ratione cuius debetur pena ignis; igitur. Antecedens patet.
Corollarium primum: sicut equalis pena dampni pro culpa originali precise esset in omnibus, ita culpa originalis. Prima pars patet[6] ex secunda parte conclusionis. Secunda pars patet, quia culpa et pena debent equari.
Secundum: sicut in toto tempore esset replicatio eiusdem culpe originalis, sic in qualibet parte temporis est imputabilis ad unam penam. Patet corollarium ex conclusione.
Tertium: esto quod in qualibet parte proportionali temporis sit eiusdem culpe originalis replicatio, non propter hoc sequitur quod sint infinita demerita vel quod sint infinite obligationes. Patet ex precedenti.
Utrum[7] sola intentio sine exteriori opere sufficiat ad meritum vite eterne.
Quod non arguitur, quia Deus precipit fieri opera exteriora et requirit, igitur non sola intentio aut voluntas sufficit. Consequentia tenet et antecedens probatur auctoritate Beati Gregorii in omelia Pentecostes dicentis: “nemo sibi blandiri debet de bona voluntate, cum dilectione conditoris lingua et manus requiratur”, igitur adhuc quod intentio sit meritoria requiritur opus exterius, et per consequens questio falsa.
Oppositum arguitur per Beatum Bernardum in De libero arbitrio dicentem: “intentio sufficit ad meritum, sed actio bona requiritur ad exemplum”, igitur questio vera.
Conclusio prima[8]: sicut voluntas humana esset nobilissima anime potentiarum, sic ratione meriti[9] et demeriti esset receptiva debiti premiorum et penarum. Prima pars probatur. Tum primo, quia per actum voluntatis amor coniungitur suo conditori tamquam ultimo fini et non per actum cuiuscumque alterius potentie anime, igitur. Tum secundo, quia secundum Bernardum in De libero arbitrio, libro 2, et Anselmum De conceptu virginali, et Philosophum 9 Metaphysice, et Commentatorem ibidem, voluntas est preeminentior potentiis anime, igitur. Tum tertio, quia sola inter potentias anime voluntas est libera per essentiam; sed huiusmodi libertas est nobilissima proprietas; igitur prima pars conclusionis vera. Secunda pars probatur, quia sola voluntas in inferno punitur propter demerita, quia sola voluntate homo miser efficitur et sola voluntas propter merita[10] pre